Page images
PDF
EPUB

9]

A VISION SEEN BY THE NUN TORCTGYD. 109

In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis et ad saeculi huius dignitatem nobilis et in amore futuri saeculi nobilior: quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem. 5 mouere ipsa membrum ualeret. haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum donec sepulturae daretur cognouit, postulauit se illo adferri et in modum orantium. ad illud adclinari. quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta rogauit, ut apud misericordiam pii conditoris inpetraret. 10 se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. nec multo tardius exaudita est: nam post dies duodecim et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutauit.

Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc 15 annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum

ea quam praediximus infirmitate decocta est, ut uix ossibus haereret; et ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum sed et linguae motu caruit. quod dum tribus diebus ac totidem noctibus 20 ageretur, subito uisione spiritali recreata os et oculos aperuit; aspectansque in caelum sic ad eam quam intuebatur uisionem coepit loqui: gratus mihi est multum aduentus tuus et bene uenisti:' et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius quem uidebat et cui loque25 batur exspectans. rursumque quasi leuiter indignata subiunxit: nequaquam hoc laeta ferre queo.' rursumque modicum silens tertio dixit: 'si nullatenus hodie fieri potest, obsecro ne sit longum spatium in medio.' dixit et, sicut antea parum silens, ita sermonem conclusit: 'si omnimodis 30 ita definitum est neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.' quibus dictis interrogata a circumsedentibus, cum 25 sub [in fine uersus] subiunxit ms. 30 difinitum ms.

12 mercide ms.

IIO

ABBESS HILDILID.

[IV

quo loqueretur, 'cum carissima' inquit 'mea matre Aedilburge.' ex quo intellexere quod ipsa ei tempus suae transmigrationis in proximum nuntiare uenisset. nam et, ita ut rogabat, transacta una die ac nocte soluta carnis simul et infirmitatis uinculis ad aeternae gaudia salutis intrauit.

5

SVCCE

X

VCCESSIT autem Aedilburgi in officio abbatissae deuota deo famula nomine Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime in obseruantia disciplinae regularis et in earum 10 quae ad communes usus pertinent rerum prouidentia praefuit. cui cum, propter augustiam loci in quo monasterium constructum est, placuisset ut ossa famulorum famularumque Christi quae ibidem fuerant tumulata tollerentur et transferrentur omnia in ecclesiam beatae dei genetricis 15 unoque conderentur in loco, quoties ibi claritas luminis caelestis quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris quae alia sint signa ostensa, in ipso libro de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.

Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sani- 20 tatis, quod ad ipsum cymiterium deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere. 25 cui, dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente uenit in mentem quia, si ad monasterium delata uirginum sanctimonialium ad reliquias sanctorum peteret, 17 fragrantia C1. 25 minimum ms. minimam C1,

2 et ms. ei C1.

11] OF SEBBI KING OF THE EAST SAXONS.

III

perditam posset recipere lucem. nec distulit quin continuo, quod mente conceperat, expleret. perducta namque a puellis suis ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, 5 introducta est ad cymiterium et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. nam exsurgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit, et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa est: quasi ad hoc solum modo lucem amitteret temporalem ut, quanta sanctos Christi lux in caelis quae gratia uirtutis possideret, sua sanatione demonstraret.

10

15

XI

Eo tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut

idem etiam libellus docet, uir multum deo deuotus nomine Sebbi, cuius supra meminimus. erat enim religiosis actibus crebris precibus piis elimosynarum fructibus plurimum intentus, uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non 20 obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. unde multum uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum episcopum magis quam regem ordinari deceret. cumque annos xxx in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus 25 est: ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti uel potius mundo seruire non possent. quod dum aegre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis. uocabulo Valdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius

112

OF SEBBI'S DEATH AND BURIAL.

[IV

benedictionem habitum religionis quem diu desiderabat accepit. attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans, sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

5

Qui cum ingrauescente praefata aegritudine diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret uel aliorum motu gereret membrorum. unde accito ad se praefato urbis 10 Lundoniae in qua tunc ipse manebat episcopo, rogauit ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem 15 ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. uidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu: quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his qui secum aduenerant comitibus et interro- 20 gantibus de statu eius quem languentem uisitare uenerant, dixit quod anima eius et sine ullo dolore et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore: sed et tertium exinde diem quo esset moriturus insinuauit. quod ita utrumque ut ex uisione didicit completum est. nam die 25 dehinc tertio completa hora nona subito quasi leuiter obdormiens sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. do- 30 lantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. sed nec sic quidem corpus capiebat. unde facta difficultate

12]

HÆDDI BISHOP OF WEST SAXONS.

113

tumulandi cogitabant aut aliud quaerere loculum aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur. sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. nam subito 5 adstante episcopo et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi, a parte uero pedum 10 mensura iiii digitorum in sarcofago corpus excederet. ditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.

con

XII

QVARTVS Occidentalium Saxonum antistes Leutherius 15 fuit. siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius extitit Vini. cumque mortuus esset Coinualch quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis et diuisum inter se tenuerunt annis circiter x ipsisque regnantibus defunctus est ille et epis20 copatu functus est Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia. cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis Caedualla suscepit imperium et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore compunctus reliquit eodem adhuc praesule ecclesiam 25 gubernante; ac Romam abiens ibi uitam finiuit, ut in sequentibus latius dicendum est.

Anno autem dominicae incarnationis dmo clxxmo uito, cum Aedilred rex Merciorum adducto maligno exercitu Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu 30 pietatis uel diuini timoris foedaret, ciuitatem quoque Hrofi, 30 fedaret ms.

« PreviousContinue »