Page images
PDF
EPUB

NOTITIA LITERARIA

DE

DICTYE CRETENSI, DARETE PHRYGIO,

ET

JOSEPHO ISCANO,

EX JO. ALE. FABRICII BIBLIOTHECA LATINA, A JO. AUG. ERNESTI AUCTIUS EDITA, LIPS. 1773. LIB. I. CAP. 6. p. 111. sqq.

2

I

DARETIS PHRYGII Historia Excidii Trojæ, quæ Latine circumfertur cum Pseudo-Dictye, sive L. Septimii Romani libris VI. Ephemeridos belli Trojani, etsi præfixam habet sub Nepotis nomine Epistolam ad Sallustium Crispum, qua affirmat, se Daretem e Græca in Latinam linguam Athenis transtulisse, communi tamen eruditorum suffragio tam eleganti ac terso scriptore indigna existimatur. Daretis 3 librum de Bello Trojano ex perantiqua editione

1 Alii Quintum Septimium vocant, ut Barthius LVII. 7. LVIII. 11. Vossius de Hist. Lat. p. 742. et Tho. Bartholinus de legendis libris p. 93. Notas in Septimium hunc promisit idem Barthius, quem videsis ad Gratii Cyneget. vs. 21. Prosper vero Mandosis T. 11. Bibl. Romanæ a. 1692. edito, p. 26. laudat ⚫ editionem nuperam juxta Mss. codices emendatam, quæ Lutetiæ prodiit apud Rob. Stephanum.'

2 Auctor eas inscripsit Q. Aradio Rufno, qui sub Imp. Constantino consulatum gessit A.C. 316. aitque Dictym opus suum conscripsisse primumliteris Punicis, oratione Græca. Postea a nescio quo Praxi sive Eupraxide literis Atticis transcriptum, oblatumque esse Neroni Imp. atque inde a se versum Latine. Ceterum S.Ambrosio æqualem vel supparem

esse hunc scriptorem sive interpretem, verisimilis est Vossii conjectura iv. 50. de Idololatria, quanquam Scioppius et alii longe antiquiorem esse putaverint. At enim vel propter styli nævos sequiorem redolere ætatem demonstrarunt viri doctissimi Jo. Frid. Gronovius c. 25. Obss. Ecclesiast. et Jac. Perizonius in diss. de Dictye c. 38. [supra p. 53.]

3 De aliis Daretibus Reinesius ad Inscriptiones veteres p. 852. Hoc loco ille innuitur scilicet, de quo Homerus II. E. 9. "Ην δέ τις ἐν Τρώεσσι Δάρης, ἀφνειός, ἀμύμων, Ιρεὺς Ηφαίστοιο, κ. τ. λ. Vide lib. 1. Biblioth. Gr. c. 5. ubi etiam de Dictye. Citatur Dares antiquis in scholiis ineditis ad Persii 1. 51. Vide Josephi Wasse Biblioth. Literariam Anglice editam Lond. 1724. 4. num. vi. p. 5.

sine anni et loci notatione in 4. cum tribus carminibus Prudentii servat Bibl. Paulina Lipsiensis, ut me monuit clariss. Schoetgenius, qui etiam de Dictye Casp. Barthii judicium jubet consulere ad Gratii Cynegeticum vs. 21. Antiquissima editio horum scriptorum Latina (Græca enim pridem periere) est Mediolanensis anno 1477. Inde commemoranda venit Veneta Francisci Faragonii anno 1499. Prodiere etiam Vitebergæ 1512. apud Jo. Grunebergium sive Viridimontanum, apud Augustinianos; et cum tribus Libanii declamationibus consimilis argumenti, Lugdun. ap. Gryphium 1552. 12mo. Prætereo editionem Daretis Dictyisque Parisiensem a. 1560. 8. et Lugdunensem anno 1569. 8. nec minus versionem Gallicam Joannis de la Lande Paris. 1556. 8. et Italicam Tho. Porcacchino auctore excusam Venet. 1543. 8. Gallice ex versione Caroli Bourguille prodiit Dares Cadomi 1573. Dictyn Gallica veste donare molitus Burdelinus. Vide Diarium Londinense, The History of the Works of the learned a. 1703. p. 222. Dares Germanice ex interpretatione Marci Tatii, Augustæ Vindel. 1536. fol. cum iconibus. Novissime Parisiis vidit lucem Mythologia sive Historia Deorum cum versione Gallica Daretis a Puteano (par M. Dupuy) Paris. 1731. 12. Dictys Germanice redditus a Joanne Heroldo. Basil. 1554. fol. Etiam Russice Dictys et Dares excusus Moscuæ a. 1712. 8. Vide Acta Erud. 1714. p. 488. Prodiit etiam Dares cum Homero Spondani, adjuncta Pseudo-Pindari Thebani Epitoma Iliados, Latino carmine hexametro scripta, Basil. 1583. fol. Dares item Dictysque subjectus Diodoro Siculo ex Poggii versione edito Latine ibid. 1578. fol. Ab eo tempore Josias Mercerus, elegantissimi vir ingenii, et exquisitæ doctrinæ, Darete cum Dictye ad binos Mss. codices Petri Danielis et Pauli Petavii castigato, notisque illustrato, emendatius in lucem dedit Paris. 1618. 12. Mercerianam editionem secuta

