Page images
PDF
EPUB

184

A POETIC TRIBUTE TO BEDA.

[TESTI

astra petens clausit praesentis lumina uitae.
qui mox a puero libris intentus adhaesit
et toto studiis seruiuit pectore sacris.
utpote septennem quem fecit cura parentum
arcta monasterii Giruensis claustra subire,
cui iam praeclarus Ceolfridus praefuit abbas;
qui peregrina petens Christi deductus amore,
mortuus est exsul Linguanae in finibus urbis
atque ibi condigno felix tumulatus honore est.
cuius corpus erat post tempora multa repertum
integrum penitus patriamque exinde reductum.
ergo monasterio Beda nutritus in illo
ornauit teneros praeclaris moribus annos.

discere namque sagax iuuenis seu scribere semper
feruidus instabat non segni mente laborans;
et sic proficiens est factus iure magister.
plurima quapropter praeclarus opuscula doctor
edidit explanans obscura uolumina sanctae
scripturae, nec non metrorum condidit artem ;
de quoque temporibus mira ratione uolumen,
quod tenet astrorum cursus loca tempora leges,
scripsit, et historicos claro sermone libellos;
plurima uersifico cecinit quoque carmina plectro.
actu mente fide ueterum uestigia patrum,
semper dum uixit, directo est calle secutus.
huius uita quidem qualis fuit ante magistri,
claro post obitum signo est patefacta salutis.
aeger enim quidam, patris dum cingitur almi
relliquiis, penitus peste est sanatus ab illa.

8 Langres.

5

ΙΟ

15

20

25

MONIA] FLORENCE OF WORCESTER.

SACER

XII

185

ACERDOS uenerabilis, monachus per omnia laudabilis, computator mirabilis, Beda sanctissimus, secundum. Anglicas chronicas anno praesenti, secundum uero suum 5 discipulum Cuthbertum, qui eius obitum descripsit suaeque decessioni cum aliis quam plurimis interfuit, anno sequenti ante ascensionem dominicam iv feria id est viij kal Iunii, circa horam x in magna mentis deuotione et tranquillitate ultimum e corpore spiritum efflauit sicque gaudens ad regna 10 caelestia migrauit. hic suae gentis quam plurima gesta hucusque luculento descripsit sermone, unumque temporalis uitae modumque terminauit historiae.

15

20

XIII

VADATVR sermonis mei ueritatem Beda, qui eo tem

pore, quo maxime scaturiebat litteratis Britannia, huic [Chelwulfo] potissimum Anglorum historiam elimandam obtulit, eligens nimirum in illo auctoritatem bene dicta roborandi propter imperium et scientiam, perperam dicta emendandi propter ingenium.

§ 54 Idem historicus post multos in sancta ecclesia libros elaboratos caelestem patriam, quam diu suspirauerat, ingressus est,.........uir quem mirari facilius quam digne praedicare possis, quod in extremo natus orbis angulo, doctrinae corusco terras omnes perstrinxerit, nam et Britannia, quae a quibusdam alter orbis appellatur, quod oceano interfusa non multis cosmographis comperta est, habet in remotissima sui plaga locum natiuitatis et educationis eius, Scotiae propinquum........

1 Florentius Vigorn chron an 734.

7 25 May.

13 Willelmus Malmesburiensis gesta regum Anglorum 1 § 53 f.

186

WILLIAM OF MALMESBURY.

[TESTI

§ 57 Deficit hic ingenium, succumbit eloquium, nescientis quid plus laudem, librorum numerositatem an sermonum sobrietatem : infuderat eum procul dubio non indigno haustu diuina sapientia, ut angusto uitae spatiolo tanta elaboraret uolumina. quid? quod ferunt eum Romam 5 iuisse, ut libros suos uel ecclesiasticae doctrinae conuenire praesens assereret, uel, si resultarent, apostolico nutu corriperet. uerumtamen quod Romae fuerit solide non affirmo, sed eum illuc inuitatum haud dubie pronuntio; quod haec epistula clarum faciet, simul et quanti penderit eum Ro- 10 mana sedes ut eum tantopere desideraret.

