Page images
PDF

Esse putas tanti noscere si quid agam) Paciferum canimus coelesti semine regem, Faustaque sacratis saecula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque aethere turmas, Etsubitó elisos ad sua fana Deos. Dona quidem dedimus Christi natalibus illa, Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis, Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

[ocr errors]

NONDUM blanda tuas leges Amathusia nóram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit,
Saepe cupidineas, puerilia tela, sagittas,
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Haec sunt militiae digna trophaea tuae.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior) et duplici jam ferus igne calet.
Wer erat, et summae radians per culmina villae
Attulerat primam lux tibi Maie diem: -
At mihi adhuc refuganoquaerebant lumine noctem,
Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantaeus Naiade raptus Hylas.
Addideratgue iras, sed et has decuisse putares,
Addideratgue truces, nec sine felle minas.
Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego si nescis strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Penčidos, ipse fatetur
Certius et gravitis tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum,
Qui Post terga solet vincere. Parthus eques:

Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeague manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Haerebunt lateri spicula nostra Jovis.
Caetera quae dubitas melius mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi,
Nee te stulte tuae poterunt defendere Musae,
Nec tibi Phoebaeus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modô quâ nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modó villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias it que reditgue vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,
Fallor? an et radios hinc quoque Phoebus habet.
Haec ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quð me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malê providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos. *
Unam forté aliis supereminuisse notaham,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.
Nec proculipse vafer latuit, multaeque sagittae,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis haesit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intiis, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors, w
Et dubius volui saepe referre pedem.
Findor, et haec remanet, sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia caelum,
Inter Lemniacos praecipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam, infelix, et luctu victus? amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coråm tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certé est mihi formidabilis arcus, Nate dea, jaculis nec minus igne potens. Et tua fumabunt nostris altaria donis, Solus, et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verúm nec deme furores, Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, posthaec mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

HAEC ego mente olim laevá, studioque supino
Nequitiae posui vana trophaea meae.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque aetas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Praebuit, admissum dedocuitgue jugumi.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu,
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedéam vim timet ipsa Venus.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUR simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum perfide Fauxe nefas,
Fallor P an et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malá cum pietate scelus *
Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit Iordanios turbine raptus agros.

[ocr errors]

SICCINE tentasti coelo donàsse Iäcobum
Quae septemgemino Bellua monte lates?
Nimeliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis insidiosa tuis:
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namgue hac aut aliá nisi quemgue adjuveris arte,
Crede mihi coeli vix bene scandet iter.

[ocr errors]

PURGATOREM animae derisit Iäcobus ignem,
Et sine quo superúm non adeunda domus.

Frenduit hoc trină monstrum Latiale caroná,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne,
Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quâm funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis'
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad aethereas umbra perusta plagas.

[ocr errors]

QUEM modó Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnărat Taenarioque sinu,

Hunc vice mutatá jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDAE.

IAPETIONIDEM laudavit caeca vetustas,
Qui tulit aetheream solis ab axe facem:

At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD
LEONORAM ROMAE CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes)
Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum? Leonora tibi si gloria major,
Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certé mens tertia coeli
Per tua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensin immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,
In te unā loquitur, caetera mutus habet.

A D E A N D E M. ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quantò felicius aevo
Perditus, et propter te Leonora foret!
Et te Pieriá sensisset voce canentem
Aurea maternae fila movere lyrae,
Quamvis Dircaeo torsisset lumina Pentheo
Saevior, aut totus desipuisset iners,

Tu tamen errantes caecii vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuá;

Et poteras aegro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

[ocr errors]

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Acheloiados,
Littoreamque tuá defunctam Naiada ripá
Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitgue, et amoená Tibridis undá
Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidim studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos,

APOLOGUS DE RUSTIC6 ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructiis dulcedine captus Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis aevo, Mota solo assueto, protentis aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, heu quantò satius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tulisse animo y Possem ego awaritiam fraenare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et foetus et ipse parens.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Wos si relicto mors vaga Taenaro
Semel vocêrit flebilis, heu morae
Tentantur incassim dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.

« PreviousContinue »