Page images
PDF
EPUB

27]

PLAGUE. ENGLISH IN IRELAND.

79

XXVII

EODEM autem anno dominicae incarnationis dclxiiii

facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii hora circiter xa diei: quo etiam anno subita pestilentiae lues 5 depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit. qua plaga praefatus domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio quod dicitur 10 Pægnalaech honorifice sepultus. haec autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum relicta insula patria uel diuinae lectionis uel continentioris 15 uitae gratia illo secesserant. et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum lectioni operam dare gaudebant: quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legen20 dum et magisterium gratuitum praebere curabant.

Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, uiri aeque deo dilecti qui et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit et bene instructus patriam 25 rediit atque episcopus in prouincia Lindissi factus multo ecclesiam tempore nobilissime rexit. hi ergo cum essent in monasterio quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo

4

A pestilentia ms.

6

acerua ms. 21 duos ms.

16 ali ms.

80

ECGBERCT AND EDILHUN.

[III

eiusdem mortalitatis et grauissime adflicti: e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo in quo infirmi quiescebant, 5 et residens solus in loco oportuno coepit sedulus cogitare de actibus suis et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat atque intimo ex corde deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias quas in pueritia siue infantia commiserat per- 10 fectius ex tempore castigaret uel in bonis se operibus habundantius exerceret. uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet ut numquam in insulam in qua natus est, id est Brittaniam, rediret ; quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non ualetudo corporis obsisteret, 15 cotidie psalterium totum in memoriam diuinae laudis decantaret; et quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. cumque finitis lacrimis precibus et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem, et ipse quoque lectulum conscendens coepit in quietem membra laxare. 201 et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum et ait: 'o frater Ecgbercte, o quid fecisti? sperabam quia pariter ad uitam aeternam intraremus. uerumtamen scito quia quae postulasti accipies.' didicerat enim per uisionem, et quid ille petisset et quia petita inpetrasset. 25 quid multa? ipse Edilhun proxima nocte defunctus est: at uero Ecgberct decussa molestia aegritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat nuper, id est anno dominicae incarnationis 30 xxiiii cum esset ipse annorum xc, migrauit ad regna a. duxit autem uitam in magna humilitatis man27 Ecgberect ms.

5 cubilo ms.

28] VILFRID CONSECRATED BISHOP IN GAUL. 81 suetudinis continentiae simplicitatis et iustitiae perfectione. unde et genti suae et illis in quibus exulabat nationibus Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi et instantia docendi et auctoritate corripiendi et pietate largiendi de 5 his quae a diuitibus acceperat, multum profuit. addidit autem uotis quae diximus, ut semper in xlma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum et hoc cum mensura gustaret: quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata 10 superficie crassiore ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. cuius modum continentiae etiam xl diebus ante natale domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Imae, semper obseruare curabat.

XXVIII

15 【NTEREA rex Alchfrid misit Vilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret. episcopum. at ille misit eum ordinandum ad Agilberectum de quo supra diximus, qui relicta Brittania Parisiacae ciuitatis factus erat episcopus: et consecratus est magno cum 20 honore ab ipso, conuenientibus plurimis episcopis in uico regio qui uocatur In Conpendio. quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum modestum moribus scripturarum lectione sufficienter instructum 25 et ea quae in scripturis agenda didicerat operibus sollerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus. erat autem presbyter uocabulo Ceadda frater reuerentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus, et abbas monasterii illius quod uocatur Laestingaeu. misitque 30 cum eo rex presbyterum suum uocabulo Eadhaedum, qui 28 antistiti ms.

23 Osuio ms.

82

CEADDA MADE BISHOP.

[III

postea regnante Ecgfrido Hrypensis ecclesiae praesul factus est. uerum illi Cantiam peruenientes inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo et necdum. alium pro eo constitutum fuisse pontificem. unde deuerterunt ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat 5 Vini episcopus et ab illo est uir praefatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschae diem, ut saepius dictum est, secus morem canonicum a xiiiia usque ad xxam lunam celebrant. non enim erat tunc ullus excepto 10 illo Vine in tota Brittania canonice ordinatus episcopus. consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere, humilitati continentiae lectioni operam dare, oppida rura casas uicos castella propter euangelizandum non equitando sed aposto- 15 lorum more pedibus incedendo peragrare. erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores. ueniens quoque Brittaniam Vilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae obseruationis moderamina 20 ecclesiis Anglorum sua doctrina contulit. unde factum est, ut crescente per dies institutione catholica Scotti omnes qui inter Anglos morabantur aut his manus darent aut suam redirent ad patriam,

HIS

[blocks in formation]

IS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu quamuis educatus a Scottis quia Romana esset catholica 30

29] VIGHARD'S DEATH. POPE VITALIAN'S LETTER. 83

et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum uirum bonum et aptum episcopatui presbyterum nomine Vighardum de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam 5 miserunt: quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.

Verum Vighard Romam perueniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte praereptus est, et huius10 modi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae sunt:

'DOMINO excellenti filio Osuio regi Saxonum Vitalianus

episcopus seruus seruorum dei. desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus, quas relegentes cognouimus eius piissimam deuotionem feruentissimumque amorem quem 15 habet propter beatam uitam, et quia dextera domini protegente ad ueram et apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare. benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et dei cultorem promeruit habere regem: quia non solum 20 ipse dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suae animae redemtione conuerti. quis enim audiens haec suauia non laetetur? quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? quia et gens uestra Christo 25 omnipotenti deo credidit secundum diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: "in die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur." et iterum: "audite insulae, adtendite populi de longe." et post paululum "parum" inquit "est ut mihi sis seruus ad suscitandas tribus Iacob et faeces Israel conuertendas. dedi

30

3 episcopatu ms. episcopatui C5.

10 Osuio manus sec.

17 ut manus pr. sicut sec.

« PreviousContinue »