$58 'Sergius episcopus, seruus seruorum dei, Cheolfrido religioso abbati salutem....benedictionis interea gratiam, quam nobis per praesentem portitorem tua misit deuota religio, libenti.et hilari animo, sicuti ab ea directa est, nos susce- 15 pisse cognosce. oportunis ergo ac dignis amplectendae sollicitudinis tuae petitionibus artissima deuotione fauentes, hortamur deo dilectam religiositatis tuae bonitatem, ut, quia exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis, non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis 20 sunt ad conferendum arte litteraturae imbuti, sicut decet deuotum auxiliatorem sanctae matris uniuersalis ecclesiae, obedientem deuotionem huic nostrae hortationi non desistas accommodare, sed absque aliqua immoratione religiosum dei famulum Bedam uenerabilis monasterii tui presbyterum 25 ad limina apostolorum principum dominorum meorum Petri et Pauli, amatorum tuorum ac protectorum, ad nostrae mediocritatis conspectum non moreris dirigere, quem fauente domino sanctis tuis precibus non diffidas prospere ad te redire, peracta praemissorum capitulorum cum auxilio dei 30. desiderata sollemnitate. erit enim, ut confidimus, etiam

25 ms Cotton Tiber A xv famulum dei N uenerabilis monasterii tui. Iaddan-Stubbs III 248 249.

MONIA] LEARNING DECLINED AT BEDA'S DEATH. 187 cunctis tibi creditis profuturum quicquid ecclesiae generali claruerit per eius praestantiam impertitum.'

§ 59 Ita iam celebris erat fama, ut in quaestionibus enodandis indigeret eo sublimitas Romana, nec uero unquain 5 Gallicanus tumor inuenit in Anglo, quod argueret merito. adeo Latinitas omnis eius fidei et magisterio palmam dedit. nam et fidei sanae et incuriosae sed dulcis fuit eloquentiae, in omnibus explanationibus diuinarum scripturarum magis illa rimatus quibus lector dei dilectionem et proximi co10 hiberet, quam illa quibus uel sales libaret uel linguae. rubiginem limaret............emundabat ergo ecclesiasticus orator prius conscientiam, ut sic accederet ad recludendam. mysticorum scriptorum intellegentiam. qui enim fieri potest ut seruiret uitiis qui medullas intimas hauriret, qui totas 15 cogitationes consumeret, in scripturarum expositionibus? nam, ut ipse fatetur in libro tertio super Samuelem, expositiones suae, si non aliud afferrent lectoribus emolumentum, hoc sibi non mediocriter ualerent, quod, dum haec omni studio agebat, lubricum saeculi et inanes cogi20 tationes post tergum ponebat: defaecatus itaque uitiis subibat in interiora uelaminis ; quae intus exceperat animo, foras efferens sermone castigato.

§ 62 Sepulta est cum eo gestorum omnis pene notitia usque ad nostra tempora. adeo nullus Anglorum studiorum 25 eius aemulus, nullus gloriarum eius sequax fuit, qui omissae monetae lineam persequeretur: pauci quos aequus amauit Iesus, quamuis litteris non ignobiliter informati, tota uita ingratum consumpserunt silentium; alii uix primis labris illas gustantes, ignauum confouerunt otium. ita cum 30 semper pigro succederet pigrior, multo tempore in tota insula studiorum detepuit feruor. magnum ignauiae testimonium dabunt uersus epitaphii, pudendi prorsus et tanti uiri mausoleo indigni:

188

SIMEON OF DURHAM.

[TESTI

'PRESBYTER hic Beda requiescit, carne sepultus : dona, Christe, animam in caelis gaudere per aeuum, daque illum sophiae debriari fonte, cui iam

suspirauit ouans, intento semper amore.'

§ 63 Poteritne ulla excusatione hic pudor extenuari, 5 ut nec in eo monasterio, ubi illo uiuente totius litteraturae exultabat gymnasium, potuerit inueniri homo qui memoriam eius formaret nisi exili et miserabili stilo ?

XIV

ANNO VII regni eiusdem [Egfridi] natus est Beda 10

magnus.... haec autem quae scripta sunt ex dictis beatissimi Bedae excerpsimus. iam ratum uidetur ut de eo quid loquamur, reminiscentes memoriam sanctitatis eius et gratias ei referentes pro suis laboribus.

XV

ANNO autem dominicae incarnationis dccxxxv... illa

15

ecclesiae catholicae lucerna ad eam quae se illuminauerat lucem, illa uena aquae salientis in uitam aeternam ad fontem uiuum deum peruenit, sacrorum scilicet librorum compositor uenerabilis presbyter et monachus 20 Beda, defunctus anno aetatis suae quinquagesimo nono... qui uidelicet Beda in extremo quidem mundi angulo uiuens latuit, sed post mortem per uniuersas mundi partes omnibus in libris suis uiuens innotuit: in quibus terrarum regionumque diuersarum situs naturas qualitates subtiliter, ac si 25

11

Simeon Dunelmensis de gestis regum Anglorum MHB p 650b.
p.653d.

15 Idem hist Dunelm eccl 1 14 (p 8 a Twysden. cf ib 8 p 4 b. idem epist ad Hugonem de archiepiscopis Ebor ib col 76 77. Stubbs actus pontif Eborac ib col 1695 1696).

Thomas

« PreviousContinue »