Page images
PDF
EPUB

3]

SEE OF LINDISFARNE ESTABLished.

23

susciperet sacramenta. neque aliquanto tardius quod petiit inpetrauit: accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis et pietatis ac moderaminis uirum habentemque zelum dei quamuis non plene secundum scientiam. 5 namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a xiiii luna usque ad xxam obseruare solebat. hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in 10 hac obseruatione sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam, quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. porro gentes Scottorum quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis pascha canonico ritu 15 obseruare didicerunt.

Venienti igitur ad se episcopo rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi ubi ipse petebat tribuit. qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato lit20 tore contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit. ut euangelizante antistite qui Anglorum linguam perfecte 25 non nouerat ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. exin coepere plures per dies de Scottorum regione uenire Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis quibus regna30 uit Osuald magna deuotione uerbum fidei praedicare et credentibus gratiam baptismi quicumque sacerdotali erant gradu praediti ministrare. construebantur ergo ecclesiae

1 susciperet C1. susceperit ms.

24

OF THE CONVERSION OF THE PICTS.

[III

per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis. 5

Nam monachi erant maxime qui ad praedicandum uenerant, monachus ipse episcopus Aedan utpote de insula quae uocatur Hii destinatus, cuius monasterium in cunctis pene septentrionalium Scottorum et omnium Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat regendisque 10 eorum populis praeerat: quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum qui illas Brittaniae plagas incolunt iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.

15

IIII

SIQVIDEM

IQVIDEM anno incarnationis dominicae dolxovo, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis nomine Columba 20 Brittaniam, praedicaturus uerbum dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. namque ipsi australes Picti qui intra eosdem montes habent sedes multo ante tempore ut perhibent 25 relicto errore idolatriae fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus, cuius sedem episcopalem sancti Martini episcopi nomine et ecclesia 30

19 Iustinianus ms.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

5

OF THE ABBATS OF HII.

25

insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet. qui locus uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide insolito Brettonibus more fecerit.

Venit autem Brittaniam Columba regnante Pictis Bridio filio Meilochon rege potentissimo nono anno regni eius gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit, unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. neque enim magna est sed 10 quasi familiarum quinque iuxta aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est cum esset annorum lxxuii post annos circiter xxx et duos ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. fecerat autem priusquam Brittaniam ueniret monasterium 15 nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum 20 in quo ipse requiescit corpore principatum teneret.

Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus sed pres25 byter extitit et monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi. uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus quia reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione insignes; in tempore quidem sum30 mae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obser2 locus ad prouinciam Berniciorum pertinens C1. ipse C1. ipsi ms.

26

OF THE Life of BISHOP AEDAN.

[III

uantiae decreta porrexerat; tantum ea quae in propheticis euangelicis et apostolicis litteris discere poterant pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. permansit autem huiusmodi obseruantia paschalis aput eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicae incarnationis 5 dccxv per annos cl.

At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo eratque et doctissimus in scripturis et longae uitae perfectione eximius, cor- 10 recti sunt per eum et ad uerum canonicumque paschae [diem] translati; quem tamen et antea non semper in luna xiiii cum Iudaeis ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen quam decebat ebdomada celebrabant. sciebant enim ut Christiani resurrectionem domini- 15 cam quae prima sabbati facta est prima sabbati semper esse celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, ea quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant. uerum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et huius quoque rei notitiam ad 20 perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum apostoli dicentis et si quid aliter sapitis, et hoc quoque uobis deus reuelabit.' de quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.

AB

[blocks in formation]

B hac ergo insula ab horum collegio monachorum ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo missus est Aedan accepto gradu episcopatus. quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbiter praefuit. unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum abstinentiae uel con- 30 12 diem from C1. 21 promisum ms.

5]

INFLUENCE OF AEDAN'S EXAMPLE.

27

tinentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter quam uiuebat cum suis ipse docebat. nil enim huius mundi quaerere nil amare curabat. cuncta quae sibi a regibus uel 5 diuitibus saeculi donabantur mox pauperibus qui occurrerent erogare gaudebat. discurrere per cuncta et urbana et rustica loca non equorum dorso sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas compulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes ince10 dens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum si infideles essent inuitaret, uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem et uerbis excitaret et factis.

15

In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat ut omnes qui cum eo incedebant siue adtonsi seu laici meditari deberent, id est aut legendis scripturis aut psalmis discendis operam dare. hoc erat cotidianum opus illius et omnium qui cum eo erant ubicumque locorum 20 deuenissent. et si forte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis siue ad orandum egredi. cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac 25 feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, iiiia et uia sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare. numquam diuitibus honoris siue timoris gratia si qua delinquissent reticebat, sed aspera illos inuectione corrigebat. nullam 30 potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum ut diximus dispergebat, uel ad

« PreviousContinue »