Page images
PDF
EPUB

104

DEATH OF ECGBERCT.

[IV

nostrae Titillo notario scribendam dictaui. actum in mense et indictione supra scripta. quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni 5 officio sacerdotali et nostra societate separatum. diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes custodiat incolumes.'

FACTA est autem haec synodus anno ab incarnatione

domini dclxxtertio, quo anno rex Cantuariorum Ecg- 10 berct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere quod ipse annos xi et menses uii tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium Anglorum, qui in praefata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifatii, cuius supra meminimus, uir multae sanctitatis et religionis. nam 15 Bonifatio post x et uii episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinante, factus est. adhuc superstite sed grauissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et Baduuini, electi et consecrati episcopi: ex quo usque hodie prouincia 20 illa duos habere solet episcopos.

VI

quo

NON multo post haec elapso tempore offensus a Vynfrido Merciorum episcopo per meritum cuiusdam inoboedientiae Theodorus archiepiscopus, deposuit eum de episco- 25 patu post annos accepti episcopatus non multos, et in loco eius ordinauit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii quod dicitur Medeshamstedi in regione Gyruiorum: depositus uero Vynfrid rediit ad monasterium suum quod dicitur Adbaruæ, ibique in optima uitam con- 30 uersatione finiuit.

13 præfato ms. præfata C1.

7]

EARCONUALD BISHOP OF EAST SAXONS.

105

Tum etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri quorum supra meminimus, Earconualdum constituit episcopum in ciuitate Lundonia: cuius uidelicet uiri et in episcopatu et ante episcopatum uita 5 et conuersatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa uirtutum indicio sunt. etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus uehi solebat, seruatum a discipulis eius multos febricitantes uel alio quolibet incommodo fessos sanare non desistit. non solum autem 10 subpositi eidem feretro uel adpositi curantur aegroti, sed et astulae de illo abscissae atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.

Hic sane priusquam episcopus factus esset duo praeclara monasteria, unum sibi alterum sorori suae Aedilburgae, con15 struxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat: sibi quidem in regione Sudergeona iuxta fluuium Tamensem in loco qui uocatur Cerotaesei, id est Ceroti insula; sorori autem in Orientali Saxonum prouincia, in loco qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa deo deuo20 tarum mater ac nutrix posset existere feminarum. quae suscepto monasterii regimine condignam se in omnibus episcopo fratre et ipsa recte uiuendo et subiectis regulariter et pie consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere. miracula.

[blocks in formation]

IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his qui nouere descripta habentur a multis: e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere 30 curauimus. cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta

[blocks in formation]

106

A MIRACLE AT IN BERECINGUM.

[IV

depopulans etiam partem monasterii huius illam qua uiri tenebantur inuasisset et passim cotidie raperentur ad dominum, sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem qua ancillarum dei caterua a uirorum erat secreta contubernio eadem plaga tangeret, crebrius in 5 conuentu sororum perquirere coepit quo loci in monasterio corpora sua poni et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum su- 10 pernae prouisionis responsum. cum enim nocte quadam expletis matutinae laudis psalmodiis egressae de oratorio famulae Christi ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus ueluti linteum magnum uenit 15 super omnes, tantoque eas stupore perculit ut etiam canticum quod canebant tremefactae intermitterent. ipse autem splendor emissae lucis, in cuius comparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco in meridianam monasterii partem, hoc est ad occidentem 20 oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus et ea loca operiens sic uidentibus cunctis ad caeli se alta subduxit, ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum in quo requietura et diem resurrectionis essent 25 expectatura, monstraret. cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem.

9 sepius ms.

30

81

OTHER MIRACLES AT THE SAME PLACE.

107

VIII

E

'RAT in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum Aesica nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in uirginum deo dedicatarum solebat 5 cella nutriri ibique meditari. hic praefata pestilentia tactus ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd; et sic terminans temporalem uitam intrauit aeternam. at uirgo illa quam mori10 ens uocabat, mox in loco quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso quo uocata est die de hac luce subtracta et illum qui se uocauit ad regnum caeleste secuta est.

Item quaedam ex eisdem ancillis dei, cum praefato tacta morbo atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa 15 mediam noctem clamare his quae sibi ministrabant, petens ut lucernam quae inibi accensa erat extinguerent. quod cum frequenti uoce repeteret nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: 'scio quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cog20 noscite: nam uere dico uobis, quod domum hanc tanta luce impletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura.' et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet uel adsensum praeberet, iterum dixit: 'accendite ergo lucernam illam quam 25 diu uultis; attamen scitote quia non est mea: nam mea lux incipiente aurora mihi aduentura est.' coepitque narrare quia apparuerit sibi quidam uir dei qui eodem anno fuerat defunctus, dicens quod adueniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. cuius ueritas uisionis cita circa exortum 30 diei puellae morte probata est.

13 ancellis ms.

108 MIRACLES AT THE DEATH OF AEDILBURGA. [IV

CVM

IX

'VM autem et ipsa mater pia deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata et 5 ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate deo seruire satagebat et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere minores docendo uel castigando curabat. cuius ut uirtus iuxta apostolum in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo et per annos uiiii pia 10. redemtoris nostri prouisione multum fatigata: uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo egressa de cubiculo quo manebat, uidit manifeste 15 quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo in qua sorores pausare solebant. cumque diligentius intueretur quo trahente leuaretur sursum haec quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit quod quasi funibus auro 201 clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta amplius ab illa uideri non potuit. nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona quae fecisset opera quasi per funes aureos leuanda esset ad caelos: 25 quod reuera ita contigit. nam non multis interpositis diebus deo dilecta mater congregationis ipsius ergastulo carnis educta est, cuius talem fuisse constat uitam, ut nemo qui eam nouerit dubitare debeat quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus.

30

[blocks in formation]
« PreviousContinue »