Page images
PDF
EPUB

STATUTA REGINE ELIZABETHÆ.

ELIZABETHA Dei Gratia Angliæ, Franciæ et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, &c. dilectis Nobis Cancellario, Magistris, et Scholaribus Universitatis Cantabrigiensis Salutem. Quanta Rerum vestrarum Cura nos perpetuo sollicitat, dum Utilitati Academiæ vestræ studemus non tam •Privilegia a nostrâ Benignitate vobis concessa, quam Legum et 'Statutorum vestrorum nova quædam Dispositio manifestè declarant: quorum altero Injuriis obsistere, quietèq. Studiis vestris incumbere, altero Concordiæ, rectæq. Reipublicæ vestræ Gubernationi consulere possitis. De illis abundè satis a nobis est prospectum: istud quidèm licet jamdìu a Nobis inchoatum esse non ignoramus, ac Leges intereà exercendas vobis dederimus, Usu tamèn atq. Experientiâ, optimâ efficaciq. Rerum Magistrâ, edocti animadvertimus, in illis aliqua esse Correctione digna. Rursus crescente Hominum Audaciâ, nimiâq. Licentiâ, aliquas novas prioribus esse duximus adjiciendas. Negotia etiam quæ de novo emerserunt, novo indigere Auxilio facile cernimus. Nunc vero cum ista omnia accuratè, ut speramus, sunt absoluta et perfecta, ea a vobis omnibus, cum eâ quâ decet Obedientiâ, atq. Animi Alacritate recipienda sunt. Leges igitùr ac Statuta hoc Libello conscripta, atq. summâ nostrâ regiâ Authoritate sancita, vobis in vestrum Commodum mitti

[blocks in formation]

Under the broad seal: but

not confirmed

by act of Parliament, as most of our Charters are. An. Eliz. 13,

mus ac promulgamus, diligentèrq. atq. fidelitèr a vobis observanda proponimus: Quod dum feceritis, illisq. ut oportet, ex animo parueritis, non solum a Deo Opt. Max. et a nobis Laudem et Præmium expectabitis, verum etiam unà cum Pietatis atq. optimarum Artium non modico Incremento omnes Gradus in Academiâ in pulcherrimum Ordinem adducetis: illiusq. Famæ ac Dignitati optimè prospicientes florentissimam efficietis. Ac tandem, (quod apud nos non minimi est Momenti) Exemplo vestro tanquam in omnium Oculis ac Mente positi, reliquum Populum nostrum ad consimilem Legum nostrarum Observationem, ac ad Pacem, Concordiam, veramq. Obedientiam trahetis, ac perducetis ; digni regiò Favore, digni Virtutis, ac Literarum Præmio. Sed quoniam Exhortatio liberam excitat voluntatem, Mandatum Necessitatem facit; nec omnes Virtutis Amore, sed plures Pænæ Metu ad Leges custodiendas coguntur: omnibus igitur quibus Jurisdictio in hac Parte competit, maximeq. vobis, qui Potestatem publicam Academiæ exercetis, vel singulorum Collegiorum Gubernacula tenetis, mandamus, ut, et vos ipsi Statuta ista quatenùs ad vos pertineant, observetis, et a reliquis omnibus Diligentiam in iisdem observandis exigatis, illorumq. Executioni totis viribus incumbatis. Si vero (quod absit) Favore, Gratiâ, Lenitate vel Incuriâ vestrâ ea contemni, negligi, vel non observari contigerit; vos, quibus illorum Executio demandata est, quiq. aliorum Gubernationem suscepistis, hujus Transgressionis reos judicabimus; atq. a vobis exactam illius Rei Rationem exposemus. Dominus Jesus et voluntatem in vobis has Leges custodiendi, bonasq. Literas, Pietatemq. discendi, at Facultatem easdem ad ipsius Gloriam exercendi, et exequendi concedat. Datum apud Manerium nostrum de Reding 25°. Septem3. Anno Regni nostri 12°. et Anno Christi 1570°. In cujus Rei Testimonium has Literas nostras, manu nostrâ signatas, magno Sigillo nostro Angliæ muniri fecimus, Die et Anno supradictis.

Leges sive Statuta Cantabrigiensis Academiæ.

