Page images
PDF
EPUB

36

15

MIRACLES AT THE PLACE

[III Cuius quanta uis in deum quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit. namque in loco ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt. unde contigit ut puluerem ipsum ubi 5 corpus eius in terram conruit multi auferentes et in aquam mittentes suis per haec infirmis multum commodi adferrent. qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit. nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper 10 dum uiueret infirmis et pauperibus consulere elimosynas dare opem ferre non cessabat. et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius facta uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum quae a maioribus audiuimus referre satis duximus.

Non multo post interfectionem eius exacto tempore contigit ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum ; cuius equus subito lassescere consistere caput in terram declinare spumas ex ore demittere et augescente dolore nimio in terram coepit ruere. desiluit eques et 20 stramine substrato coepit expectare horam qua aut melioratum reciperet iumentum aut relinqueret mortuum. at ipsum diu graui dolore uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci ubi rex memorabilis occubuit. nec mora, quiescente dolore 25 cessabat ab insanis membrorum motibus et consueto equorum more quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.

Quo ille uiso ut uir sagacis ingenii intellexit aliquid 30 mirae sanctitatis huic loco quo equus est curatus inesse ; et posito ibi signo non multo post ascendit equum atque 1 uis ms. fides C. 7 adferent ms.

21 subtracto ms. substrato CS.

[ocr errors]

10]
WHERE OSWALD FELL.

37 ad hospitium quo proposuerat accessit : quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patrisfamilias longo paralysis morbo grauatam ; et cum familiares domus illius de acerba puellae infirmitate ipso praesente quererentur, coepit dicere 5 ille de loco ubi caballus suus esset curatus. quid multa ?

inponentes eam carro duxerunt ad locum ibidemque deposuerunt. at illa posita in loco obdormiuit parumper, et ubi euigilauit sanatam se ab illa corporis dissolutione sen

tiens postulata aqua ipsa lauit faciem crines composuit 10 caput linteo cooperuit et cum his qui se adduxerant sana

pedibus incedendo reuersa est.

1C

X

[ocr errors][ocr errors]

EODEM tempore uenit alius quidam de natione Bret

tonum ut ferunt iter faciens iuxta ipsum locum in quo 15 praefata erat pugna completa, et uidit unius loci spatium

cetero campo uiridius ac uenustius; coepitque sagaci animo conicere quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu

uir aliquis fuisset interfectus. tulit itaque de puluere terrae 20 illius secum inligans in linteo, cogitans quod futurum erat

quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere suo peruenit ad uicum quendam uespere intrauitque in domum in qua uicani caenantes epulabantur;

et susceptus a dominis domus resedit et ipse cum eis ad 25 conuiuium, adpendens linteolum cum puluere quem adtu

lerat in una posta parietis. cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus quod erat

uirgis contextum ac foeno tectum subitaneis flammis im30 pleri. quod cum repente conuiuae terrore confusi con

7 obdor muit ms.

acerua ms.

38

TRANSLATION OF OSWALD.

[III

spicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et iamiamque periturae prodesse ualentes. consumpta ergo domu flammis posta solummodo in qua puluis ille inclusus pendebat tuta ab ignibus et intacta remansit. qua uisa uirtute mirati sunt ualde, et perquirentes subtilius inuenerunt quia de 5

5 illo loco adsumptus erat puluis ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis multi per dies locum frequentare illum et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.

[blocks in formation]

INTER quae nequaquam silentio praetereundum reor quid

uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta atque ad ecclesiam in qua nunc seruantur translata sunt. factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id 15 est Osuiu qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.

Est monasterium nobile in prouincia Lindissi nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat uenerabatur excolebat, in quo desiderabat 20 honoranda patrui sui ossa recondere ; cumque uenisset carrum in quo eadem ossa ducebantur incumbente uespera in monasterium praefatum, noluerunt ea qui erant in monasterio libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen quia de alia prouincia ortus fuerat et super eos 25 regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. unde factum est ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum in quo inerant extenso. sed miraculi caelestis ostensio quam rei

ter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent 30. 11] MIRACLES.

3 solummodum ms. solummodo C'.

39 patefecit. nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta omnibus pene eiusdem Lindissae prouinciae locis conspicua stabat. unde mane facto fratres

monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere 5 coeperunt ut apud se eaedem sanctae ac deo dilectae re

liquiae conderentur. lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt; et ut regia uiri sancti persona me

moriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro 10 et purpura compositum adposuerunt ipsamque aquam in qua lauerunt ossa in angulo sacrarii fuderunt.

ex quo tempore factum est ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones

gratiae salutaris haberet effectum. 15 Denique tempore sequente cum praefata regina in eo

dem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis quae usque hodie superest uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et

Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, se20 cundus erat abbas in monasterio quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat.

cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina atque inter alia sermone de Osualdo exorto diceret quod et ipsa lucem nocte illa

supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit 25 regina quia de puluere pauimenti in quo aqua lauacri illius

effusa est multi iam sanati essent infirmi. at illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari, et accipiens inligatam panno condidit in capsella et rediit. transacto autem tem

pore aliquanto cum esset in suo monasterio, uenit illic 30 quidam hospes qui solebat nocturnis saepius horis repente

ab inmundo spiritu grauissime uexari ; qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito

22 ueniens C?. om ms.

40
CURE OF A DEMONIAC.

(III a diabolo arreptus clamare dentibus frendere spumare et diuersis motibus coepit membra torquere. cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. at illa aperiens ianuam monasterii exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum 5 ad locum uirorum, et euocans presbyterum rogauit secum uenire ad patientem. ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse qui uexatum tenere et motus eius insanos comprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos et quaeque poterat pro sedando miseri furore age- 10 bat. sed nec ipse quamuis multum laborans proficere aliquid ualebat. cumque nil salutis furenti superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus statimque iusit ire ministram et capsellam in qua erat adducere. et cum illa adferens quae iussa est intraret 15 atrium domus in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia composuit. conticuere omnes intentique ora tenebant, quem res exitum haberet solliciti exspectantes. et post aliquantum horae 20 spatium resedit qui uexabatur et grauiter suspirans 'modo' inquit 'sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.' at illi sedulo sciscitabantur quomodo hoc contigisset. qui ait: mox ut uirgo haec cum capsella quam portabat adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes qui me 25 premebant spiritus maligni et me relicto nusquam comparuerunt.' tunc dedit ei abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero noctem illam quietissimam duxit ; neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.

30 22 recipi ms. 24 ad propinquabit ms.

« PreviousContinue »