Page images
PDF

Officium chari taceo commune parentis,
Me Poscunt majora, tuo, pater optime, sumptu
Cüm mihi Romuleae patuit facundia linguae,
Et Latii veneres, et quae Jovis ora deceliant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quaeque Palaestinus loquitur mysteria vates,
Denique quicquid habet coelum, subjectaque coe lo
Terra parens, terraeque et coelo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libellit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libásse molestum.
I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perúanaque regna praeoptas.
Quae potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donàsset ut omnia, coelo P
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionios currus, et fraena diei,
Et circum undantem radiatä luce tiarau.
Ergo ego jam doctae pars quamlibet ima catervae
Victrices hederas inter laurosque sedebo,
Jamgue nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntgue oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curae, procul este querelae,
Invidiaeque acies transverso tortilis hirquo,
Saeva mec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil foedissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postguam non aequa merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorásse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidaeque reponere menti.
Et vos, 0 nostri, juvenilia carmina, lusus,
Simodo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemgue tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis aevo.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

0 MUSA gressum quae volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quâm clim decentes flava Déiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et haec verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra cui tantum est cordi,
Quamgue ille magnis praetulit immerità divis.
Haec ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens midum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,

[merged small][ocr errors]

Visum superbă cognitas urbes famá
Virosque doctaeque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitiis sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Praecordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quðd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
0 dulce divām munus, 0 salus Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror
Pythone caeso, sive tu magis Paean
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes, *
Si quid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen aegro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium aeternum,
Suam reclivis semper Aegeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuae colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimitim sinistro laxus irruens loro;
Sed fraena melius temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus crtat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimns; ab quo etiam inter Campaniae principes celebratur, in illo poemate, cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, & cortesi
Risplende il Manso . . . .

Is authorem Neapoli commorantem summd benevolentiá prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut me ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HAEC quoque, Manse, tuae meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phoebi,
Quandoquidem ille alium haud aequo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Maecenatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostrae tantum valet aura Camoenae,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et aeternis inscripsit nomina chartis.

Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divām prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operoso ex aere poetam.
Nec satis hoc visum est in atrumque, et nec pia_cessant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam , moresque, et dona Minervae;
Aemulus illius Mycalen, qui natus ad altam
Rettulit Aeolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliès et magni nomine Phoebi,
Manse pater, jubeo longuin salvere per aevum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quac nuper gelida vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes slumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longā sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas,
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosã Graiae de more puellae
Carminibus laetis memorant Corinčida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum slavicomá Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas :
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadae coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum : ibi saepe sub ilice migrá
Ad citharae strepitum blandā prece victus amici

Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco, mutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotaque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis, dilecte senex, te Jupiter aequus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetae.
Hinc longaeva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Aesonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores.
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum
Phoebaeos decorasse viros qui tam bene nórit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictae sociali foedere mensae
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitae permensus tempora vitae,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille milli lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit, si dicam, sim tibi curae;
Ille mens artus liventi morte solutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua sides, si praemia certe bonorum,
Ipse ego coelicolūm semotus in aethera divām,
Quà labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti haec aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota mente seremium
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul acthereo plaudam mihi laetus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.
ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniae pastores, eaden studia sequuti & pueritid amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis, animi causd profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperiens, se, suamgue .#. hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persond lic intelligitur Carolus Deodatus er urbe Hetruriae Luca paterno genere oriundus, caetera Anglus; ingenio, doctrind, clarissimisque caeteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphae (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quae murmura Thyrsis,

« PreviousContinue »