Page images
PDF
EPUB

sicut illam ipsam cogitationem aut explicatione clariore aut specie peculiari indicata ad eandem faciem deprehendimus amplificari, perinde factum est in hujus dialogi exordio, et quidem in utroque ad eandem sententiam de rebus anteactis ut imago exempli, quod ex auctore suo ad unam aliquam notitiam traduxit concinne noster Minucius constet apertissime. Sed quam festinus Minucii abitus ab Cicerone, ut vix vestigium vel orbita hujus imitationis in posterioribus exstaret. Nam quanta statim differentia utriusque in affectu. In Cicerone nihil nisi ut inde opinio conciperetur; sed in Minucio aliquid inde gratum contingit animo et hic motu valido afficitur. Et Tullius quidem ipse hujus ista vetera vel suæ cogitationis causas et materias latius deducit libro III. cap. 4: Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quæ nosmet ipsi ob amorem in rempublicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia sæpe tua vera ac sapiens videri solet etc. Nisi quod quum et illic cogitatio versatur circa homines sive plures et tandem quoque transeat ad unum, ut propius ad propositum suum legebat verba jam ex libro primo citata noster auctor, quem simili ratione fovebat de paucioribus et quidem uno proximis loquens apud Ciceronem Brutus in libro cognomine cap. 76, ubi ad mentionem Torquati et Triarii commotus Brutus inquit: Næ ego, inquam, de istis duobus cum cogito, doleo etc. Merito Felix noster quæ ad causam suam minus pertinebant, mutat, et quæ de pluribus memorantur apud Ciceronem, contulit ad unum; sed etiam ita se cogitare ostendit, ut memoria repetat aliquid jam effectum et præteritum, et porro quidem tale, unde jure perbeatos quosdam censere et appellare oporteat, quod quidem per Minuciana solidius colligitur, pari modo antiit Cicero. Unde jam primum patet hoc cogitare non esse pepiμvậv, ut quidem et semper alias et illo tempore poterat de religionis causa intelligi, sed évovμeîv, évvoeîv, ut ipse Minucius voluit etiam mox

innuere, quum hæc ipsa explanans iterat: Itaque quum per universam convictus nostri et familiaritatis ætatem mea cogitatio volveretur. Ex quibus etiam non dubito quin colligi oporteat studia Minucii Felicis ex illis, quæ optima existimari debent, colorem duxisse.

Ad hunc igitur modum firmata solide, ut reor, ista basi liquide etiam apparebit fabrica statuæ per Minucium in ea figurata. Hinc nimirum est, quod etiam non domi causa peragitur, sed veniendum fuit in ambulationem, etsi non in Tusculano eloquentissimi Crassi et sedibus ac pulvinis sub platano duo triave spatia fiant: utique primum velut in quadam publica xysto via Ostiensis, deinde in dromo quasi Achilleo juxta litus aliquot passibus factis in saxis (oportunum satis e re præsenti quilibet agnoscit) considendum fuit. Hinc extra urbem cœlo et pelago teste haberi debuit hæc cognitio, eique occasionem pandere comminiscitur ferias ad vindemiam, videlicet quia apud Ciceronem in id quod dixi suburbanum illi secesserant propter scenicos ludos, sive illos deorum festo datos, sive honorarios, quorum super triginta dies novimus ex Suetonio ab Augusto accommodatos fuisse rerum actui. Et quum sic pateat, unde arcessita sit opportunitas et prima constitutio vestibuli ad materiam patefaciendi; mirum hinc non est, si identidem in ipsa rerum explicatione occurrant etiam loca Ciceronis manifeste ab Minucio tacta et expressa. Quid? quum sic agit Tullius, ut de eloquentia Crassi nequiverit Cotta loqui, nisi per hanc translationem libro 1mo istius operis cap. 35? Tanquam si in aliquam domum locupletem et refertam venerim non explicata veste, neque proposito argento, neque tabulis et signis propalam collocatis, ut his omnibus multis magnificisque rebus constructis et reconditis: nonne hinc putavit consultissime amplificari affirmationem divinæ providentia Minucius noster, ut eadem communis moris traductione utens et domum quoque spectans etsi aliter comparatum scriberet?

Quod si ingressus aliquam domum, omnia exculta, disposita, ornata, vidisses etc. Insuper quum diceret Crassus libro I. cap. 37. Qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, ægris medeatur, afflictos excitet: nonne hæc verba animo scriptoris nostri objecerunt hanc adumbrationem, quam legimus, tum omnia eadem continentem, tum deducendo sermoni nonnulla vicina apprehensa interserentem? Pleni et mixti Deo vates...dant cautelam periculis, morbis medelam, spem afflictis, opem miseris, solatium calamitatibus, laboribus levamentum. Quid quum interloquitur auctor noster et ipse judex quæstionis post alteram partem auditam per hæc verba: Tamen altius moveor, non de præsenti actione, sed de toto genere disputandi; nonne jussu quodam acri compressus inhæsit Tullianæ periodo libri III. cap. 6? Sed priusquam illa conor attingere, quibus orationem ornari atque illuminari putem, proponam breviter quod sentiam de universo genere dicendi 32.

