Page images
PDF

Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore
Aemathiá jacuisset Oetá.

Nec fraude turpi Palladis invidae
Widisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante. .

Si triste fatum verba Hecatéia
Fugare possint, Telegoni parens
Wixisset infamis, potentique
Aegiali soror usa virgå.

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentiim, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastā.

Laesisset et nec te Philyreie
Sagitta echidnae perlita sanguine,
Nec tela te fulmengue avitum
Caese puer genetricis alvo.

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatae cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicos in undis,

Jam praefuisses Palladio gregi
Laetus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.

At fila rupit Persephone tua

Irata, cum te viderit artibus

Succoque pollenti tot atris
Faucibus eripuisse mortis.

Colende Praeses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosae, calthaeque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Aeaci,
Subrideatque Aetnaea Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS, ANNO AETATIS 17. JAM pius extremá veniens Iäcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis; Pacificusque novo felix divesque sedebat In solio, occultique doli securus et hostis; Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo, Forte per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera moesta futuros; His tempestates medio ciet ačre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua viscera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quoscunque videt purae virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus, Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris Insequitur trepidam deserta per avia praedam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris. Talibus infestat populos Summanus et urbes Cinctus caeruleae fumanti turbine flammae. Jamgue fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem Aequore tranato furiali poscere bello, Ante expugnatae crudelia saecula Trojae. At simul hanc opibusque et festá pace beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodgue magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Aetna Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus. Ignescunt oculi, stridetoue adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni, dixit, gens haec mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; et piceis liquido natat ačre pennis; Quà volat, adversi praecursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent. Jamgue pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniae fines, a parte sinistra Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenae consistit in acre Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur, praeeunt submisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum; Cereaque in manibus gestant funalia caeci,

Cimmeriis nati in tenebris, vitamgue trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Saepe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavá responsat rupe Cithaeron.
His igitur tandem solenni more peractis, *
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Praecipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchaetemque ferocem,
Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius haeres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Praedatorque hominum falsā sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendet]ue cucullus
Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, ,
Cannabeo lumbos constrixit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vastá Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreogens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age, surge, piger, Latius quem Caesar adorat,
Cui reserata patet convexi janua coeli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledicto possit,
Et quid Apostolicae possit custodia clavis;
Et memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nectamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,

Quaelibet haereticis disponere retia fas est;
Jamgue ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Aedibus injecto, quá convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, fastique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae?
Perculsosque metu subito, castique stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus.
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et ne quid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotgue tuis celebrantur numina fastis.
Dixit et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Westit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.
Est locus aeternã septus caligine noctis,
Wasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter caementa jacent praeruptaque saxa,
Ossa inhumata virim, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viae moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagmat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt,
Hos pugiles Romae per saecula longe fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit aequor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapae, scelerata propago,
Et quotguot fidei caluere cupidine verae
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidé paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine coelus
Despicit aethered dominus qui fulgurat arce,
Wanaque perversae ridet conamina turbae,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

[ocr errors]

Esse ferunt spatium, quâ distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famae Aerea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossae. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestrae, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis aestivum coeli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli consinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencae Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia saepe Perlustrare, etiam radianti impervia soli: Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo, servati scilicet Angli Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus aequa. Te Deus, aeternos motu"qui temperat ignes, Fulmine praemisso alloquitur, terráque tremente: Fama siles? an te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et nova sceptrigero caedes meditata Iäcobo P Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis, Et satis ante fugax stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram. Nec mora jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres praevertere nubes; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit: Et primo Angliacas solito de more per urbes Ambiguas voces, incertaque murmura spargit, Mox arguta dolos, et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula caecis Insidiis loca structa silet; stupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellae, Effoetique senes pariter, tantaeque ruinae Sensus ad aetatem subito penetraverat omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Aethereus pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolūm ; capti poenas raptantur ad acres; At pia thura Deo, et grati solvuntur honores; Compita laeta focis genialibus omnia fumant;

« PreviousContinue »