Page images
PDF
EPUB

18

XIV

XV

XVI

XVII

CHAPTERS OF THIRD BOOK.

Ut defuncto Paulino Ithamar pro eo Hrofensis ecclesiae praesulatum susceperit et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremtus est.

Ut episcopus Aidan nautis et tempestatem futuram praedixerit et oleum sanctum quo hanc sedarent dederit.

Ut idem admotum ab hostibus urbi regiae ignem orando

amouerit.

Ut apposta ecclesiae cui idem adcumbens obierat ardente cetera domo flammis absumi nequiuerit; et de interna uita eius.

XVIII De uita uel morte religiosi regis Sigbercti.

XVIIII Ut Furseus apud Orientales Anglos monasterium fecerit, et de uisionibus uel sanctitate eius, cui etiam caro post mortem incorrupta testimonium perhibuerit.

XX

XXI

Ut defuncto Honorio pontificatu sit functus Deusdedit; et qui
tempore illo Orientalium Anglorum, qui Hrofensis ecclesiae
fuerint antistites.

Ut prouincia Mediterraneorum Anglorum sub rege Peada
Christiana sit facta.

XXII Ut Orientales Saxones fidem quam dudum abiecerunt, sub rege
Sigbercto praedicante Ceddo receperint.

XXIII Ut idem episcopus Cedd locum monasterii construendi ab Oidilualdo rege accipiens orationibus ac ieiuniis Domino consecrauerit; et de obitu ipsius.

XXIIII Ut prouincia Merciorum occiso rege Penda fidem Christi susceperit, et Osuiu pro adepta uictoria possessiones et territoria deo ad construenda monasteria dederit.

XXV

Ut quaestio sit mota de tempore paschae aduersus eos qui de
Scottia uenerant.

XXVI Ut Colman uictus domum redierit et Tuda pro illo episcopatu
sit functus, qualisque illis doctoribus fuerit habitus ecclesiae.
XXVII Ut Ecgberet uir sanctus de natione Anglorum monachicam in
Hibernia uitam duxerit.

XXVIII Ut defuncto Tuda Vilfrid in Gallia, Ceadda apud Occiden tales Saxones, in prouincia Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi.

XXVIIII Ut Vighard presbyter ordinandus in archiepiscopum Romam de Brittania sit missus: quem remissa mox scripta papae apostolici ibidem obisse narrauerint.

XXX

Ut Orientales Saxones tempore mortalitatis ad idolatriam reuersi, sed per instantiam Iarumanni episcopi mox sint ab

errore correcti.

3 crudili ms.

EXPLICIVNT CAPITVLA. INCIPIT IPSE LIBER.

AT

I

T interfecto in pugna Aeduino suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat sacramentis 5 inbutus. porro regnum Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum antiquitus diuisa erat, suscepit filius Aedilfridi qui de illa prouincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. siquidem tempore toto quo regnauit Aeduini, filii praefati regis Aedilfridi, 10 qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati et baptismatis sunt gratia recreati. qui ut mortuo rege inimico patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Ber15 niciorum. qui uterque rex ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis quibus initiatus erat anathematizando prodidit ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.

Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla impia 20 manu sed iusta ultione peremit. et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu deleuit. dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum non ut rex uictor possideret sed quasi

20

OF OSWALD'S CROSS.

[III

tyrannus saeuiens disperderet ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum xii lectis militibus postulandae pacis gratia uenientem simili sorte damnauit. infaustus ille annus et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum 5 Anglorum qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrrannidem. unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum memoria idem annus sequentis regis, id est Osualdi uiri deo dilecti, regno adsignaretur: quo post 10 occisionem fratris Eanfridi superueniente cum paruo exercitu sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux, cum inmensis illis copiis quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus est in loco qui lingua Anglorum Denisesburna, id est Riuus Denisi, uocatur.

15

II

STENDITVR autem usque hodie et in magna uenera

OSTE

tione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit ac flexis genibus dominum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate 20 suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. denique fertur quia facta citato opere cruce ac fouea praeparata in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit ac foueae inposuerit atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae figeretur, et hoc facto 25 elata in altum uoce cuncto exercitui proclamauerit: 'flectamus omnes genua et dominum omnipotentem uiuum ac uerum in commune deprecemur ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat: scit enim ipse quia

1uesanam C1. uaesaniam ms. 24 tenuerit C1. teneret ms.

26 cunctui prima manu. cuncto exercitui secunda.

2]

BOTHELM'S MIRACULOUS CURE.

21

iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.' fecerunt omnes ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. in cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse 5 patratae ad indicium uidelicet ac memoriam [fidei] regis. nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint eisque languentes homines aut pecudes potauerint siue asperserint, mox sanitati restituuntur.

[ocr errors]

Vocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest Latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit: significans nimirum quod ibidem caeleste erigendum tropaeum caelestis inchoanda uictoria caelestia usque hodie forent mi15 racula celebranda. est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam ut supra docuimus. in quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae 20 quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere plurimaque psalmorum laude celebrata uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. qui etiam crescente bona consuetudine nuper ibidem ecclesia con25 structa sacratiorem et cunctis honorabiliorem locum omnibus fecere. nec inmerito, quia nullum ut comperimus fidei christianae signum nulla ecclesia nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor dictante fidei deuotione 30 contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.

Nec ab re est unum e pluribus quae ad hanc crucem

❝ fidei from C1.

7

25 sacratiorem C'. sacrationem ms.

aquam prima manu.

31 Nam ab ms.

22

BISHOP AEDAN SENT FROM THE SCOTS. [III patrata sunt uirtutis miraculum enarrare. quidam de fratribus Hagustaldensis ecclesiae nomine Bothelm, qui nunc usque superest, ante paucos annos dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente corruit, brachium contriuit. ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari, ita ut 5 ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens quia per hoc 10. donante domino salutem posset consequi. fecit ille ut rogatus est et reuersus ad uesperam sedentibus iam ad mensam fratribus obtulit ei aliquid de ueteri musco quo superficies ligni erat obsita. qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum ubi oblatum sibi munus reponeret, 15 misit hoc in sinum sibi. et dum iret cubitum oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. at medio noctis tempore cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit ac si nihil umquam 20 tanti languoris habuisset.

III

IDEM ergo Osuald mox ubi regnum suscepit desiderans totam cui praeesse coepit gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis bar- 25 baris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his qui secum erant militibus consecutus erat, petens ut sibi mitteretur antistes cuius doctrina ac ministerio gens quam regebat Anglorum dominicae fidei et dona disceret et 30 9 dispossuisse ms.

« PreviousContinue »