4 Journal des Sav. 1732. Mars p. 291. Lettres serieuses et badines T. vi. p. 191.

5 Allegatur a Lutatio ad Statii Theb. VI. 120. ubi vide, si juvat, Lindenbrogium, itemque Barthium T. 111. p. 393. sq. qui auctorem vetustum bonique ingenii appellat LVII. 14. et LIX. 1. et 15. Adversar. ubi integrum recenset, nec dubitat Josepho Iscano Devonio præferre. A Laurentio Valla inepte antelatus est ipsi Virgilio, ut notavit Jovianus Pon

tanus lib. I. de Sermone cap. 18. Primus edidit Laurentius Abstemius teste Vossio. Antiquam Florentinam editionem in 4. memorat Joannes Cinellus in Bibl. volante T. vii. p. 66. sub tit. Homerus de Bello Trojano.' In Ms. Bibl. Annæbergensis inscribitur:

Homerus per Pindarum insignem Oratorem de Græco in Latinum traductus.' Vide Christiani Gotthold Willischii arcana Bibl. Annæbergensis p. 18.

Amstelodamensis anno 1631. forma minore. Digni quoque hi duo scriptores habiti sunt, qui in usum Delphini illustrarentur, uti factum est haud infeliciter ab Anna Tan. Fabri filia Paris. 1680. 4. Hinc cum Josie Merceri, Casp. Barthii, Ulrici Obrechti Prætoris Regii, qui vetus Ms. Argentoratense contulit, Paulique Vindingii ad Dictyn notis, Dares recensitus est a V. C. Samuele Artopæo, cujus diligentia index etiam insignis accessit, Argentorat. 1691. 8vo. Denique Amstelodamenses an. 1701. in quarta et octava forma Daretem et Dictyn, utinam satis emendate, recuderunt ex editione in usum Delphini, cui, præter notas universas ex editione Argentoratensi repetitas, adjunxere nunquam prius editam Jac. Perizonii viri eruditissimi dissertationem de Dictye, [in hac ed. recusam supra p. 19. sqq.] in cujus extrema parte varia hujus scriptoris loca illustrantur; tum nummos quosdam gemmasque veteres ad illustrandum Dictyn a Ludovico Smids V. C. collectas, denique Josephi Iscani Devonii, Excestrensis, poëtæ, pro ætate illa, non inelegantis, poëma heroicum in sex libros distinctum de Bello Trojano, cum notis Samuelis Dresemii, Dithmarsi, per singulas paginas substratis. Indicem quoque Dareti et Dictyi subjunxerunt, non qualem locutionum minus obviarum, ususque vocabulorum singularis adornavit clariss. Artopœus, sed qualis in editione Delphini occurrit, Index omnium vocabulorum. Josephi quoque Iscani poëma exhiberi poterat ex emendatiore et integriore Joannis Mori editione Londinensit a. 1675. 8. Dresemius enim, qui hoc poëma recte Josepho Iscano restituit, et eruditis notis illustravit, Francof. 1623. 4. nullis codicibus Mss. sed tantum

6 Josephus Iscanus poëma suum de bello Trojano dicavit Thomæ Balduino, Archiepiscopo Cantiorum sive Cantuariensi. De Iscani porro nugis amatoriis vide Menagii anti-Bailletum,T.11. p. 325. De Bello ejus Antiocheno, sive Antiocheide, et aliis scriptis, Jo. Lelandum de scriptoribus Britannicis editum nuper ab Antonio Hall, Oxon. 1709. 8. p. 237. Alia de eo Christianus Daumius notis ad Bernardum Geystensem p. 73. [Scripsit Iscanus: De Bello Trojano libb.vi.-De Bello Antiocheno lib. 1.-De Institutione Cyri lib. 1.-Panegyricum ad Henricum, lib. 1.-Nugas Amatorias, lib. 1. -Epigrammata, lib. 1.-Diversi generis

Carmina, lib. 1. In Antiocheide fortis et magnanimi Regis nostri Ricardi 1. quem, cum Balduino, in expeditione ad Terram Sanctam comitatus est, gesta celebravit.]

