Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

DISSERTATIO.

UT

TT hunc sive Libellum, sive Dialogum, qui multis jam seculis falso creditus est dictusque esse octavus Arnobii adversus Gentes, et inscriberem, et esse plane liquidoque affirmarem M. Minucii felicis OCTAVIUM, facile mihi persuaserunt duo et boni et antiqui et graves testes auctoresque, Lactantius atque Hieronymus. Ille enim suarum Institutionum Lib. 1. cap. undecimo citat Minucium Felicem in eo, ut ait, libro, qui Octavius inscribitur: et ex eo verba quædam descripta recitat, quæ non patiuntur nos aut alium aliquem, aut alterius cujusquam Octavium fingere. Idem Lib. v. cap. 1. loquens de Christianorum, quos legerit, eloquentia, primo loco hunc Minucium laudat: Minucius (inquit) Felix, non ignobilis inter causidicos loci fuit. Hujus liber, cui OCTAVIUS titulus est, declarat, quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. Testis alter est Hieronymus, qui hunc (sicuti ipse fatetur) Lactantium sequutus, in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum1 ait: Minucius Felix, Romæ insig- [cap.lviii. Cf. nis causidicus, scripsit Dialogum Christiani et Ethnici mach. 30.1 disputantium, qui OCTAVIUS inscribitur. Idem2 in epistola 2 [p. 1084.] ad Magnum oratorem Romanum, Minucius (inquit) Felix, causidicus Romani fori, in libro, cui titulus OCTAVIUS est, quid gentilium scripturarum dimisit intactum ? Jam autem non esse hunc librum Arnobii satis patet, quum Minucii esse apparet. Et vero quod Hieronymus in eadem epistola subjicit, indicare alioqui poterat, Arnobii non esse, quum quidem non nisi septem, qui etiamnum extant, libros adversus Gentes Arnobium scripsisse testetur. Cumque alterum quendam librum Minucio nostro falso inscriptum fuisse narret, tanto miror doleoque magis, hunc,

a Hoc ante Balduinum nostrum viderat Hadr. Junius Animadv. Lib. VI. cap. i., licet hanc observationem, Lib. III. cap. i. Ant. Marillono re

ferat acceptam. Vide et Pauli Leo-
pardi Emendat. Lib. vi. cap. xxiv.
DAVIS.

Ep. ad Pam

3 [Epitaph. Nepot. Tom. 1. p. 31.]

qui ejus erat unicus kaì yvýσlos, fuisse illi subreptum, alterique non domino injuste adscriptum: ut et plagio et partu supposito facta nostro Minucio duplex injuria esse videatur. Sed hæc frequens est querela de librariorum nihil non temere miscentium facinoribus. Fortasse, ut hunc libellum Arnobio quidam adscriberent, quædam styli et argumenti similitudo, quæ imperitos persæpe fallit, fecit: et quum legerent OCTAVIUM, statim somniarunt octavum aliquem esse. librum. Ridicule profecto et inepte. Saltem Arnobio perpetua oratione utenti Dialogum temere adscribendum non esse cogitassent. Verum inscitiæ tam cæca quam confidens est audacia. Sane Hieronymus scribit, Nepotianum suum tam in scriptoribus ecclesiasticis diligenter versatum fuisse; ut si quid ex iis proferretur, statim agnosceret atque discerneret, quid Tertulliani, quid Cypriani, quid Lactantii, quid Minucii, quid Victorini, quid Arnobii esset. Ceterum tanto magis miror, Erasmum eo loco, illum dico Erasmum, hominem acerrimo judicio præditum, et talium scriptorum minime obtusum censorem, adnotasse, hujus Minucii nihil nunc extare.

II. Cujus potissimum Imperatoris temporibus Romæ vixerit noster Minucius, nondum mihi satis liquet. Hieronymus in suo Catalogo, quo scriptores Ecclesiasticos eo quo vixerunt ordine recensere videtur, illum Origeni proximum, Cypriano priorem fuisse, obscure significat. Sed ejus alioqui vel seculum vel ætatem non indicat. Certe in Cypriani de idolorum vanitate libello plurima sunt, quæ totidem verbis in OCTAVIO Minucii leguntur: necesse ut sit, aut hunc ab illo, aut illum ab hoc bea sumpsisse. Hieronymus vero in epistola ad Magnum, loquens de Latinis scriptoribus Ecclesiæ, etsi Minucium ante Cyprianum laudet, tamen illam de Idolis orationem ascribere Cypriano magis videtur. Sed et in apologia pro suis adversus Jovinianum libris, primo loco Tertullianum, secundo Cyprianum, tertio Minucium commemorat. Sabellicus, sed sine teste, adfirmat eum Romæ floruisse, quo tempore Urbanus ibi erat Episcopus: hoc est, temporibus Alexandri Severi Imperatoris. Si ita esset, esset Minucius antiquior Cypriano, æqualis Tertulliano, nostrisque adeo Jurisconsultis Ulpiano et Paulo. Verum etsi posteriorem fuisse credam, tamen proxime illa

b [Nisi uterque sumsit ex Tertulliani Apologetico. C. A.]

tempora sequutum esse existimo; nostra vero non attingere nisi intervallo longissimo, hoc est, annorum© prope c1ɔ.ccc.

vii. 2.]

[ocr errors]

III. Minuciam gentem olim Romæ nobilem fuisse memini, in qua quatuor consules Minucii Augurini intra annos quadraginta numerari possunt. Sed et Minucios Rufos, et Minucios Thermos in Fastis Consularibus lego. Denique et Minucius Fundanus Asiæ præses fuit illustris, ad quem Hadrianus Imp. non iniquam de Christianis legem misit: ut jam nihil dicam de eo, cujus in epistolis meminit 1Plinius, vel 1[Ep. i. 14, et quem ille noster laudat Julianus, cujus ad Minucium Natalem libri de jure civili laudantur. His vero omnibus unum Minucium Felicem, etsi non fuerit ejusdem aut gentis aut familiæ, facile antepono, ætate quidem posteriorem, doctrina tamen, virtute et (quod primo loco numerandum est) pietate multo superiorem. Fuit enim non modo jurisconsultus magnus, et excellens suo tempore orator : sed et (quod majus est) fuit serio Christianus. Afrum fuisse suspicor, licet id adfirmare non ausim. Certe Frontonis Cirtensis (Cirta autem fuit nobilissima Numidice civitas, cujus et in Pandectis mentio fit) ita2 meminit, ut in Africa versatum se esse signi- 2 [capp. ix. ficet. Estque genus dicendi, scribendique sequutus, quale Afri illi, Tertullianus, Cyprianus, Arnobius: ut jam de posterioribus non loquar, quos eadem olim aluit Africa, quæ ut semper aliquid novi proferre dicebatur, sic etiam religionis nostræ vindices et patronos doctissimos, acerrimosque protulit, et ad ipsius quoque Romanæ Ecclesiæ præsidium atque defensionem emisit. Nam et ex eadem Africa prodibant hostes minime ignavi, neque improbi minus, quam vehementes calumniatores, qualis (ne longius abeam) fuit ille, cujus jam memini, Fronto: quem quidem tam impudentem rhetorem, quam impium Christianorum adversarium fuisse, ex Minucio intelligemus. Nollem hunc fuisse Papirium Frontonem Jurisconsultum, qui in Pandectis laudatur. Suspicor potius fuisse Cornelium Frontonem Rhetorem : quem Capitolinus narrat fuisse præceptorem M. Antonini Philosophi Imperatoris et ex cujus etiam schola oratoria accepimus prodiisse illum nostrum Melitonem, qui ad [Sardensem Christianorum defensionem eloquentiam suam convertit: ut auctorem quod illis impius præceptor probrum asperserat maledi- Christianis. cendo, bonus discipulus abstergeret respondendo.

c Prodiit hæc Dissertatio A. D. M.DLX.

Episcopum,

Apologiæ pro

Hieronym. de
Vir. Illustr.
c. 24.]

« PreviousContinue »