Sic per varia hujus consessus membra noster Minucius fati sui ignarus, excitaverat tamen veluti pharos quasdam satis lucentes, ad quas in hac nocte, quam barbara vetustas ei densissimam et prorsus illiteratam circumdedit, ut nec de ratione studiorum ejus nec de subsidiis ad hunc Octavium comparatis quidquam aut ab antiquis sit ad nos proditum, nec ante nos viri mox eruditi perspicere tentaverint, gubernare cursum legendi posteritas posset. Quod quum eatenus sit nunc demonstratum, non existimo fieri posse ut quisquam hic figenda putet vestigia, et lucem sic clarescentem non censeat proferri aut posse aut debere etiam ad ipsa interdum verba, quorum lumen agnoscit, si per editores licuisset. Immo vero proferenda ista inventionis hujus commoditas, quum fieri nequeat, quin defensor optimæ fidei

32 Sed præsertim meretur consi- tur Octavius cap. xvi. derari principium sermonis, quo uti

ingurgitatus assiduo liquore Tulliani fluminis, ut inde tam conspicuos rivos hauserit, etiam penum bene instructam in mente gesserit ipsarum vocum, quas ex eadem copia manantes libens adhibuerit ad contextum hujus opusculi suaviter et jucunde irrigandum placitissima Latinæ loquelæ lenitate, et dum sententiam verbis illigat, ita memor fuerit ejus quod in Tullio legerat, ut sponte se suggesserit. Quid moramur? id probatum jam spectatumque præbuerunt vel ista, Numen præstantissimæ mentis, vel alia hic illic nune annotata.

In hoc igitur spectaculo operas edunt Cæcilius et Octavius. Cæcilius perennis et perpes, quantum scimus, in familiaritate et convictu ipsius Minucii, et sicut nunquam urbe Roma egressus, ita literarum vetustarum studiis callens, adeo ut eruditionem ejus agnoscat etiam Octavius cap. XVI. § 2, alioquin etiam satis in ipsa dissertatione eminentem, qua fere peragit cyclum priscæ eruditionis. Alter Octavius, advena et peregrinus, ut absit ab ista tam celebrata urbanitate, cujus sortis fere specimen dixeris, qaod capite XXVI. dixit provinciali nempe confusione Clodius scilicet et Flaminius, qui ab Cæcilio indicatus fuit sub nomine Claudii, quam differentiam et ejus causam non fuit adsequutus Meursius; quum illo etiamnum tempore Claudios appellari in urbe videamus, non Clodios: et rusticitatem hanc probet ille in prædiis Cosanis educatur Vespasianus, ut adsuesceret plostra dicere. Utque magis cognoscas eum talem esse, facit sermo ejus in principio ambulationis editus, quem cap. III. testatur Minucius fuisse narrationem de navigatione. Unde non modo discimus peregrinum fuisse, sed etiam transmarinum, ut navigatione uti debuerit iturus Romam: et ut vara vibiam, hinc videtur esse quod capite XVII. intermiscet Aspice Oceanum, refluit reciprocis æstibus, id nempe proferens ut Oceani gnarus per vicinam habitationem. Itaque sive ex Africa sive ex Hispania peti debet, certe circa oras exteriores

vixisse merito colligitur, ut hinc Oceani gnarus sit, de quo nihil opus erat dicere, nec dixerat aliquid de eo Cæcilius; at Octavius de isto divinæ potentiæ miraculo tacere non potuit. Ceterum de Africa probabilius credas, quam de Hispania, quoniam certe nomen Octavium vel Octaviæ stirpis pars ab aliquo tempore migravit in Africam, ut tempore Ciceronis potuerit Romæ notus esse Octavius ille Libyis oriundus de quo testatur ita MACROBIUS Lib. VII. Saturn. cap. 3, ex quorum prosapia hunc quoque duxisse originem nihil, credo, vetat.

Ceterum in diversitate Karaokevîs quam singuli utuntur ad suæ causæ sustentationem, admirabilis est Minucius, et sapientissime ipsum cogitavisse probat. Nam ille gentilis, quum non in fortuna magis sibi quam in natura placeret subito transiliens ad castra majorum, ita superfundit nimbo numinum, ut fere nihil loci videatur relinquere velificandi et detorquendi aliorsum, nec sollicitus de origine et modo proveniendi hoc agit ut recensendo et nominando et per gentes ac regiones et urbes digerendo probet existere, appellari, et quasi in machinis eos monstret; scit quibus appellentur vocabulis per diversas gentes: interdum et ab illis res geri et napovσíav modo beneficiis interdum plectendo probare, etiam minando tantum, sed in primis patent exempla Romana. Non id agit ut adversarius veniat in eandem persuasionem et similem sibi fidem induat: nequaquam, sed ita audacter illi ista ingerit urgens per nomina per miracula per pœnas, ut, nisi contra armatus foret, succumbere cogeretur. At Octavius illa omnia sic excipit ut hanc divinitatis præstantiam doceat non aliunde pendere, nisi ex fide, credulitatem majorum accusans.

[blocks in formation]

It is remarkable that for centuries no one knew of any extant work of Minucius, but his Dialogue passed for the eighth book of Arnobius adversus Nationes, in spite of the great difference in style, being found in

« PreviousContinue »