Page images
PDF
EPUB

8] KING EARCONBERCT DESTROYS IDOLS.

33

VIII

ANNO dominicae incarnationis dcxl Eadbald rex Cant

uariorum transiens ex hac uita Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta xxiiii annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium xl dierum obseruari principali auctoritate praecepit. quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et competentes punitiones proposuit. cuius filia 10 Earcongotae ut condigna parenti suboles magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens domino in monasterio quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara in loco qui dicitur In Brige. nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis 15 constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant, sed et filias suas eisdem erudiendas ac sponso caelesti copulandas mittebant, maxime in Brige et in Cale et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd, filia uxo20 ris Annae regis Orientalium Anglorum cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. cuius regis filia maior Sexburg uxor Earconbercti regis Cantuariorum 25 habuit filiam Earcongotam de qua sumus dicturi.

Huius autem uirginis deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari. uerum nos de transitu tantum illius quo caelestia regna petiit aliquid breuiter dicere sufficiat. 30 inminente ergo die suae uocationis coepit circuire in mo

27 solent C1. om ms.

3

34

EARCONGOTA'S VISION.

[III

nasterio casulas infirmarum Christi famularum earumque uel maxime quae uel aetate prouectae uel probitate erant morum insigniores. quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum. quam uidelicet reuela- 5 tionem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare, hosque a se interrogatos, quid quaererent aut quid ibi uellent, respondisse quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma quod eo de Cantia uenerat secum adsumerent. 10 ipsa autem nocte, in cuius ultima parte id est incipiente aurora praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi 15 plurimae multitudinis monasterium ingredientis ; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat. addunt et alia quae ipsa nocte in monasterio 20 eodem diuinitus fuerint ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes suis narrare permittimus. sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium ut lapis quo monumentum tegebatur amoueretur 25 et altius ipso in loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis qui adstabant fratribus ac sororibus quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.

Sed et matertera eius de qua diximus Aedilberg et ipsa 30 deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna corporis continentia conseruauit; quae cuius esset uirtutis, fragrantia C1.

91

AEDILBERG.

OSWALD'S DEATH.

35

5

magis post mortem claruit. cum enim esset abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebat. sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret morte praerepta est et in ipso ecclesiae loco ubi desiderabat condita. post cuius mortem fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis uii. quibus completis statuerunt ob nimietatem laboris huius structuram ecclesiae funditus relinIo quere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata in aliam ecclesiam quae esset perfecta ac dedicata transferre. et aperientes sepulchrum eius ita intemeratum corpus inuenere ut a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune; et ita denuo lotum atque aliis uestibus indutum transtulerunt 15 illud in ecclesiam beati Stephani martyris; cuius uidelicet. natalis ibi solet in magna gloria celebrari die nonarum Iuliarum.

VIIII

REGNAVIT autem Osuald Christianissimus rex Nordan20 hymbrorum uiiii annis, adnumerato etiam illo quem et feralis impietas regis Brettonum et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat. siquidem ut supra docuimus unanimo omnium consensu firmatum est ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christia25 norum prorsus aboleri deberet neque aliquis regno eorum annus adnotari. quo completo annorum curriculo occisus est commisso graui praelio ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum a quo et praedecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco qui lingua Anglorum nuncupatur 30 Maserfelth, anno aetatis suae xxxuiii die quinto mensis Augusti.

20 illo anno C1.

36

MIRACLES AT THE PLACE

[III

Cuius quanta uis in deum quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit. namque in loco ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt. unde contigit ut puluerem ipsum ubi 5 corpus eius in terram conruit multi auferentes et in aquam mittentes suis per haec infirmis multum commodi adferrent. qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit. nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper 10 dum uiueret infirmis et pauperibus consulere elimosynas dare opem ferre non cessabat. et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius facta uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum quae a maioribus audiuimus referre satis duximus.

15

Non multo post interfectionem eius exacto tempore contigit ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum; cuius equus subito lassescere consistere caput in terram declinare spumas ex ore demittere et augescente dolore nimio in terram coepit ruere. desiluit eques et 20 stramine substrato coepit expectare horam qua aut melioratum reciperet iumentum aut relinqueret mortuum. at ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci ubi rex memorabilis occubuit. nec mora, quiescente dolore 25 cessabat ab insanis membrorum motibus et consueto equorum more quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.

Quo ille uiso ut uir sagacis ingenii intellexit aliquid 30 mirae sanctitatis huic loco quo equus est curatus inesse ; et posito ibi signo non multo post ascendit equum atque 1 uis ms. fides C1. 7 adferent ms. 21 subtracto ms. substrato C3.

10]

WHERE OSWALD FELL.

37

ad hospitium quo proposuerat accessit: quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patrisfamilias longo paralysis morbo grauatam; et cum familiares domus illius de acerba 'puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere 5 ille de loco ubi caballus suus esset curatus. quid multa? inponentes eam carro duxerunt ad locum ibidemque deposuerunt. at illa posita in loco obdormiuit parumper, et ubi euigilauit sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens postulata aqua ipsa lauit faciem crines composuit To caput linteo cooperuit et cum his qui se adduxerant sana pedibus incedendo reuersa est.

X

EODE

ODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum ut ferunt iter faciens iuxta ipsum locum in quo 15 praefata erat pugna completa, et uidit unius loci spatium. cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus. tulit itaque de puluere terrae 20 illius secum inligans in linteo, cogitans quod futurum erat quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere intrauitque in domum in qua uicani caenantes epulabantur ; et susceptus a dominis domus resedit et ipse cum eis ad 25 conuiuium, adpendens linteolum cum puluere quem adtulerat in una posta parietis. cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus quod erat uirgis contextum ac foeno tectum subitaneis flammis im30 pleri. quod cum repente conuiuae terrore confusi con7 obdormuit ms.

3

acerua ms.

« PreviousContinue »