Page images
PDF
EPUB

[IV

154 HE IS CHOSEN BISHOP OF LINDISFARNE. dum facerent ad fidem et preces famuli dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore con- 5 gruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum sed ne herbae quidem, ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. unde uisitantibus se ex more fratribus ordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius uel uoluntas esset superni largitoris ut illius frugis ibi potius 10 seges oriretur. quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro dei refectionem praebebat.

Cum ergo multis ibidem annis deo solitarius seruiret 15 (tanta autem erat altitudo aggeris quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea cuius introitum sitiebat aspicere posset), contigit ut congregata synodo non paruo sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne in loco qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ad duplex uadum,' cui 20 beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, uno animo omniumque consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antis- 25 tite Trumuine nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris, insulam nauigauit. conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes adiurant per dominum lacrimas fundunt obsecrant, donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris 30 atque ad synodum pertrahunt. quo dum perueniret, quamuis multum renitens, unanima cunctorum uoluntate superatur

23 legataris ms.

(28)=26] OF HIS TEACHING AND ABSTINENCE. 155 atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere compellitur ; eo maxime uictus sermone, quod famulus domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta quae eum essent superuentura patefaceret, antistitem quoque 5 eum futurum esse praedixerat. nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali completa est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius uii episcopis in quibus beatae memoriae Theodorus primatum 10 tenebat. electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto qui ab episcopatu fuerat depositus sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conuersatus fuerat, dilexit praefici, placuit ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui regendae 15 primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet.

Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum uirtutum ornabat operibus. commissam namque sibi plebem et orationibus protegebat adsiduis et 20 admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat. et, quod maxime doctores iuuare solet, ea quae agenda docebat ipse prius agendo praemonstrabat. erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus patientiae uirtute modestus orationum deuotioni solertissime intentus affabilis omnibus 25 qui ad se consolationis gratia ueniebant, hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret ; sciens quia, qui dixit 'diliges dominum deum tuum,' dixit et 'diliges proximum.' erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia compunctionis semper ad 30 caelestia suspensus. denique cum sacrificium deo uictimae

salutaris offerret, non eleuata in altum uoce sed profusis ex imo pectore lacrimis domino sua uota commendabat.

4

♦ patefecerit ms corr in patefacerit.

18 commisam ms.

156 CUDBERCt foretells HIS OWN DEATH. [IV

VOBVS autem annis in episcopatu peractis repetiit

DVOB

insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo quia dies sibi mortis uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus: sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus 5 quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat, quibusdam autem hoc idem etiam. manifeste reuelabat.

ER

[XXIX]

RAT enim presbyter uitae uenerabilis nomine Here- 10 berct, iamdudum uiro dei spiritalis amicitiae foedere copulatus qui, in insula stagni illius pergrandis de quo Deruuentionis fluui primordia erumpunt uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. hic cum audiret eum ad ciuitatem 15 Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: 'memento, frater Heriberct, ut modo quicquid opus habes me interroges mecum- 20 que loquaris: postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. certus sum namque quod tempus meae resolutionis instat et uelox est depositio tabernaculi mei.' qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis et fusis cum gemitu 25 lacrimis ‘obsecro' inquit 'per dominum ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis rogesque supernam pietatem ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos. nosti enim quia ad tui oris imperium semper uiuere studui et, quicquid ignorantia uel 30. 1 duobus incipit c XXVII.ms. 30 studiui pr man.

(29) = 27] HIS DEATH. EADBERCT SUCCEEDS HIM. 157 fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui.' incubuit precibus antistes statimque edoctus in spiritu inpetrasse se quod petebat a domino 'surge' inquit, 'frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude 5 quia quod rogauimus superna nobis clementia donauit.'

Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est xiii kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus 10 eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur, illa ut credibile est dispensatione dominicae pietatis ut, si quid minus haberet meriti a beato Cuthbercto, suppleret hoc 15 castigans longae aegritudinis dolor: quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi ita etiam una atque indissimili sede perpetuae beatitudinis meruisset recipi.

Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, 20 multum deprecatus fratres ut ibi quoque sepeliretur ubi non paruo tempore pro domino militarat. attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus in ecclesia deponeretur. quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat 25 uenerabilis antistes Vilfrid, donec eligeretur qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.

30

Ordinatus est autem post haec Eadberct, uir scientia diuinarum scripturarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia ac maxime elimosynarum operatione insignis, ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium atque pomorum, necnon et uestimentorum partem pauperibus daret.

1 fragill- ms. 12 ille pr man. 15

egr- ms.

21 -taret ms.

158 CUDBERCT'S BODY FOUND UNCORRUPTED. [IV

[XXX]

VOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio,

quanta in gloria uir domini Cudberct post mortem uiueret cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius 5 annis xi inmisit in animo fratrum ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto reliquo corpore sicca inuenienda putabant, atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. quod dum 10 sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum iussitque ut die depositionis eius hoc facere meminissent. fecerunt autem ita et aperientes sepulchrum inuenerunt corpus totum quasi adhuc uiueret integrum et flexilibus artuum compagibus multo dormienti quam mortuo 15 similius: sed et uestimenta omnia quibus indutum erat non solum intemerata uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi festinarunt referre antistiti quae inuenerant. qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undi- 20 que pelagi fluctibus cincto solitarius manebat; in hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc xl ante dominicum natale dies in magna continentiae orationis et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam 25 Farne peteret, aliquandiu secretus domino militabat. adtulerunt autem ei et partem indumentorum quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur 30 17 claritate pr man.

1 XXVIII ms.
19 invenerunt pr man.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »