Caii Julii Caesaris Commentarii De Bello Gallico

Front Cover
Velhagen & Klasing, 1837 - 294 pages

From inside the book

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 132 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Page 130 - Gallorum admodum dedita religionibus ; atque ob earn causam, qui sunt affecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant, aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur ; quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur : publiceque ejusdem generis habent instituta sacrificia.
Page 97 - Uxores habent deni duodenique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis ; sed, si qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
Page 128 - In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.

Bibliographic information