Page images
PDF
EPUB

NOTE

Heschel. Sallustii illud plane dignum est in quo feliciter sistamus: Vivos interdum fortuna, sæpe invidia fatigat; ubi anima naturæ cessit,

demtis obtrectatoribus ipsa se virtus magis magisque extollit.' Orat. de Repub. ordinanda.

[blocks in formation]

EX EDITIONE AMSTELO DAMENSI

AN. 1701.

NOTÆ VARIORUM

IN

DICTYOS CRETENSIS

DE BELLO TROJANO LIBROS.

JOSIE MERCERI NOTE.

CONSILIUM hujus auctoris fuit historiam belli Trojani ab ipso initio usque ad Græcorum ducum reditum scribere, omissis et resecatis iis quæ de deorum pugnis fabulose vulgabantur, et quæ alia тeрaтeúμaтa poëtæ addiderant, quæ fidem elevabant antiquissimæ et maxime memorandæ Græcorum expeditionis, quam recte Plutarchus vocat KáλλισTOV κai μé γιστον τῆς Ἑλλάδος ἔργον. Quod sane hic scriptor, quisquis ille fuit, magna eruditione, ingenio, ac judicio præstitit; nam quæcunque ab antiquis historicis ac poétis ἐν τῇ Τρωϊκῇ ὑποθέσει et ἐν τοῖς νόστοις celebrata sunt, ea singula diligenter executus est, ita ut fieri potuerunt sine miraculo: in præcipuis Homerum secutus, ut nominatim in recensione navium quæ Græcos duces vexerunt, et copiarum quæ Trojanis subsidio venere: in iis quæ Homero prætermissa, aliis anctoribus insistens, ita tamen ut in diversis sententiis consensum fere majoris partis referat. Conciones addit illustres, et alia ornamenta historiæ lucidissima; elocutionem vero,

ut ejus sæculi quo scripsit trahentem quasdam sordes, ita distinctam elegantissimis floribus ex optimis et antiquissimis scriptoribus. De auctore ipso nihil certi dici potest : quisquis is fuit, adscivit faciendæ fidei nomen illustre Dictys Cretici Idomenei comitis, ut et alter libellus qui sub nomine Daretis Phrygii et Cornelii Nepotis interpretis circumfertur, quem ego longe inferiorem censeo judicio, eruditione, et ipso eloquio. Idem nomen Dictys ementitus fuerat alius scriptor qui Græce eandem historiam texuerat, cujus mentio apud Suidam et Joannem Tzetzem sed is, credo, alius a nostro: nam apud illum ŒEnone audita morte Paridis suspendio seipsam tollit, quæ apud nostrum per mærorem deficiente animo concidit. Et multa indicia sunt Latine scripsisse nostrum, non ex Græco vertisse, et habere a Græcis TU BANꞌ, a Latinis multas dictiones expressas, præcipue a Sallustio. Septimii nomen præfert epistola Arcadio scripta, sed eam non inveni in Mss. nec videtur antiqua. Tempus quo scripsit cre

:

diderim fuisse post Constantinum, ex illa narratiuncula quæ libro præfixa codicem in sepulcro repertum Rutilio Ruffo Crete Consulari oblatum refert; ita enim recte in utroque Ms. At Consulares quamvis quidam ab Adriano, tamen pleri. que a Constantino instituti, cum translata sede imperii, provinciarum omnium administrationis et jurisdictionis ordinem mutavit, et in occidente viginti provincias magistrati bus consularium nomine parere jussit; in Oriente quindecim, in iis Cretam quod ignoratum officinarum correctoribus eos impulerat ut pro Consulari substituerent Præsidem sicut iidem maximam partem elegantissimarum locutionum et antiquarum dictionum mira inscitia corruperant, quas nos restituimus ope duorum Mss. codicum, eorumque non sane antiquorum, sed tamen scriptorum ante vulgatam artem typographicam. Unus fuit optimi et antiquitatis curiosissimi Petri Danielis, quem nos anno cɖɔ. 1ɔ. LXXXIII. contulimus: alter C. V. Pauli Petavii Curiæ Parisiensis consiliarii, quo usi sumus anno CIɔ. 1ɔ. xcv. sed eo longo deteriori. Horum ope freti infinitas mendas ex eleganti scriptore detersi mus, quarum omnium non sumus rationem reddituri in his notis, ne opus in immensum crescat: satis erit in præsentiarum insigniora quædam notare, dum aliud tempus detur quo de judicio adhibito a nostro auctore in explicanda tota hac historia sigillatim dicamus; et nunc semel monere lectorem, cetera quæ in hac editione mutavimus auctoribus iis libris

esse mutata.

Dictys Cretensis genere] Hæc veluti præfatio in libris nostris erat sine ulla inscriptione; at sequens epistola, quæ vulgata sub nomine Q. Septimii Romani, nulla est in antiquis exemplaribus. Itaque non dubitamus quin hæc sit ab ipso scriptore operis,

qui apposite finxit hæc de Punicis literis, de arcula stannea, de sepulcro terræmotu patefacto, de Eupraxide, Rutilio Creta Consulari, et Nerone cujus jussu liber in Græcum sit

conversus.

A recenti manu est illa Septimii, quæ nihil novi addit, nisi versionem e Græco in Latinum, quam novicius hic sarcinator videbat deesse superiori narrationi, et contractio T voorwv in unicum librum, quod eo addidit, quia apud Suidam legerat Dictym scripsisse libros novem: sed is fuit Dictys Græcus alius a nostro, ut monuimus. At nostrum sex libris absolutum ipsa hæc præfatio retulit.

In Achaiam] Quo nomine dicta quæ olim Græcia, post victos Achæos; et mansit id nomen Achaiæ provinciæ sub Imperatoribus Romanis, et in nova divisione Constantini.

Consulari] Ita libri scripti, non 'præsidi,' quod imperiti correctores vulgaverant. Consulares volunt in quibusdam provinciis institutos ab Adriano Imperatore: hoc certum, plures magistratus hoc nomine præfectos a Constantino parvis et pacatis provinciis; in iis Cretæ. Notitia Imperii.

Quorum seriem] Et hæc indicant sequentem epistolam Septimii nomine editam esse a mala manu, quæ nec extat in libris manuscriptis, et seriem hanc turbat, neque quicquam novi nos docet, sed interpolat tantum quæ in superiori; et Quinto Arcadio inscripta in Ruffinum desinit, et Ephemeridem nominat hunc librum minus proprie, et, ut semel dicam, omnino est nuperi et imperiti grammaticuli scriptum. Addebant superiores editiones appendicem quandam genealogicam, imperitius etiam scriptam, quam jure merito expunximus.

LIB. I.

§1 Ad dividendas inter se Cretei opes] Insigne mendum insederat ip

« PreviousContinue »