Page images
PDF
EPUB

sed uterque alio quodam modo, Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur, prop5 terea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, 7 verum etiam studio et doctrína esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem—nam qui septem appellantur, eos 10 qui ista subtilius quaerunt in numero sapientum non habent -Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum: hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo 15 ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.

20

SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut est a 8 Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio 25 nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.

LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere: nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti 30 homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici. Tu 9 autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem

magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! Memineram Paulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spec10 tato viro. Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudi- 5 cavit: huius enim facta, illius dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote. III. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam 10 erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto: mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum, 15 11 sed se ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis inimicissumis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit ? Quid dicam de moribus facillimis, de pietate 25 in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnis? Nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, 30 quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen 12 aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio. Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil

20

10

posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, 5 illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.

IV. Neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere 13 coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere 15 arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum 20 esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi 14 praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum 25 venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos 30 faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe

[IV 14 nihil mali. Sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen esse natum et nos gaudemus et 15 haec civitas, dum erit, laetabitur. Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius 5 exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum 10 summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis. vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in 15 genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.

16

FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris-spero item Scaevolae—si, quem ad modum 20 soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des. SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit: quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.

25

17 V. LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae est in me facultas ?Doctorum est ista consuetudo eaque Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. Magnum opus est egetque 30 exercitatione non parva. (Quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur : ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus

humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Sed hoc primum 18 sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse: neque id ad vivom reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse 5 vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus; nos autem ea, quae sunt in usu vitaque communi, non ea, quae finguntur aut optantur, spectare Io debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem facient; negabunt id nisi 15 sapienti posse concedi. vAgamus igitur pingui, ut aiunt, 19 Minerva. Qui ita se gerunt, ita vivont, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet. Itaque cives potiores quam peregrini, propinqui 25 quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet. Quanta 20 30 autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod

20

ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in augustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur. VI. Est

R. L.

3

« PreviousContinue »