Page images
PDF
EPUB

5

(31)=29]

OF EADBERCT'S DEATH.

159

affectu, noua' inquit 'indumenta corpori pro his quae tulistis circumdate, et sic reponite in arca quam parastis. scio autem certissime quia non diu uacuus remanebit locus ille qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est cui in eo facultatem quiescendi dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur!' haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna compunctione antistes lingua etiam tremente compleuit, fecerunt fratres ut iusserat, et inuolutum nouo amictu corpus 10 nouaque in theca reconditum supra pauimentum sanctuarii posuerunt. nec mora, deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente multumque ingrauescente ardore languoris non multo post, id est pridie nonas Maias, etiam ipse migrauit ad dominum, cuius corpus 15 in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes adposuerunt desuper arcam in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant. in quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro uitae illius olim memoriae mandauimus. sed et in 20 hac historia quaedam quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.

[XXXI]

ERAT in eodem monasterio frater quidam nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio 25 deseruiens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab uniuersis fratribus cunctisque superuenientibus hospitibus, quod uir esset multae pietatis ac religionis iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. hic cum quadam die lenas siue saga quibus in hospitale utebatur in mari lauasset, rediens domum repentina medio itinere 12 aceruo ms. 19 in pr man. 21 adiecere ms. 22 XXIX ms.

30

160 PALSY CURED AT CUDBERCT'S TOMB.

[IV

molestia tactus est, ita ut corruens in terram et aliquandiu pronus iacens uix tandem resurgeret. resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis languore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit. crescebat morbus paula- 5 tim et nocte superueniente grauior effectus est, ita ut die redeunte uix ipse per se exsurgere aut incedere ualeret. quo affectus incommodo concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam quoquo modo posset perueniens intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique 10 genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret ut uel ab huiuscemodi languore si hoc sibi utile esset liberaretur uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. fecit igitur ut animo disposuerat, et inbecilles artus 15 baculo sustentans intrauit ecclesiam ac prosternens se ad corpus uiri dei, pia intentione per eius auxilium dominum sibi propitium fieri precabatur: atque inter preces uelut in soporem solutus sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte qua 20 dolebat tetigisse, eodemque tactu totam illam quae languore pressa fuerat corporis sui partem paulatim fugiente dolore ac sanitate subsequente ad pedes usque pertransisse. quo facto mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate domino gratias denuo referens quid erga se actum esset 25 fratribus indicauit, cunctisque congaudentibus ad ministerium quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.

Sed et indumenta, quibus deo dicatum corpus Cudbercti uel uiuum antea uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa 30 a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit inueniet.

15 inbeciles ms.

21 tacto ms.

27 exhibebere ms. 27 flagillo ms.

(32)=30]

OF THE RELICS OF CUDBERCT.

161

5

NEC

[XXXII]

EC silentio praetereundum quod ante triennium per reliquias eius factum nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit. est autem factum in monasterio quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis. iure praefuit. erat in eo quidam adulescens cui tumor deformis palpebram oculi foedauerat: qui cum per dies. crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc 10 adpositis pigmentorum fomentis emollire nec ualebant; quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi uetabant. cumque tempore non pauco

frater praefatus tali incommodo laboraret neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret quin per dies 15 augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reperierunt, tulerunt partem de capillis quam more reliquiarum rogantibus amicis dare uel ostendere in 20 signum miraculi possent.

Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat. penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii nomine. Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. qui cum die quadam ingressus ecclesiam aperuisset thecam reliqui25 arum ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus languebat, in eadem ecclesia tunc adesse. cumque presbyter portionem quantam uoluit amico dedisset, residuum dedit adulescenti, ut suo in loco reponeret. at ille salubri instinctu admonitus, cum. 30 accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae lan8 fed- ms.

1 XXX ms.

26 aduliscentem ms.

162

CURE WROUGHT BY THEM.

[IV 32] guenti et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione comprimere ac mollire curabat. quo facto reliquias ut iussus erat sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis uiri dei quibus adtactus erat ocius esse sanandum. neque eum sua fides fefellit. erat enim, ut 5 referre erat solitus, tunc hora circiter secunda diei. sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo 10 deformitatis ac tumoris apparuisset.

LIBER QVARTVS EXPLICIT.

[blocks in formation]

HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam

nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retrans5 mitto: satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis et maxime nostrae gentis uirorum illustrium curam uigilanter impendis. siue enim historia de bonis bona. 10 referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac per

7 accomodas ms.

« PreviousContinue »