[† Mori editioni, nunc minus obviæ, hæc inscriptio præfixa est: Daretis Phrygii, Historicorum omnium primi, de Bello Trojano libri sex. Latino carmine a Josepho Exoniensi elegantissime redditi. Recogniti ac emendati cura et studio Joannis Mori, J. U. D. qui eosdem Argumentis illustravit, totumque opus vero auctori restituit. Londini. Impensis Thomæ Helder sub signo Angeli in vico vulgo dicto Little-Brittain. 1675.']

tribus editionibus anterioribus' usus fuerat, quibus hi libri, majore adhuc inscitia, quam prosarius Dares, Cornelii Nepotis tanquam auctoris nomen gerunt præfixum. In omnibus vero istis editionibus omissi sunt post libri 1. vs. 32. hi versus, quibus continetur encomium Balduini, cui poëma hoc suum, pro illa temporum suorum barbarie facundum et comtum, auctor dicavit, Archiepiscopi Cantuariensis, sub finem sæculi a nato Ch. duodecimi. Versus illos primus, quod sciam, e Msto codice produxit Tan. Faber in notis ad Longinum p. 169. edit. præclara Tollianæ :

In numerum jam crescit honos, te tertia poscit
Infula, jam meminit Wigornia, Cantia discit,
Romanus meditatur apex, et naufraga Petri
Ductorem in mediis expectat cymba procellis.
Tu tamen occiduo degis contentus ovili,

Tertius a Thoma, (Cantauriensi,) Thomasque secundus et
alter,

Sol oriens, rebus successor, moribus hæres.

Felices quos non trahit ambitus, &c.†

Pseudo-Daretis duos codices Mss. unum Canonicorum Lateranensium Patavii, alterum Aloysii Corradini, laudat Jo. Rhodius in notis ad Scribonium Largum p. 60. Citatur Dares a Freculfo lib. 11. Chronici, cap. 17.

Præter novam Gallicam Daretis versionem obviam in libro edito Paris. 1731. 12. Mythologie et l'histoire des Dieux, des demi

7 Prima ed. est ab Albano Torino Basil. 1541. 8. cum Pseudo-Pindari Epitome Iliadis, Darete prosario, et Homeri Iliade ex Latina Nicolai Vallæ et Vinc, Obsopæi versione. Tam corrupte autem vulgata est, notante Jo. Lelando p. 239. de scriptoribus Britannicis, ut si pater ipse in prolem redivivus oculos converteret tam informem, cognosceret plane nunquam.' Hanc secuta est editio Henischii. Basil. 1573. 8. Altera extat ad calcem Homeri Græce et Latine editi et illustrati a Johanne Spondano, Basil. 1583. 8. et 1603. fol. Tertiam denique ab Alexandro Carolo Trognesio editam Dresemius memorat, quam non vidi. Ceterum non videtur esse dubitandum, quod Josephus Iscanus argumentum sive periocham poëmatis

sui asciverit Daretem Latinum prosarium, unde deinde factum est ut, quemadmodum liber ipse Pseudo-Daretis, ita etiam Iscani poëma Cornelio Nepoti tribueretur. Scripsit et alia iste Iscanus Devonius, [v. not. 6. p. 639.] sed, quod sciam, nondum edita, præter Antiocheidem, cujus in Britannia meminit Cambdenus, magni eum cum viveret inter suos habitum testatus. Vide Joannem Prince in Anglico opere de illus tribus Devoniis, vel, si liber ille ad manus non sit, consulantur Acta Eruditorum anni 1702. p. 289.

[ Hos ipsos versus Morus, in præf. ad ed. Josephi Iscani de Bello Trojano librorum, ex ejusdem Antiocheide citat. Sed tamen vs. Felices quos non trahit, &c. est in poëmate de Bello Troj. 1. 33.]

« PreviousContinue »