Page images
PDF

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui laeta ferunt de coelo nuntia, quique Quae via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas clausa tenebris, Aeternâque animae digna perire fame! Haud aliter vates terrae Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Aemathia pellitur urbe Cilix. Piscosaeque ipsum Gergessae civis Iésum Finibus ingratus jussit abire suis. At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, Nec tua concutiat decolor ossa metus. Sis etenim quamvis fulgentibns obsitus armis, Intentent que tibi millia tela necem, At nullis vel inerme latus violabitur armis, Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. Namgue eris ipse Dei radiante sub aegide tutus, Ille tibi custos, et pugil ille tibi; Ille Sionaeae qui tot sub moenibus arcis Assyrios fudit nocte silente viros; Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras Misit ab antiquis prisca Damascus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes, Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentām, Et strepitus ferri, murmuraque alta virãm. Et tu (quod superest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares.

E L E G I A Q U I N T A.
ANNO AETATIS 20.
In adventum veris.

IN_se perpetuo Tempus révolubile gyro
Iam revocat Zephyros vere tepente novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Iamque soluta gelu dulce virescit humus,
Fallor P an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; -
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu, **

Et furor, et somitus me sacer intils agit. Delius ipse venit, video Peneide lauro Implicitos crines, Delius ipse venit. Iam mihimens liquidi raptatur in ardua coeli, Perque vagas nubes corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum, Et mihi fana patent interiora Deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore? Quid parit haec rabies, quid sacer iste furor? Wer mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint isto reddita dona modo. Iam Philomela tuos foliis adoperta novellis Instituis modulos, dum silet omne nemus: Urbe ego, tu sylvå simul incipiamus utrique, Et simul adventum veris uterque canat. Weris io rediere vices, celebremus honores Weris, et hoc subeat Musa perennis opus. Iam sol Aethiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacae, Horrida cum tenebris exulat illa suis. Iamgue Lycaonius plaustrum coeleste Bootes Non longā sequitur fessus ut ante viá; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto Excubias agitant sidera rara polo. Nam dolos, et caedes, et vis cum nocte recessit, Neve Giganteum Dii timuere scelus. Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor, Roscida cum primo sole rubescit humus, Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellá Phoebe tuá, celeres quae retineret equos. Laeta suas repetit sylvas, pharetramque resumit Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope. Desere, Phoebus ait, thalamos Aurora seniles, Quid juvat effoeto procubuisse toro? Te manet Aeolides viridi venator in herba, Surge, tuos ignes altus Hymettus habet. Flava verecundo dea crimen in ore fatetur, Et matutinos ocius urget equos. Exuit invisam Tellus rediviva senectam, Et cupit amplexus Phoebe subire tuos; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illá, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus, Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis! Ecce coronatur sacro frons ardua luco, Cingit ut Idaeam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos, Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos uterat redimita capillos Tenario placuit diva Sicana Deo.

Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameå Zephyrus leve plaudit odorifer alá
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quaerit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Praebet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quod site pretium, site fulgentia tangunt
Munera, (muneribus saepe coemptus Amor)
Illa tibi ostentat quascunque sub aequore vasto,
Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas praecipitaris aquas. -
Cur te, inquit, cursu languentem Phoebe diurno
Hesperiis recipit Caerula mater aquis?
Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphā,
Dia quid immundo perluis ora salo 2
Frigora Phoebe meå melius captabis in umbrá
Huc ades, ardentes imbue rore comas,
Mollior egelida veniet tibi somnus in herbă,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas.
Necme (crede mihi) terrent Semelléia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phoebe tuo sapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;
Matris in exemplum caetera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,
Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamgue vel invictam tentat superasse Dianan,
Quaeque sedet sacro Westa pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenaee per urbes,
Littus io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ille venit tunicăque decentior aptá,
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris
Virgineos auro cincta puella sinus.
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,
Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septemá modulatur arundine pastor,
Et sua quae jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat sua sidera cantu,
Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa Deos,
Nunc etian Satyri cum sera crepuscula surgunt
Pervolitant celeri florea rura choro,

Sylvanusque suá cyparissi fronte revinctus,
Q

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quaeque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Maenalius Pan,
Wix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus praedatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamgue latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo praeponere sylvas
Et sua quisque sibi numina Iucus habet,
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris
Saecla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lenté rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, et sensin tempora veris eant;
Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.
*

[ocr errors][merged small]

qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina ercusari postulasset, si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
ua tu distento forté carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camoenam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quâm te redamemgue colamgue,
Crede mihi, vix hoc carmine scire queas,
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremoue Decembrim,
Festaque coelifugam quae coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,
Haustaque per tepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro praeposuisse suae.
Saepius Aoniis clamavit collibus Euoe
Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallaeis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulae, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyaeum
Cantavit brevibus Téia Musa modiso
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quaeque merum;

Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Sciliced haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi caelato barbitos auro
Insonat arguti molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulá quae regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Tilalia sinus.
Namgue Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest, elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureå matre tenellus Amor,
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Saepius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove coelum,
Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profundo cane,
Ille quidem parcé Samii pro more magistri
Wivat, et innocuos praebeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrá, et lustralibus undis
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum.
Et per monstrificam Perseiae Phoebados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, diviimgue sacerdos,
Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modó saltein

« PreviousContinue »