Page images
PDF
EPUB

MONIA]

HIS WORK IS ENDED.

179

maxime autem in uerbo quod dixerat quia aestimarent quod faciem eius amplius non multo in hoc saeculo essent uisuri. gaudebant autem de eo quod dixit: 'tempus est, si sic factori meo uidetur, ut ad eum modo absolutus ex 5 carne ueniam, qui me quando non eram ex nihilo formauit. multum tempus uixi, beneque mihi pius iudex uitam meam praeuidit. tempus absolucionis meae prope est, etenim anima mea desiderat regem meum Christum in decore suo uidere. sic et alia multa utilitatis causa ad aedificationem 10 nostram locutus in letitia diem ultimum usque ad uesperum duxit, et praefatus puer nomine uuilberche adhuc dixit: 'magister dilecte, restat adhuc una sententia non descripta'. at ille 'bene' inquid 'scribe'. et post modicum dixit puer: 'modo descripta est'. at ille 'bene' inquid 'consummatum 15 est, ueritatem dixisti; accipe meum caput in manus tuas, quia multum me delectat sedere ex aduerso loco sancto meo, in quo orare solebam, ut et ego sedens patrem meum inuocare possim.' et sic in pauimento suae casulae decantans. 'gloria patri et filio et spiritui sancto' et cetera, ultimum e 20 corpore exhalauit spiritum. atque ut sine dubio credendum est quod pro eo quia hic semper deuotissimus in dei laudibus laborauerat ad gaudia desideriorum celestium anima eius ab angelis portaretur. omnes autem qui audiere uel uidere obitum Baedani patris nostri, numquam se uidisse alium in tam 25 magna deuocione atque tranquillitate uitam suam finisse dicebant: quia, sicut audisti, quousque anima eius in corpore fuit, 'gloria patri' et alia quaedam ad gloriam dei cecinit et expansis manibus deo gratias agere non cessabat. scire autem debes quia adhuc multa narrari et scribi possunt 30 de eo sed nunc breuitatem sermonis ineruditio meae linguae facit. attamen cogito deo adiuuante ex tempore plenius de eo scribere quae oculis uidi et auribus audiui. finit de obitu Bedani presbyteri.

180

BONIFACE.

[TESTI

II

PRAETEREA obsecro, ut mihi de opusculis Bedan lectoris aliquos tractatus conscribere et dirigere digneris -quem nuper, ut audiuimus, diuina gratia spiritali intellectu ditauit et in uestra prouincia fulgere concessit-et ut candela, quam uobis dominus largitus est, nos quoque fruamur.

III

5

INTEREA rogamus, ut aliqua de opusculis sagacissimi inuestigatoris scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo dei apud uos uice candelae ecclesiasticae scientia 10 scripturarum fulsisse audiuimus, conscripta nobis transmittere dignemini. et si uobis laboriosum non sit, ut cloccam unam nobis transmittatis, grande solacium peregrinationis nostrae transmittitis.

MOD

[blocks in formation]

ODO enim inhianter desiderantes flagitamus, ut nobis ad gaudium maeroris nostri eo modo, quo et ante iam fecistis, aliquam particulam uel scintillam de candela. ecclesiae, quam inluxit spiritus sanctus in regionibus prouinciae uestrae, nobis destinare curetis; id est ut de tracta- 20 tibus, quos spiritalis presbiter et inuestigator sanctarum scripturarum Beda reserando conposuit, partem qualemcumque transmittere dignemini; maxime autem, si fore possit-quod nobis praedicantibus habile et manuale et utillimum esse uidetur-super lectionarium anniuersarium 25 et prouerbia Salomonis. quia conmentarios super illa eum condidisse audiuimus.

1 Bonifatius ep 61 p 180 Jaffé to Ecgbert abp of York.

7 Idem ep 62 p 181 to Huetberht abbat of Wearmouth and Jarrow. 15 Idem ep 100 p 250 to Ecgbert abp of York.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

OBSECRO, ut quemlibet horum librorum adquiras et

nobis mittere digneris, quos beatae memoria Beda presbiter exposuit, ad consolationem peregrinationis nostrae; 5 id est in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis libros quattuor, siue in Esdram et Nehemiam libros tres, uel in euangelium Marci libros quattuor. grauia forte postulo; sed nihil graue uerae caritati iniungo.

ΙΟ

VI

PETIMVS etiam, ut ad consolationem non solum peregrinationis sed etiam infirmitatis nostrae libros istos, a beatae memoriae Beda expositos, mittere digneris: de aedificatione templi, uel in cantica canticorum, siue epigrammatum heroico metro siue elegiaco conpositorum; si fieri 15 potest, omnes, sin autem, de aedificatione templi libros tres. fortassis difficilis petitio; sed nihil arbitror esse difficile uerae caritati.

