Page images
PDF
EPUB

21]

DEATH OF PENDA. BISHOP DIUMA.

59

eius, habens sororem ipsius coniugem uocabulo Cyniburgam filiam Pendan regis.

et

Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus qui secum uenerant comitibus ac militibus eorumque famulis 5 uniuersis in uico regis inlustri qui uocatur Ad Murum. acceptis iiii presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. erant autem presbyteri Cedd et Adda et Betti et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, 10 ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Vttan, presbyteri inlustris et abbatis monasterii quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus. uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe praedicabant uerbum et libenter auditi sunt, multique cotidie et nobilium 15 et infirmorum abrenuntiata sorde idolatriae fidei sunt fonte abluti.

Nec prohibuit Penda rex quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione uerbum, si qui uellent audire, praedicaretur. quin potius odio habebat et despiciebat eos quos 20 fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros qui deo suo in quem crederent oboedire contemnerent. coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. ipso autem occiso cum Osuiu rex Christianus regnum eius acciperet ut in sequen25 tibus dicemus, factus est Diuma unus ex praefatis iiii sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici. qui cum pauco sub tempore non paucam domino 30 plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione quae uocatur Infeppingum. suscepit pro illo episcopatum Ceollach et ipse de natione Scottorum, qui 19 dispiciebat ms.

60

RECONVERSION OF EAST SAXONS.

[III

non multo post relicto episcopatu reuersus est ad insulam Hii ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum, succedente illi in episcopatum Trumheri uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglo sed a Scottis ordinato episcopo. quod temporibus Vulfheri 5 regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.

XXII

O tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim expulso Mellito antistite abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, 10 qui post Sigberctum cognomento paruum regnauit, amicus. eiusdem Osuiu regis, qui cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse qui hominum manibus facti essent, dei creandi materiam lignum uel lapidem esse 15 non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur uel in uasa quaelibet humani usus formarentur uel certe despectui habita foras proicerentur et pedibus conculcata in terram uerterentur. deum potius intellegendum maiestate incomprehensibilem humanis oculis inuisibilem omnipotentem 20 aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset regeret et iudicaturus esset orbem in aequitate, cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo sed in caelis esset credenda, meritoque intellegendum quia omnes, qui uoluntatem eius a quo creati sunt discerent et facerent, aeterna 25 ab illo praemia essent percepturi. haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit et facto cum suis consilio cum exortatione fauenti

17 dispectui ms.

22]

CEDD BISHOP OF EAST SAXONS.

61

bus cunctis et adnuentibus fidei baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. est enim iuxta murum, quo

olim Romani Brittaniam insulam praecincxere, xii milibus 5 passuum a mari orientali secreta.

Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus temporalis sui regni sedem petiit, postulans ab Osuiu rege ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent ac fonte salutari abluerent. at ille 10 mittens ad prouinciam Mediterraneorum Anglorum clamauit ad se uirum dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero misit praedicare uerbum genti Orientalium Saxonum. ubi cum omnia perambulantes multam domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd. 15 redire domum ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. qui ubi prosperatum ei opus euangelii comperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum uocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. qui accepto gradu episcopatus 20 rediit ad prouinciam et maiore auctoritate coeptum opus explens fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa quae Tilaburg cognomina25 tur; quorum prior locus est in ripa Pentae amnis, secundus in ripa Tamensis. in quibus collecto examine famulorum Christi disciplinam uitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodire docuit.

30

Cumque tempore non pauco in praefata prouincia gaudente rege congaudente uniuerso populo uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico propinquorum

28 custodiri ms.

62

KINGS SIGBERCT AND SUIDHELM.

[III

suorum manu interfici. erant autem duo germani fratres qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus 5 placida mente demitteret. talis erat culpa regis pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret in qua tamen eius morte innoxia iuxta praedictum uiri dei uera est eius culpa punita. habuerat enim unus ex his qui eum occiderunt comitibus inlicitum coniugium, 10 quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus qui se audire uellent praecepit ne domum eius intrarent neque de cibis illius acciperent. contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite intrauit epulaturus domum eius. qui cum abisset, 15 obuiauit ei antistes, at rex intuens eum mox tremefactus desiluit equo ceciditque ante pedes eius ueniam reatus postulans. nam et episcopus pariter desiluit, sederat enim et ipse in equo. iratus autem tetigit regem iacentem uirga quam tenebat manu et pontificali auctoritate protestatus 20 'dico tibi' inquit 'quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.' sed credendum est quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit: quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum 25 Christi contigit.

Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum in uico regio qui dicitur Rendlaesham, id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de 30 fonte sancto Aediluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum frater Anna regis eorundem.

[blocks in formation]

23] MONASTERY BUILT BY BISHOP cedd.

63

SOLEBAT

XXIII

OLEBAT autem idem uir domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi 5 gratia reuisere: quem cum Oidiluald filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecan10 dum dominum uerbumque audiendum aduenire et defunctus sepeliri deberet. nam et seipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco domino seruirent. habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi uocabulo Caelin uirum aeque deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac 20 remotis, in quibus latronum magis latibula ac lustra ferarum quam habitacula fuisse uidebantur hominum: ut iuxta prophetiam Isaiae 'in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,' id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari uel 25 homines bestialiter uiuere consuerant.

15

Studens autem uir domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege ut sibi totum xlmae tempus quod instabat facultapostulauitque ms.

7

« PreviousContinue »