Page images
PDF
EPUB

(26)=24] KING ECGFRID RAVAGES HIBERNIA.

149 Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. at insulani et quantum ualuere armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis caelitus se uindicari continuis diu 5 inprecationibus postulabant. et quamuis maledici regnum dei possidere non possint, creditum est tamen quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius domino uindice poenas sui reatus luerent. siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pic10 torum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et maxime beatae memoriae Cudbercto qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est simulantibus fugam. hostibus in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum quas secum adduxerat extinctus anno aetatis 15 suae xl regni autem xv die xiii kalendarum Iuniarum. et quidem ut dixi prohibuerunt amici ne hoc bellum iniret sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum. patrem Ecgberctum ne Scottiam nil se laedentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos qui 20 ipsum ab interitu reuocare cupiebant audiret.

Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri. nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli et Scotti qui erant in Brittania, Brettonum quoque pars nonnulla libertatem re25 ceperunt quam et hactenus habent per annos circiter xlui. ubi inter plurimos gentis Anglorum uel interemtos gladio uel seruitio addictos uel de terra Pictorum fuga lapsos etiam reuerentissimus uir domini Triumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis qui erant in monasterio 30 Aebbercurnig posito quidem in regione Anglorum sed in uicinia freti quod Anglorum terras Pictorumque disterminat, eosque ubicumque poterat amicis per monasteria commen

3 malefici pr man. 13 angustiam pr man.

18 led- ms.

150

DEATH OF HLOTHERI, KING OF KENT.

[IV

dans ipse in saepedicto famulorum famularumque dei monasterio, quod uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo sed et multis utilem plurimo annorum tempore duxit. ubi etiam defunctus, in ecclesia 5 beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled una cum matre Eanfilede, quarum supra fecimus mentionem. sed adueniente illuc episcopo maximum regendi auxilium simul et suae uitae solacium 10 deuota deo doctrix inuenit. successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid uir in scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur, destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.

15

Quo uidelicet anno, qui est ab incarnatione dominica dclxxxv, Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum qui uiiii annis regnauerat ipse xii annis regnasset, mortuus erat uiii idus Februarias. uulneratus namque est in pugna Australium Saxonum quos contra eum Edric 20 filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus; ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnauit. quo defuncto regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii uel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Victred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno reli- 25 gione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.

IPSO

[XXVII]

PSO etiam anno quo finem uitae accepit rex Ecgfrid episcopum ut diximus fecerat ordinari Lindisfarnensium 30 ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum qui in 28 XXV ms.

23 aliquot ms.

(27)=25] CUDBerct, bishop oF LINDISFARNE. 151 insula permodica, quae appellatur Farne et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. qui quidem a prima aetate 5 pueritiae studio religiosae uitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit et habitum. intrauit autem primo monasterium Mailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus regebat, qui postea episco10 pus Hagustaldensis siue Lindisfarnensis ecclesiae factus est, ut supra memorauimus, cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo scripturarum et bonorum operum sumsit exempla.

15

Qui postquam migrauit ad dominum, Cudberct eidem monasterio factus propositus plures et auctoritate magistri et exemplo suae actionis regularem instituebat ad uitam. nec solum ipsi monasterio regularis uitae monita simul et exempla praebebat, sed et uulgus circumpositum longe late20 que a uita stultae consuetudinis ad caelestium gaudiorum conuertere curabat amorem. nam et multi fidem quam habebant iniquis profanabant operibus, et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant; 25 quasi missam a deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemoniacae artis arcana cohibere ualerent. ad utrorumque ergo corrigendum errorem crebro ipse de monasterio egressus, aliquotiens equo sedens sed saepius pedes incedens, circumpositas ueniebat ad uillas 30 et uiam ueritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueuerat. erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico 29 sepius ms.

[ocr errors]

O religiose ms.

25 daemonicae ms.

132

MISSIONARY LABOURS OF CUDBERCT.

[IV

uel presbytero cuncti ad eius imperium uerbum audituri confluerent, libenter ea quae dicerentur audirent, libentius quae audire et intellegere poterant operando sequerentur. porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia tantus amor persuadendi quae coeperat tale uultus angelici lumen, ut 5 nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret omnes palam quae gesserant confitendo proferrent quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant, et confessa dignis ut imperabat poenitentiae fructibus abstergerent. solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedi- 10 care in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum: quos tamen ille pio libenter mancipatus labori tanta doctrinae sollertis excolebat industria, ut de monasterio egressus saepe ebdo- 15 made integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret, sed demoratus in montanis plebem rusticam uerbo praedicationis simul et opere uirtutis ad caelestia uocaret.

Cum ergo uenerabilis domini famulus multos in Mail- 20 ronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret. nam et ipsum locum 25 tunc idem reuerentissimus pater abbatis iure regebat; siquidem a temporibus ibidem antiquis et episcopus cum clero et abbas solebat manere cum monachis, qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et 30 ipse monachus adueniens monachicam in eo conuersationem instituit: quomodo et prius beatus pater Augustinus in 22 eful- ms.

14 solertis pr man.

(28)=26] MIRACLES BY CUDBERCT'S PRAYERS. 153 Cantia fecisse noscitur, scribente ei reuerentissimo papa Gregorio quod et supra posuimus. 'sed quia tua fraternitas' inquit 'monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum quae nuper auctore deo 5 ad fidem perducta est hanc debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.'

10

EX

[XXVIII]

XIN Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis ad anchoreticae quoque contemplationis quae diximus silentia secreta peruenit. uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in 15 praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: 'si mihi diuina gratia in loco illo donauerit ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime deo uolente reuertar.' erat autem locus et aquae prorsus et 20 frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus: sed ad uotum uiri dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni. cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam 25 circumuallante aggere et domos in ea necessarias iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere: erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse. quod 11 anchoriticae pr man. 28 saxossa ms.

7 possedebant ms.
21 accomodus ms.

9 XXVI ms.

25 domus pr man.

« PreviousContinue »