Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

7] KING COINVALCA AND BISHOP AGILBERCT. 31 sibi accepit in filium. donauerunt autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem quae uocatur Dorcic ad faciendum inibi sedem episcopalem, ubi factis dedicatisque ecclesiis multis

que ad dominum pio eius labore populis aduocatis migrauit 5 ad dominum sepultusque est in eadem ciuitate et post

annos multos Haedde episcopatum agente translatus inde in Ventam ciuitatem atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.

Defuncto autem et rege successit in regnum filius eius 10 Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni caelestis

suscipere rennuit et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum quam duxerat, aliam accepit uxorem, ideoque

bello petitus ac regno priuatus ab illo secessit ad regem 15 Orientalium Anglorum cui nomen erat Anna; apud quem

triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis. nam et ipse apud quem exulabat rex erat uir bonus et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.

Cum uero restitutus esset in regnum Coinualch, uenit 20 in prouinciam de Hibernia pontifex quidam nomine Agil

berctus, natione quidem Gallus sed tunc legendarum gratia scripturarum in Hibernia non paruo tempore demoratus, coniunxitque se regi sponte ministerium praedicandi ad

sumens. cuius eruditionem atque industriam uidens rex 25 rogauit eum accepta ibi sede episcopali suae genti manere

pontificem. qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit. tandem rex qui Saxonum tantum linguam nouerat pertaesus barbarae loquellae subin

troduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum uo30 cabulo Vini et ipsum in Gallia ordinatum; diuidensque in

duas parrochias prouinciam, huic in ciuitate Venta quae a gente Saxonum Vintancaestir appellatur sedem episcopalem 11 renuit Cl.

20 Hibernicia ms.

10

32 LEUTHERIUS ORDAINED BISHOP. [III tribuit : unde offensus grauiter Agilberctus, quod hoc ipso inconsulto ageret rex, rediit Galliam et accepto episcopatu Parisiacae ciuitatis ibidem senex ac plenus dierum obiit. non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis pulsus et Vini ab eodem rege de episcopatu; 5 qui secedens ad regem Merciorum uocabulo Vulfheri emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis eiusque episcopus usque ad uitae suae terminum mansit, sicque prouincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco absque praesule fuit.

Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit, intellexitque quod etiam tunc destituta pontifice prouincia 15 recte pariter diuino fuerit destituta praesidio. misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. at ille se excusans et uenire non posse contestans quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstric- 20 tus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei si uellet ordinaretur episcopus; dicens quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum tunc archiepiscopum 25 Doruuernensis ecclesiae ipsum sibi antistitem consecrari ; qui consecratus in ipsa ciuitate multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.

8]

KING EARCONBERCT DESTROYS IDOLS.

33

VIII

ANNO dominicae incarnationis dcxl Eadbald rex Cant

uariorum transiens ex hac uita Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta xxiiii annis et aliquot 5

mensibus nobilissime tenuit. hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium xl dierum obseruari principali auctoritate praecepit. quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores

dignas et competentes punitiones proposuit. cuius filia 10 Earcongotae ut condigna parenti suboles magnarum fuit

uirgo uirtutum, seruiens domino in monasterio quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara in loco qui dicitur In Brige. nam eo

tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis 15 constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis

gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant, sed et filias suas eisdem erudiendas ac sponso caelesti copulandas mittebant, maxime in Brige et in Cale et in

Andilegum monasterio ; inter quas erat Saethryd, filia uxo20 ris Annae regis Orientalium Anglorum cuius supra me

minimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. cuius regis

filia maior Sexburg uxor Earconbercti regis Cantuariorum 25 habuit filiam Earcongotam de qua sumus dicturi.

Huius autem uirginis deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari.

uerum nos de transitu tantum illius quo caelestia regna petiit aliquid breuiter dicere sufficiat. 30 inminente ergo die suae uocationis coepit circuire in mo

27 solent C?. om ms.

3

34 EARCONGOTA'S VISION.

[III nasterio casulas infirmarum Christi famularum earumque uel maxime quae uel aetate prouectae uel probitate erant morum insigniores. quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum. quam uidelicet reuela- 5 tionem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare, hosque a se interrogatos, quid quaererent aut quid ibi uellent, respondisse quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma quod eo de Cantia uenerat secum adsumerent. 10 ipsa autem nocte, in cuius ultima parte id est incipiente aurora praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi 15 plurimae multitudinis monasterium ingredientis ; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat. addunt et alia quae ipsa nocte in monasterio 20 eodem diuinitus fuerint ostensa miracula ; sed haec nos ad alia tendentes suis narrare permittimus. sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium ut lapis quo monumentum tegebatur amoueretur 25 et altius ipso in loco reponeretur ; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis qui adstabant fratribus ac sororibus quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.

Sed et matertera eius de qua diximus Aedilberg et ipsa 30 deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna corporis continentia conseruauit; quae cuius esset uirtutis,

27 fragrantia C.

9]

AEDILBERG OSWALD'S DEATH,

35 magis post mortem claruit. cum enim esset abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebat.

sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, 5

illa ne hoc perficeret morte praerepta est et in ipso ecclesiae loco ubi desiderabat condita. post cuius mortem fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis uii. quibus completis statuerunt ob nimie

tatem laboris huius structuram ecclesiae funditus relin10 quere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata in aliam

ecclesiam quae esset perfecta ac dedicata transferre. et aperientes sepulchrum eius ita intemeratum corpus inuenere ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune; et

ita denuo lotum atque aliis uestibus indutum transtulerunt 15

illud in ecclesiam beati Stephani martyris; cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die nonarum Iuliarum.

VIIII

20

REGNAVIT autem Osuald Christianissimus rex Nordan

hymbrorum uiiii annis, adnumerato etiam illo quem et feralis impietas regis Brettonum et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat. siquidem ut supra docuimus unanimo omnium consensu firmatum est ut

nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christia25 norum prorsus aboleri deberet neque aliquis regno eorum

annus adnotari. quo completo annorum curriculo occisus est commisso graui praelio ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum a quo et praedecessor eius Aeduini

peremtus fuerat, in loco qui lingua Anglorum nuncupatur 30 Maserfelth, anno aetatis suae xxxuiii die quinto mensis Augusti. 20 illo anno C".

« PreviousContinue »