Page images
PDF

Seu catus auditur senior, seu prodigus haere Seu procus, aut posità Casside miles adest, Sive decennali foecundus lite patronus Detonat inculto barbara verba foro! Saepe vafer gnato succurrit servus amanti, Et nasum rigidi fallit ubique patris; Saepe novos illic virgo mirata calores Quit sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum Quassat, et effusis crinibus ora rotat; Et dolet et specto, juvat et spectasse dolendo, Interdum et lacrymis dulcis amaror inest: Seu puer infelix indelibata reliquit Gaudia, et abrupto slendus amore cadit, Seu ferus é tenebris iterat Styga criminis ultor Conscia funereo pectora torre movens, Sen moeret Pelopeia domus, seu nobilis Ili, Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet viciná consitus ulmo, Atque suburbani nobilis umbra loci. Saepius hic blandas spirantia sidera flammas Virgineos videas praeteriisse choros. Ah quoties dignae stupui miracula formae Quae possit senium vel reparare Jovis! Ah quoties widi superantia lumina gemmas, Atque faces quotguot volvit utergue polus; Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vincant, Quaeque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurer quae fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatae toties Heroides olim, Et quaecunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achaemeniae turritá fronte puellae, Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Wos etiam Danaae fasces submittite Nymphae, Et vos Iliacae, Romuleaeque nurus. Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis, Extera sat tibi sit foemina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis Turrigerum laté conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua moenia claudis Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot coelascintillant astra sereno Endymioneae turba ministra deae, Quot tibi conspicuae formáque auróque puellae Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia caeci,
Moenia quâm subitó linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidae infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucae murmur adire Scholae.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

E L E G I A S F C U N D A.
ANNO AETATIS 17.
In obitum Praeconts Academici Cantabrigiensis. *

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima praeconum praecomem te quoque saeva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
0 dignus tamen Haemonio juvenescere succo,
Dignus in Aesonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medici revocaret ab undis
Arte Coronides, saepe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacá stabat Cyllenius aula
Alipes, aetherea missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridae jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Saeva nimis Musis, Palladi saeva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terrae!
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Westibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegéia tristes,
Personet et totis naenia moesta scholis. -

E L E G I A T E R T I A.
ANNO AETATIS 17.
In obitum Praesulis Wintoniensis.

MOESTUS eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,
Haerebantgue animo tristia plura meo,

Protinus en subiit funestae cladis imago
Fecit in Angliaco quam Libitina solo;

Dum procerum ingressa est splendentes marmore turree, Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitgue auro gravidos et jaspide muros, Necmetuit satrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi Intempestivis ossa cremata rogis: Et memini Heroum quos widit ad aethera raptos, Flevit et amissos Belgia tota duces. At te praecipué luxi dignissime Praesul, Wintoniaeque olim gloria magna tuae; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar, Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo, Et crocus, et pulchrae Cypridi sacra rosa, Ned sinis, ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus praetereuntis aquae P Et tibi succumbit liquido quae plurima coelo Evehitur pemis quamlibet augur avis, Et quae mille nigris errant animalia sylvis, Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas; Quid juvat humaná tingere caede manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam sede fugasse suá? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo, Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat aequore currum Phoebus, ab edo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, Condiderant oculos noxque soporque meos: Cum mihi visus eram lato spatiarier agro, Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceá radiabant omnia luce, Ut matutino cum juga sole rubent. Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles, Westitu nituit multicolore solum. Non dea tam variis ornavit floribus hortos Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos, Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni, Aure sub innumeris humida nata rosis, Talis in extremis terrae Gangetidis oris Luciferi regis singitur esse domus. Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Praesul Wintonius astat, Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Westis ad auratos defluxit candida talos, Infula divinum cinxerat alba Čaput. Dumque senex tali incedit venerandus amictu, Intremuit laeto florea terra sono. Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis, Pura triumphali personat aethra tubá.

Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae,
At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleià pellice somnos,
Talia contingant somnia saepe mihi.

[ocr errors]

Ad Thomam Iunium, Praeceptorem suum, apud Mercatores Anglicos, Hamburgae agentes, Pastoris Mumere fungentem.

CURRE per immensum subità mea littera pontum,
I, pete Teutonicos laeve per aequor agros;
Segmes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio fraenantem carcere ventos
Aeolon, et virides sollicitabo Deos,
Caeruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusiná missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas
Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum,
Dicitur occiso quae ducere nomen ab Hamá
Cimbrica quem fertur clava dedisse meci.
Wivit ibi antiquae clarus pietatis honore
Praesul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animae plusquam pars altera nostrae,
Dimidio vitae wivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliá parte carere mei!
Charior ille mihi quâm tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quâmque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyréius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo praeeunte recessus
Lustrabam, et bifidi sacra wireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi laeta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Aethon,
Induxitgue auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:

Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguae dulces aure bibisse sonos.
Wade igitur, cursuque Eurum praeverte sonorum,
Quâm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge forté sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum praelarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Caelestive animas saturantem rore tenellas,
Grande salutiferae religionis opus.
Utgue solet, multam sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Haec quoque paulum oculos in humum defixa modestos
Verba verecundo sis memor ore loqui:
Haec tibi, si teneris vacat inter praelia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gration illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modó da veniam fasso, veniamgue roganti,
Crimina diminui, quae patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Saepe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extensaeque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Iamgue diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et iam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum laté campos populatur Enyo,
Et sata carne virim jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et aerisonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrină quaeris egenus open.
Patria dura parens, et saxis saevior albis
Spumea quae pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere foetus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et sinis ut terris quaerant alimenta remotis

« PreviousContinue »