Page images
PDF
EPUB

X. LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum diem vitae permanere: nam vel ut non idem 5 expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga de10 ponerentur; sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi 34 tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse. Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, 35 cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut 20 aut libidinis ministri aut adiutores essent ad injuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum 25 querella inveterata non modo) familiaritates exstingui solere, sed etiam odia gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.

[ocr errors]

XI. Quam ob rem id primum videamus, si placet, qua- 36 30 tenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? Num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuyare? Tiberium quidem 37

Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam affere- 5 bat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. Tum ego 'etiamne,' inquam, 'si te in Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria VOX. Et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit: non 10 enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque per solvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa 15 peccaveris nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. 38 Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis 20 amicis, qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxi39 me, qui ad sapientiam proxime accedunt. Videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse: sic a patribus accepi- 25 mus, bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam 30 Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere roga

esset.

t

tum et rogare? At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.

XII. Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque 40 5 rogemus res turpis nec faciamus rogati. | Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit 10 iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo maiorum. Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is 41 quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non 15 queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari: serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent, quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur. Quorsum 42 haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Prae25 cipiendum est igitur bonis, ut, si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impie30 tatis duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? Qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre

20

debuit: fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; 43 itaque mortem sibi uterque conscivit. Qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis 5 concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi. Quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit: mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.

44

XIII. Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab 10 amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo 15 aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pare45 atur. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam-sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis—partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro 20 pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si 25 46 tamquam parturiat unus pro pluribus. Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas: itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, 30 ita amicitias appetere maxime ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes 47 quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati. O

10

praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas? Specie quidem blanda, sed reapse multis locis 5 repudianda. Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. Itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis. Quam ob rem si cadit in sapien- 48 tem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo 15 exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? Neque enim 20 sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt: quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut 25 tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.

XIV. Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si quasi significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse 30 est. Quid enim tam absurdum quam delectari multis inani- 49 bus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?

« PreviousContinue »