Page images
PDF
EPUB

2]

BOTHELM'S MIRACULOUS CURE.

21

iusta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.' fecerunt omnes ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt. in cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum noscuntur esse 5 patratae ad indicium uidelicet ac memoriam [fidei] regis. nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint eisque languentes homines aut pecudes potauerint siue asperserint, mox sanitati restituuntur.

10

Vocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest Latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit: significans nimirum quod ibidem caeleste erigendum tropaeum caelestis inchoanda uictoria caelestia usque hodie forent mi15 racula celebranda. est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam ut supra docuimus. in quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae 20 quae non longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae eius facere plurimaque psalmorum laude celebrata. uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. qui etiam crescente bona consuetudine nuper ibidem ecclesia constructa sacratiorem et cunctis honorabiliorem locum omnibus fecere. nec inmerito, quia nullum ut comperimus fidei christianae signum nulla ecclesia nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum nouus militiae ductor dictante fidei deuotione 30 contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.

25

Nec ab re est unum e pluribus quae ad hanc crucem

❝ fidei from C1.

7

25 sacratiorem C'. sacrationem ms.

aquam prima manu.

31 Nam ab ms.

22 BISHOP AEDAN SENT FROM THE SCOTS. [III patrata sunt uirtutis miraculum enarrare. quidam de fratribus Hagustaldensis ecclesiae nomine Bothelm, qui nunc usque superest, ante paucos annos dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente corruit, brachium contriuit ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari, ita ut 5 ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret. qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogauit ut aliquam sibi partem de illo ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens quia per hoc 10 donante domino salutem posset consequi. fecit ille ut rogatus est et reuersus ad uesperam sedentibus iam ad mensam fratribus obtulit ei aliquid de ueteri musco quo superficies ligni erat obsita. qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum ubi oblatum sibi munus reponeret, 15 Imisit hoc in sinum sibi. et dum iret cubitum oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. at medio noctis tempore cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit ac si nihil umquam 20 tanti languoris habuisset.

III

IDEM ergo Osuald mox ubi regnum suscepit desiderans totam cui praeesse coepit gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis bar- 25 baris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his qui secum erant militibus consecutus erat, petens ut sibi mitteretur antistes cuius doctrina ac ministerio gens quam regebat Anglorum dominicae fidei et dona disceret et 30 9 dispossuisse ms.

3] SEE OF LINDISFARNE ESTABLIshed.

23

susciperet sacramenta. neque aliquanto tardius quod petiit inpetrauit: accepit namque pontificem Aedanum summae mansuetudinis et pietatis ac moderaminis uirum habentemque zelum dei quamuis non plene secundum scientiam. 5 namque diem paschae dominicum more suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a xiiiia luna usque ad xxam obseruare solebat. hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, aestimans se in 10 hac obseruatione sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit. porro gentes Scottorum quae in australibus Hiberniae insulae partibus morabantur iamdudum ad admonitionem apostolicae sedis antistitis pascha canonico ritu 15 obseruare didicerunt.

Venienti igitur ad se episcopo rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi ubi ipse petebat tribuit. qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato lit20 tore contiguus terrae redditur; atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. ubi pulcherrimo saepe spectaculo contigit ut euangelizante antistite qui Anglorum linguam perfecte 25 non nouerat ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi existeret caelestis; quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. exin coepere plures per dies de Scottorum regione uenire. Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis quibus regna30 uit Osuald magna deuotione uerbum fidei praedicare et credentibus gratiam baptismi quicumque sacerdotali erant gradu praediti ministrare. construebantur ergo ecclesiae

1 susciperet C. susceperit ms.

24

OF THE CONVERSION OF THE PICTS.

[III

per loca, confluebant ad audiendum uerbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum una cum maioribus studiis et obseruatione disciplinae regularis. 5

Nam monachi erant maxime qui ad praedicandum uenerant, monachus ipse episcopus Aedan utpote de insula quae uocatur Hii destinatus, cuius monasterium in cunctis pene septentrionalium Scottorum et omnium Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat regendisque 10 eorum populis praeerat: quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum qui illas Brittaniae plagas incolunt iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.

IIII

SIQVIDEM anno incarnationis dominicae dolx°v°, quo

15

tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis nomine Columba 20 Brittaniam, praedicaturus uerbum dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratae. namque ipsi australes Picti qui intra eosdem montes habent sedes multo ante tempore ut perhibent 25 relicto errore idolatriae fidem ueritatis acceperant, praedicante eis uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter fidem et mysteria ueritatis edoctus, cuius sedem episcopalem sancti Martini episcopi nomine et ecclesia 30

19 Iustinianus ms.

5

4]

OF THE ABBATS OF HII.

25

insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet. qui locus uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide insolito Brettonibus more fecerit.

Venit autem Brittaniam Columba regnante Pictis Bridio filio Meilochon rege potentissimo nono anno regni eius gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit, unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. neque enim magna est sed 10 quasi familiarum quinque iuxta aestimationem Anglorum; quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est cum esset annorum lxxuii post annos circiter xxx et duos ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit. fecerat autem priusquam Brittaniam ueniret monasterium 15 nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum 20 in quo ipse requiescit corpore principatum teneret.

Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus sed pres25 byter extitit et monachus; de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi. uerum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus quia reliquit successores magna continentia ac diuino amore regularique institutione insignes; in tempore quidem sum30 mae festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obser2 locus ad prouinciam Berniciorum pertinens C1. ipse C1. ipsi ms.

[ocr errors]
« PreviousContinue »