Page images
PDF
EPUB

enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil unquam melius homini sit a dis immortalibus datum.

Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, 5 multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed

haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine 10 21 virtute amicitia esse ullo pacto potest. Iam virtutem ex con

suetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus, Paulos Catones

Gallos Scipiones Philos—his communis vita contenta est—eos 15 22 autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. VTalis |

igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui no ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis; divitiae, ut utare ; opes, ut 25 colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis : amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur 30 quam amicitia. Neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vēra et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam

[ocr errors]

et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores. VII. Cumque plu- 23 rimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum

illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem prae5 lucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.

Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu

est, mortui vivont; tantus eos honos memoria desiderium to prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur,

horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intel

legitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensioni15 bus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam

stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest. 4 Agrigentinum quidem doctum quendam 24

virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum 20 natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea

contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut

adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis 25 efferat laudibus ? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis

et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante .rege uter Orestes esset, Pylades Oresten se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Oresten se esse per

severaret! (Stantes plaudebant in re ficta) quid arbitramur 30 in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim

suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent. Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse

dicere; si quae praeterea sunt-credo autem esse multa

ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote. 25 FANNIUS. Nos autem a te potius : quamquam etiam ab

istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.

SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!

FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro 10 defendere.

SCAEVOLA. Quid ? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide constantia iustitia servatam maximam gloriam

ceperit? 26 VIII. LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre: quid enim 15

refert qua me ratione cogatis? Cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aecum quidem obsistere.

Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem 20 atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia 25 nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;

in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quid27 quid est, id est verum et voluntarium. Quapropter a natura 30

mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod

5

quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.

Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere

videamur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis 28 10 alliciat ad diligendum: quippe cum propter virtutem et pro

bitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam

viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. 15 Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de

imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale ; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

IX. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, 29 20 quos numquam vidimus, vel, quod maius est, in hoste etiam

diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur ? Quamquam confirmatur

amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine 25 adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et

amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem

sane relincunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum 30 amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.

Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; quod longè secus est. Ut 30 enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime

1

1

virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaqué omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim ? Africanus indigens mei? Minime hercule! Ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opiniones fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates

multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum 31 spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque

sumus, non ut exigamus gratiam,neque enim beneficium 10 faeneramur-sed natura propensi ad liberalitatem sumus, sic

amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius 32 fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab his,

qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt, nec mirum ; nihil enim altum, nihil magnificum ac 15 divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta concertatio Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius 25 ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior Nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte voltis.

FANNIUS. Tu vero perge, Laeli ! Pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo. 33 SCAEVOLA. Recte tu quidem : quam ob rem audiamus.

20

30

« PreviousContinue »