VII

INSVPER etiam librum, quem clarissimus ecclesiae dei 20 magister Baeda de aedificio templi conposuit, ad consolationem tuae peregrinationi mittere curaui; tuam fraternitatem humiliter obsecrans, ut olim condictae inter nos amicitiae foedera usque ad finem firmum custodire digneris, in hoc uidelicet maxime: quod cum tuis omnibus, quos tibi 25 diuina dispensatio uoluit esse subiectos, pro infirmitatibus meis apud supernum iudicem sedulus intercessor existas.

1 Lullus (in Bonifatii ep 122 p 288) to Coena abp of York (AD 767—781).

Lullus (ibid ep 123 p 289) to Guthberct or Cuthberct abbat of Wearmouth and Jarrow.

18 Gudberctus or Cuthberct abbat of Wearmouth and Jarrow (ibid ep 124 p 290) to Lull.

182

CUTHBERCT.

VIII

[TESTI

DESIDERANTISSIMO et suauissimo in Christi dilec

tione amico Lullo episcopo et omnium antistitum carissimo Gutberct, discipulus Beda presbiteri, salutem.

Gratanter quidem munuscula tuae caritatis suscepi; et 5 eo gratantius, quo te haec intimo deuotionis affectu mittere cognoui. id est, holosericam ad reliquias beatae memoriae Baeda magistri nostri ob recordationem et illius uenerationem destinasti. et rectum quidem mihi uidetur, ut tota gens Anglorum in omnibus prouinciis, ubicumque reperti 10 sunt, gratias deo referant, quia tam mirabilem uirum, praeditum in diuersis donis tamque ad exercenda dona studiosum similiterque in bonis moribus uiuentem, deus illis in sua natione donauit. quia per experimentum, ad pedes eius nutritus, hoc quod narro didici. similiterque mihimet 15 ipsi coopertorium uariatum, ad tegendum scilicet propter frigus meum corpus, misisti. quod uidelicet omnipotenti deo et beato Paulo apostolo ad induendum altare, quod in eius ecclesia deo consecratum est, cum magno gaudio dedi; quia et ego sub eius protectione in hoc monasterio quadra- 20 ginta et sex annos uixi.

Nunc uero, quia rogasti aliquid de opusculis beati patris, cum meis pueris iuxta uires, quod potui, tuae dilectioni praeparaui: libellos de uiro dei Cudbercto, metro et prosa compositos, tuae uoluntati direxi. et, si plus potuissem, libenter 25 uoluissem. quia praesentia praeteriti hiemis multum horribiliter insulam nostrae gentis in frigore et gelu et uentorum et imbrium procellis diu lateque depressit, ideoque scriptoris manus, ne in plurimorum librorum numerum perueniret, retardaretur......

1 Gutberctus (in Bonifatii ep 134 PP 300-2 Jaffé) to Lull.
26an perseuerantia?'

30

MONIA]

ALCUIN.

183

De opusculis uero beatae recordationis Baeda, `quae adhuc descripta non habes, promitto me, si uixerimus, tuae uoluntati adiuuaturum.

abbas Gutberctus tete bis terque salutat;

5 te deus omnipotens saluum conseruet in aeuum.

IX

DISCANT pueri scripturas sacras, ut aetate perfecta

ueniente alios docere possint. qui non discit in pueritia, non docet in senectute. recogitate nobilissimum 10 nostri temporis magistrum Baedam presbyterum: quale habuit in iuuentute discendi studium, qualem nunc habet inter homines laudem, multo maiorem apud deum remunerationis gloriam. illius igitur exemplo dormientes excitate animos.

15

SED

X

ED et angelorum uisitationes loca sancta frequentare non dubium est. fertur enim magistrum nostrum et uestrum patronum beatum dixisse Baedam: scio, angelos uisitare canonicas horas et congregationes fraternas; quid, si 20 ibi me non inueniunt inter fratres? nonne dicere habent: 'ubi est Baeda? quare non uenit ad orationes statutas cum fratribus ?'

25

ΧΙ

TEMPORIBVS primis praefati praesulis huius
presbyter eximius meritis, cognomine Beda,

6 Alcuinus writing to the monks of Wearmouth and Jarrow on the invasion of the Northmen after 8 June 793 (epist 27 p 200 Jaffé).

15 Idem epist 274 p 844 (to the monks of St Peter's Wearmouth before 804 AD). Cf Haddan-Stubbs III 471.

23 Alcuinus de sanctis Eborac eccl 1287-1317.

24 huius' Ecgbert.

« PreviousContinue »