Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

114

CITY OF HROFI DESTROYED. A COMET. [IV in qua erat Putta episcopus quamuis eo tempore absens, communi clade absumsit. quod ille ubi comperit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, 5 ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens, quia sicut supra diximus magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius, sed in illa solum ecclesia deo seruiens et ubicumque rogabatur ad docenda ecclesiae carmina diuertens. pro quo Theo- 10 dorus in ciuitate Hrofi Cuichelmum consecrauit episcopum: sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.

Anno dominicae incarnationis do clxx° uiii, qui est 15 annus imperii regis Ecgfridi uiii, apparuit mense Augusto stella quae dicitur cometa, et tribus mensibus permanens matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reuerentissimum antistitem Vilfridum 20 dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent, Bosa uidelicet qui Derorum et Eata qui Berniciorum prouinciam gubernaret: hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi 25 ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. cum quibus et Eadhaed in prouincia Lindisfarorum, quam nuperrime rex Ecgfrid superato in bello et fugato Vulfhere obtinuerat, ordinatur episcopus. et hunc primum eadem prouincia 30. proprium accepit praesulem, secundum Ediluini, tertium Eadgarum, quartum Cyniberctum, quem in praesenti habet. 12 non C1 om ms.

6 restaurato ms. -ndo C1.

13] SOUTH SAXONS CONVERTED BY VILFRID. 115 habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit: unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansit. ordinati sunt autem Ead5 haed Bosa et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro : qui etiam post tres abscessionis Vilfridi annos horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad prouinciam Pictorum quae tunc temporis Anglorum erat 10 imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedilred prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.

15

XIII

PVLSVS est autem ab episcopatu suo Vilfrid, et multa diu loca peruagatus Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria siue parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangelizandi potuit ministerio cohiberi: siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad 20 austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit habens terram familiarum uii milium et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat, huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat. erat autem rex gentis ipsius Aediluach, non multo ante baptizatus in prouincia Merciorum praesente ac suggerente rege Vulfhere, a quo etiam egressus de fonte loco filii susceptus est: in cuius signum adoptionis duas illi prouincias donauit, Vectam uidelicet. insulam et Meanuarorum prouinciam in gente Occidentalium Saxonum. itaque episcopus, concedente immo multum 30 gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; uerum presbyteri Eappa et Padda

25

116 MIRACULOUS RAIN AFTER long drought, [IV

et Burghelm et Oiddi ceteram plebem uel tunc uel tempore sequente baptizabant. porro regina nomine Eabae in sua, id est Huicciorum, prouincia fuerat baptizata. erat autem filia Eanfridi fratris Enheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere. ceterum tota prouincia Australium Sax- 5

onum diuini nominis et fidei erat ignara.

Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco qui uocatur Bosanhamm siluis et mari circumdatum, et in eo fratres u siue ui in humili et paupere uita domino ro famulantes. sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari uel praedicationem curabat audire.

Euangelizans autem ġenti episcopus Vilfrid, non solum eam ab aerumna perpetuae damnationis uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. siquidem tribus annis 15 ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit. denique ferunt quia saepe xl simul aut 1 homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus pariter 20 omnes aut ruina perituri aut fluctibus absorbendi deciderent. uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer. sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium 25 et caro omnium exultauerunt in deum uiuum: intellegentes eum, qui uerus est deus, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. nam et antistes cum uenisset in prouinciam tantamque ibi famis poenam uideret, docuit eos piscando uictum quaerere. namque mare et flumina eorum 30 piscibus abundabant, sed piscandi peritia genti nulla nisi

14

erumna ms.

17 acervissima ms.

21 obser- ms.

13]

MONASTERY OF SELÆSEU FOUNded.

117

ad anguillas tantum inerat. collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et diuina se iuuante gratia mox cepere pisces diuersi generis ccc. quibus trifariam diuisis centum pauperibus dederunt, 5 centum his a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant. quo beneficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sum

ΙΟ

serunt.

Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Vilfrido terram lxxx uii familiarum, ubi suos homines qui exules uagabantur recipere posset, uocabulo Selæseu, quod dicitur Latine insula uituli marini. est enim locus

ille undique mari circumdatus praeter ab occidente, unde 15 habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae: qualis locus a Latinis paeninsula, a Graecis solet cherronesos uocari. hunc ergo locum cum accepisset episcopus Vilfrid, fundauit ibi monasterium ac regulari uita instituit, maxime ex his quos secum adduxerat fratribus: quod usque hodie 20 successores eius tenere noscuntur. nam ipse illis in partibus annos u, id est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis officium episcopatus et uerbo exercebat et opere. et quoniam illi rex cum praefata loci possessione omnes qui ibidem erant facultates cum agris et hominibus 25 donauit, omnes fide Christi institutos unda baptismatis abluit: inter quos seruos et ancillas ducentos quinquaginta, quos omnes ut baptizando a seruitute daemonica saluauit, etiam libertate donando humanae iugo seruitutis absoluit.

1-2 anguilas -ilaribus ms.

5 -unt ms.

6 antistitis ms. -stes C1.

3

coepere ms.
19 quis ms.

118

A PESTILENCE IN BRITAIN.

[IV

XIIII

10

IN quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur, utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrrannide Christus iam regnare coeperat. e quibus unum, quod mihi reuerentissimus antistes Acca 5 saepius referre et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus. eodem ferme tempore, quo ipsa prouincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae prouincias mortalitas saeua corripiebat. quae cum praefatum quoque monasterium cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos uocabulo Eappa praefuit nutu diuinae dispensationis attingeret, multique, siue de his qui cum antistite illo uenerant siue de illis qui de eadem prouincia Saxonum nuper ad fidem fuerant uocati, passim de hac uita raperentur, 15 uisum est fratribus triduanum ieiunium agere et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.

20

Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum nuper uocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum 25 hora ferme secunda diei in loco in quo aeger iacebat solum inueniri cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. erat enim puer multum simplicis ae mansueti animi sinceraque deuotione sacramenta fidei quae susceperat seruans. salutantes ergo 30 illum uerbis piissimis apostoli dicebant: 'noli timere, fili,

[blocks in formation]
« PreviousContinue »