DEUM timeto, Regem honorato, Virtutem colito, Disciplinis bonis Operam dato. Sed qui Reipublicæ vult Leges et Instituta proponere, non solum Laboris, verum etiam et Otii debet Rationem habere: Interest enim studiosorum Hominum, et literatorum nonnunquàm laxatos habere Animos, ut ad Studia contentiores veniant. Et quanquam literarius Labor re quidem verâ sit suavissimum Otium, tamen et Otium suum habet Negotium, et intermissionem propterea requirit. Itaq. Lectionibus et Disputationibus publicis Fines, Terminosq. ponamus.

De Terminorum Assignatione.

CAP. I.

PRIMUS Lectionum et Disputationum Dies erit a decimo Die Octobris usq. ad decimum sextum Decembris, secundus Terminus erit a tertio decimo Die Januarii ad decimum ante Pascha Diem. Undecimo post Pascha redentegrabuntur Disputationes et Lectiones publicæ usq. ad Diem Veneris Comitia sequentem. Terminus Vacationis erit a Die supradicto usq. ad decimum Octobris: In quo propter Intemperiem Cœli, et Pestis atq. Contagionis Pericula, nec publicæ Lectiones (præter regias) nec Disputationes sint in Academiæ Scholis, quæ Momentum aliquod ad Gradus adipiscendos adferant. Licebit tamen cuivis eo Tempore

suæ Exercitationis Causâ publicè quidvis prælegere, aut etiam Disputationem ibidèm instituere, Veniâ tamen priùs a Cancellario Data.

De Baccalaureorum Inauguratione et Magnis Com

mitiis.

[blocks in formation]

um

CAP. II.

b

SOLENNIS et annua sit Professio Baccalaureorum Die Mercurii primam Dominicam Quadragessimæ præcedenti, et prorogetur ad Diem Jovis post quartam Dominicam ejusdem, quo Tempore omnes Quæstionistæ antiqu et solitum Examen subibunt. Et magna Comitia, Cooptatio atq. Inauguratio cæterorum Ordinum primo Martis Julii: quo Temporei si Pestis obfuerit, aut alia gravior Causa fuerit, quo' minùs solennes Ritus possunt peragi, in primum Diem Martis Octobris vel alium quemcunq. Diem differantur Judicio Cancellarii præscribendum.

De Lectoribus publicis.

CAP. III.

QUI prælegerit Theologiam, Jus civile, Medicinam aut Mathematicam quaternis Diebus in Hebdomadâ ad minimum legat, nempè Lunæ, Martis, Mercurii, et Jovis. Quod si festus Dies intercurrat, in alio Die supplebit, ut omninò

quatuor Dierum Lectio præcisè observetur. Linguarum Professores, Philosophiæ, Dialecticæ, et Rhetorices eandem in legendo Formam observabunt: quod ni fecerint, regii Professores decem Solidis pro qualibet Lectione, quam omiserint, mulctentur. Et mulctæ quidem Lectorum Theologiæ, Hebraicæ et Græcæ Linguæ secundum Præscriptum Statuti Collegii Trinitatis in Usum dicti Collegii reddantur. Mulctæ duorum, Juris civilis, et Medicinæ per Vicecancellarium exigantur. Reliqui autem quatuor Ordinarii et publici Lectores pro qualibet Lectione, quam omiserint, solvent tres Solidos et quatuor Denarios. Et si quispiam prædictorum Lectorum Dies illos quatuor interpolatos sumere malit quàm continuos; sub Finem præcedentis Lectionis Auditores suos Intermissionis hujusmodi commonefaciat sub Pænâ prædictâ.

De Temporibus Lectionum et Libris prælegendis.

CAP. IV.

TEMPORA Lectionum publicarum referuntur ad Judicium Vicecancellarii, qui pro Tempore fuerit, et Magistrorum Collegiorum. Theologicus Prælector tantùm sacras Literas doceat atq. profiteatur. Jurisconsultus Pandectas, Codicem, vel ecclesiastica Regni nostri Jura, quæ nos edituri sumus, et non alia prælegat. Philosophicus Lector Aristotelis Problemata, moralia, politica, Plinium vel Platonem publicè doceat. Medicinæ Lector Hippocratem, vel Galenum. Mathematicus Professor, si Cosmographiam docet, Melam, Plinium, Strabonem, aut Platonem enarret; si Arithmeticam, Tonstallum aut Cardanum, &c. si

M

« PreviousContinue »