Page images
PDF
[merged small][merged small][ocr errors]

ADHUC madentes rore squalebant genae,
Et sicca nondum lumina -
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,
Dum maesta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Praesulis.
Cum centilinguis Fama (proh semper mali
Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniae,
Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus
Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illá fuisti in insulá
Quae nomen Anguillae tenet.
Tunc inquietum pectus irá protimus
Ebulliebat fervidé,
Tumulis potentem saepe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,
Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum, -
Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos
Leni, sub aurá, flamine:
Caecos furores pone, pone vitream
Bilemgue et irritas minas,
Quid temeré violas non nocenda numina,
Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,
Wastove nata sub Chao:
Ast illa coelo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animasque mole carneå reconditas
In luccm et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horae diem
Themidos Jovisque filiae; -
Et sempiterni ducit ad vultus patris;
At justa raptat impios
Sub regua furvi luctuosa Tartari,
Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem laetus audivi, cito
Foedum reliqui carcerem,
Wolatilesque faustus inter milites

[ocr errors]

--
Ad astra sublimis feror:
Wates ut olim raptus ad coelum senex
Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi
Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,
Non ensis Orion tuus.
Praetervolavi fulgidi solis globum,
Lougéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coèrcebat suos
Fraenis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem saepe miratus novam, . -
Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et
Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat
Oriundus humano patre
Amoenitates illius locip mihi
Sat est in aeternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.

HEU quâm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Oedipodioniam volvit snb pectore noctein'
Quae vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile saeclo
Consilium fati perituris alligat horis.
Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturae facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab aevo P
Et se fassa senem malê certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caputo num tetra vetustas
Annorumque aeterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt P an et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietgue in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superāque ut Olympius aulá
Decidat, horribilisque retectā Gorgone Pallas;
Qualis in Aegeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli ?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati
Praecipiti curru, subitāque ferere ruiná
Pronus, et extinctà fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam ačrei divulsis sedibus Haemi

Dissuitabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos, quibus usus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens fundatis fortius astris
Consuluit rerum summae, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociá vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatá casside Mavors.
Floridus aeternium Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amică
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis
Aethereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua coeli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget obitçue vices alterno Delia cornu,
Coeruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Luñda perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos aequali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratojue hyemem, nimbosque volutat.
Utgue solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucá circumstrepit aequora conchá
Oceani Tubicen, nec vastā mole minorem
Aegeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi saecli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatdue suum Narcissus odorem.
Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phoebe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in aevum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, laté
Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES INTELLEXIT.

DICITE sacrorum praesides memorum deae,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mata, quaeque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Aeternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Coelique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Aeternus, incorruptus, aequaevus Polo,

Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubae
Interna proles insidet menti Jovis:
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsius extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci ;
Seu sempiternus illo siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunae globum :
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotá forte terrarum plaga
Incedet ingens hominis archetypus gigas,
Et iis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum caecitas, lumen dedit
Dircaeus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silenti nocte Pléiones nepos
Watum sagaci praepes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Haec monstra si tu primus induxit scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuae
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Wolvere laxatum gemino de vertice rivum :
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
‘Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptius à nobis quae possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quae redditur arida verbis.
Sed tamen haec nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartà numerazimus istã,
Quae mihi sunt nullae, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbrae.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil aethereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheae retinens vestigia flammae. -
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen

E-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulae pallentes ora Sibyllae;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tune cum repetemus Olympum,
Aeternaeque morae stabunt immobilis aevi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastaeque immensa vorago
Nota gulae, et modico spumabat coena Lyaeo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
Aesculeå intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi laté fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Aetnaeo quaesitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithará, simulachraque functa camendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudes.
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis adaptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritú sis nominis haeres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propé sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamurf
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quâ pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, malê custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniae jucunda per otia ripae
Phoebaeo lateri comitem sinis ire beatum.

[ocr errors]
« PreviousContinue »