Page images
PDF
EPUB

12]

CURE OF A FEVER-PATIENT.

41

XII

EQVENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio

puerulus quidam longo febrium incommodo grauiter uexatus. qui cum die quodam sollicitus horam accessionis 5 exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus 'uis' inquit, 'mi nate, doceam te quomodo cureris ab huius molestia languoris? surge ingredire ecclesiam et accedens ad sepulchrum Osualdi ibi reside et quietus manens adhaere tumbae. uide ne exeas inde nec de loco mouearis, donec 10 hora recessionis febrium transierit. tunc ipse intrabo et educam te inde.' fecit ut ille suasserat sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die nec tertia neque umquam exinde eum auderet contingere. quod ita 15 esse gestum qui referebat mihi frater inde adueniens, adiecit quod eo adhuc tempore quo mecum loquebatur superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. nec mirandum preces regis illius iam cum domino regnantis multum ualere apud 20 eum, qui temporalis regni gubernacula tenens magis pro aeterno semper laborare ac deprecari solebat.

Denique ferunt quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus perstiterit atque ob crebrum morem orandi siue gratias agendi domino semper ubicum25 que sedens supinas super genua sua manus habere solitus sit. uulgatum est autem et in consuetudinem prouerbii uersum quod etiam inter uerba orationis uitam finierit. nam cum armis et hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum, orauit pro animabus exercitus sui.

42

OSWALD'S FAME BEYOND SEAS.

[III

unde dicunt in prouerbio: 'deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.'

Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio quo diximus, porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex qui occiderat in stipitibus suspendi. quo 5 post annum ueniens cum exercitu successor regni eius Osuiu abstulit ea et caput quidem in cymeterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero ciuitate manus cum brachiis condidit.

XIII

NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit uni- 10

uersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae lucis spargens Germaniae simul et Hiberniae partes attigit. denique reuerentissimus antistes Acca solet referre quia, cum Romam uadens apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Vilbrordum cum suo antistite Vilfrido mora- 15 retur, crebro eum audierit de mirandis quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in illa prouincia gesta fuerint narrare. sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse 20 ferebat; e quibus unum quod inter alia rettulit miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.

'Tempore' inquit 'mortalitatis quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, 25 doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens; qui cum se morti proximum uideret, timere coepit et pauere ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni ustra raperetur, clamauitque me, cum essem in uicinia 30 18 in C1. om ms.

1

30 uicina ms.

13]

LIFE PROLONGED BY HIS AID.

43

positus, et inter aegra tremens suspiria flebili uoce talia mecum querebatur: "uides" inquit "quia iamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis compellor, nec dubito me post mortem corporis statim 5 ad perpetuam animae mortem rapiendum ac infernalibus subdendum esse tormentis, qui tempore non pauco inter studia diuinae lectionis uitiorum potius inplicamentis quam diuinis solebam seruire mandatis. inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia donauerit, uitiosos 10 mores corrigere atque ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro mentem uitamque transferre. uerum noui non hoc esse meriti mei ut inducias uiuendi uel accipiam uel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno uenia per auxilium eorum qui illi fideliter seruie15 runt propitiari dignatus fuerit. audiuimus autem, et fama creberrima, quia fuerit in gente uestra rex mirandae sanctitatis uocabulo Osuald cuius excellentia fidei et uirtutis etiam post mortem uirtutum frequentium operatione claruerit, precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, 20 adferas mihi, si forte mihi dominus per eius meritum misereri uoluerit." at ego respondi: "habeo quidem de ligno in quo caput eius occisi a paganis infixum est, et si firmo corde credideris, potest diuina pietas per tanti meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere et ingressu te uitae 25 perennis dignum reddere." nec moratus ille integram se in hoc habere fidem respondebat.

'Tum benedixi aquam et astulam roboris praefati inmittens obtuli aegro potandam. nec mora, melius habere coepit et conualescens ab infirmitate multo deinceps tem30 pore uixit, totoque ad deum corde et opere conuersus omnibus ubicumque perueniebat clementiam pii conditoris et fidelis eius famuli gloriam praedicabat.'

24 ingressu C1. ingressum ms.

44

PAULINUS. ITHAMAR. KING OSWY. [III

XIIII

TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo suscepit regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu iuuenis xxx circiter annorum, et per annos xxuiii laboriosissime tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea quae fratrem eius 5 occiderat pagana gente Merciorum et a filio quoque suo Alchfrido necnon et a fratruo, id est fratris sui qui ante eum regnauit filio Oidilualdo..

Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno dcxliiii, reuerentissimus pater Paulinus quondam qui- 10 dem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad dominum sexto iduum Octobrium die, qui x et uiiii annos menses duos dies xxi episcopatum tenuit, sepultusque est in secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate con- 15 struxit. in cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar oriundum quidem de gente Cantuariorum sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.

Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis uocabulo Osuini de stirpe regis Aeduini, 20 hoc est filium Osrici de quo supra rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis, qui prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia et ipse amabilis omnibus praefuit. sed nec cum eo ille qui ceteram Transhumbranae gentis partem ab aquilone, id est Berniciorum pro- 25 uinciam, regebat habere pacem potuit; quin potius ingrauescentibus causis dissensionum miserrima hunc caede peremit. siquidem congregato contra inuicem exercitu cum uideret se Osuini cum illo qui plures habebat auxiliarios bello confligere, ratus est utilius tunc demissa 30 iscentibus ms. 27 dissentionum ms.

[ocr errors]

14]

KING OSWIN AND AEDAN.

45

intentione bellandi seruare se ad tempora meliora. remisit ergo exercitum quem congregauerat ac singulos domum redire praecepit a loco qui uocatur Vilfaraesdun, id est mons Vilfari, et est a uico Cataractone x ferme mili5 bus passuum contra solstitialem occasum secretus, diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo nomine Tondheri celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. sed heu pro dolor! longe aliter erat: nam ab eodem comite proditum eum 10 Osuiu cum praefato ipsius milite per praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. quod factum est die xiii kalendarum Septembrium anno regni eius. nono in loco qui dicitur Ingetlingum, ubi postmodum castigandi huius facinoris gratia monasterium constructum est, 15 in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet et eius qui occidere iussit, animae redemtione cotidie domino preces offerri deberent.

Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus et statura sublimis et affatu iucundus et moribus ciuilis et manu omni20 bus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus, unde contigit ut ob regiam eius et animi et uultus et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. cuius inter ceteras uirtutis et modestiae et, 25 ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.

Donauerat equum optimum antistiti Aidano in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire uel si alia quaelibet necessitas insisteret uiam peragrare posset. 30 cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum ita ut erat stratus regaliter pauperi dari; erat enim multum miseri3 prouincis ms.

solemstitialem ms.

« PreviousContinue »