Commentarii de bello Gallico I-VIII

Front Cover
G. Freytag, 1891 - Gaul - 267 pages

From inside the book

Other editions - View all

Popular passages

Page 124 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Page 120 - Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
Page 90 - Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.
Page 124 - Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principesť regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt.
Page 124 - Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.

Bibliographic information