Page images
PDF
EPUB

14] STAYED BY KING OSUALD'S INTERCESSION. 119 mortem pro qua sollicitus es: nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. sed primum exspectare habes donec missae celebrentur ac uiatico dominici corporis ac sanguinis accepto sic infirmitate simul et morte absolutus 5 ad aeterna in caelis gaudia subleueris. clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi quia dominus exaudiuit. preces uestras et deuotionem ac ieiunia propitius aspexit, neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui 10 alicubi de uestris hac aegritudine laborant, resurrecturi a languore pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte et ad uisionem domini Christi cui fideliter seruisti perducendus in caelum : quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi 15 ac deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis quae ad regnum perenne ducit deuotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna ani20 marum gaudia adsumtus in caelum et electorum est sociatus agminibus. quaerant in suis codicibus in quibus defunctorum est adnotata depositio, et inuenient illum hac ut diximus die raptum esse de saeculo. celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum 25 actione exauditae suae deprecationis siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi qui quondam ipsorum genti praeerat ideoque pro eis quasi pro suae gentis aduenis supplex orabat ad dominum. et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caeles30 tibus et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.'

Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba
8 sibi ms. siue C1.
28 aduenientibus pr man. conu- sec.

120

CONFIRMATION OF THE STORY.

[IV

narrasset, interrogauit eum sollicitus quales essent habitu uel specie uiri qui sibi apparuissent. respondit: 'praeclari omnino habitus et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. unus quidem 5 attonsus erat ut clericus, alius barbam habebat prolixam: dicebantque quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus, et ipsi essent ministri domini et saluatoris nostri Iesu Christi ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.' credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim 10 egressus requisiuit in annale suo et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum uocatisque fratribus parari prandium missas fieri atque omnes communicare more solito praecepit: simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit. 15 quibus ita gestis non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probauit uera fuisse uerba quae ab apostolis Christi audierat. sed et hoc eius uerbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo. ex qua nimirum 20 uisione multi, qui haec audire potuerunt, ad exorandam in aduersis diuinam clementiam ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi: et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi 25 natalicius dies missarum celebratione uenerari.

IN

[XV]

NTEREA superueniens cum exercitu Caedualla iuuenis strenuissimus de regio genere Geuissorum, cum exularet

a patria sua, interfecit regem Aedilualch ac prouinciam illam 30

21 et ex- ms. ad ex- C3. ? et ad bis 21 and 22.

[blocks in formation]

(16)=14]

RÁVAGES OF CAEDUALLA,

121

saeua caede ac depopulatione attriuit; sed mox expulsus est a ducibus regis Bercthuno et Andhuno, qui deinceps regnum prouinciae tenuerunt: quorum prior postea ab eodem Caedualla, cum esset rex Geuissorum, occisus est. 5 et prouincia grauiore seruitio subacta. sed et Ini, qui post Caeduallan regnauit, simili prouinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipauit. quare factum est ut toto illo tempore episcopum proprium habere nequiret, sed reuocato domum Vilfrido primo suo antistite ipsi 10 episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum qui essent in Venta ciuitate, subiacerent.

[XVI]

POSTQVAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Vectam quae erat tota idola15 triae dedita, ac tragica caede omnes indigenas exterminare ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus ut ferunt in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae domino daret. quod ita soluit, ut hanc 20 Vilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superueniens aderat, utendam pro domino offerret. est autem mensura eiusdem insulae iuxta aestimationem Anglorum mille ducentarum familiarum: unde data est episcopo possessio terrae trecentarum familiarum. at ipse partem quam ac25 cepit commendauit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus qui saluari uellent uerbum ac lauacrum uitae ministraret.

Vbi silentio praetereundum non esse reor, quod in primi15 stragica ms.

12

see p 120 n 27.

14 cæpit ms.

122

CONVERSION OF TWO ROYAL YOUTHS.

[IV

tias eorum qui de eadem insula credendo saluati sunt, duo regii pueri, fratres uidelicet Arualdi regis insulae, speciali sunt dei gratia coronati: siquidem inminentibus insulae hostibus fuga lapsi sunt de insula et in proximam Iutorum prouinciam translati: ubi, cum delati in locum qui uocatur 5 Ad Lapidem occulendos se a facie regis uictoris credidissent, proditi sunt atque occidi iussi. quod cum audisset abbas quidam et presbyter uocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco qui uocatur Hreutford, id est 'uadum harundinis,' uenit ad regem, qui tunc eisdem 10 in partibus occultus curabatur a uulneribus quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Vecta, postulauitque ab eo ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui. concessit rex, et ipse instructos uerbo ueritatis ac fonte saluatoris ablutos de ingressu regni 15 aeterni certos reddidit. moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros. hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum prouinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Vecta, in qua tamen ob 20 aerumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.

Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium 25 milium quod uocatur Soluente: in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie compugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum quae ad regionem Geuissorum pertinent 30

[blocks in formation]

5

(17)=15] THEODORE'S CARE FOR ENGLISH CHURCH. 123 praefatum pelagus intrat, finitoque conflictu in oceanum refusi, unde uenerant, redeunt.

[XVII]

HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Con

stantinopoli per haeresim Eutychetis multum esse turbatam et ecclesias Anglorum quibus praeerat ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli sedulus inquirebat omniumque uniani10 mem in fide catholica repperit consensum: et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curauit, quarum uidelicet litterarum istud exordium est:

15

IN nomine domini nostri Iesu Christi saluatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno x° regni eius sub die xu kalendas Octobres indictione uiii, et Aedilredo rege Mercinensium anno sexto regni eius, et Alduulfo rege Estranglorum anno xuii regni eius, et Hlothario rege Cantuariorum regni eius anno uiio : 20 praesidente Theodoro gratia dei archiepiscopo Brittaniae insulae et ciuitatis Doruuernis: una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae uiris uenerabilibus praepositis sacrosanctis euangeliis in loco qui Saxonico, uocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes fidem rectam et 25 orthodoxam exposuimus, sicut dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis qui praesentialiter uiderunt et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum 8 que C1. om ms.

3 XV ms.

« PreviousContinue »