Page images
PDF
EPUB

II arpentorum et pressoragium que ad se pertinebant; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii. Predictus etiam Johannes dedit II modios vini, pro anima matris sue. Renaudus dedit ibidem arpentum vinee, concedente uxore sua Milesenda, filioque suo Luca nomine. Bertrannus, frater suus, et uxor ejus Roscha, filiusque suus Nicholaus, dedit dimidium modium vini in predicta vinea, et alium dimidium de vinea Rainaudi fratris sui. Petrus de Atheis dedit arpentum vinee de Anseis, concedente matre sua, fratre suo Bartholomeo. Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hec omnia Domino obtulerunt. Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus de nemoribus nostris de Heliline, de vivo ad edificia abbatie ac de mortuo ad comburendum], pasnagium quoque porcorum suorum, pastionem etiam jumentorum et peccorum, excepto quod porci non intrent forestam a calendis aprilis usque ad kalendas julii. Hanc igitur ecclesiam et omnia que possidet et quecumque deinceps ei data fuerint, in manu et tuitione nostra suscipimus, et quantum ad regiam pertinet majestatem auctoritate nostra in perpetuum confirmamus. Quod, ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus, et, ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus. Auctum Parisius publice, anno incarnati Verbi M° C XLII°; regni vero nostri V°; astantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt et signa. Signum Radulfi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. S. Guilermi buticularii. S. Mathei chamerarii. S. Mathei constabularii. Data per manum Cadurci (monogramma) cancellarii. »>

(Orig. en parch. -— Inv., p. 27, 1. 0.)

Variantes de la Déclaration de 1511.

Nanterius de Orceio dedit prædictæ ecclesiæ novem arpenta terræ et decimam cujusdam terræ, quam monachi ab ipso Nanterio pro sola campiparte excolendam in perpetuo receperunt. Guido de Lucente dedit in elemosinam collem qui est supra terram de Molleypen et terram quam

habebat ex altera parte nemoris villæ Januariæ, concedente uxore sua et fratribus suis. Petrus, balistarius, de Monte Letherico, dedit ipsis monachis terram de Molleypen quiete possidendam, astantibus et concedentibus Simone de Spinci, et Bovone, et Hugone, et Guidone, filio ipsius Simonis, de quorum terra feodo erat. Hujus rei testes sunt: Ansoldus de Challi; Hugo, filius Tebalt; Simon de Muntgai; Milo de Mortuo Mari; Stephanus. Rainaldus Cornet dedit duo arpenta prati juxta prædictam terram, concedente uxore sua Hodelina, filioque suo, Ansoldo nomine. Guillelmus Choset dedit terram de Biviles, pro remedio animæ suæ. Simon de Gomez dedit terram de Huaneria, concedente uxore sua Hersenda. Fulgerius decanus dedit tria arpenta et dimidium vineæ apud Atheias; et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et pressoragium, quæ ad eum pertinebant; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii. Prædictus etiam Johannes dedit duos modios vini, pro anima matris suæ. Renauldus de Atheiis dedit eis arpentum vineæ, concedente uxore sua Milesenda; Bertranus, frater suus, et uxor ejus Rescha dederunt dimidium modium vini in predicta vinea et alium dimidium de vinea Rainaldi, fratris sui. Sancelina et Petrus, filius ejus, dederunt ipsis monachis duos arpentos vineæ de Anseis, concedente Bartholomeo. Paganus de Stambis, cognomine Rainguardus, dedit monachis sanctæ Mariæ Sarnaii quatuor arpentos vineæ juxta Stripiniacum '. Hi omnes, pro salute sua suorumque predecessorum, hæc omnia Domino obtulerunt. Nos autem eorum dona et volumus et approbamus, et de nostro superaddimus, decimam videlicet vinearum quas Theobaldus, canonicus de Stambis, eis dederat. Silvam vero Acquilinæ in usus suos concedimus, vivum videlicet ad ædificia abbatiæ, mortuum vero ad comburendum; pasnagium quoque, etc. » (Cop. Décl. de 1511, fo 12 vo.)

1 Sic, pro Estrecheium. Voir la mention de ce don dans une confirmation du pape Alexandre III (no XXVI, p. 40.)

IV.

De donatione cujusdam alneti a Sugerio, sancti Dionysii abbate.

(1142-11511.)

<< Notum fieri volumus tam presentibus quam posteris, quod ego Suggerius, Dei gratia, ecclesie beatorum Christi martyrum Dyonisii, Rustici et Eleutherii abbas, communi consensu capituli nostri, pauperibus monachis de Sarneio quoddam alnetum stagno contiguum, pro remedio anime nostre, in perpetuum possidendum concessimus; ita tamen, ut unoquoque anno sex denarios census in octabis sancti Dyonisii habeamus. Quod, ut ratum existat, scripto mandari et sigillo nostro confirmari fecimus. >>

[blocks in formation]

<< Ludovicus ego, Dei gratia, rex Francorum et dux Aquitanorum, notum facimus universis, presentibus atque futuris, quoniam nos abbatie sancte Marie de Sarnei et monachis ibidem Deo famulantibus decimam trium arpentorum vinearum, quas eisdem Teobaudus, canonicus sancte

1 Suger fut nommé abbé de Saint-Denis en 1123; mais cette charte n'étant pas rappelée dans les lettres de confirmation du roi Louis le Jeune de l'an 1442, sa date doit être placée entre cette année et celle de la mort de Suger, en 1451. Par le même motif, nous datons la charte suivante de 1142 à 1454, époque où le roi cessa de prendre le titre de duc Aquitanorum.

Marie Stanpensis, in elemosinam contulerat, in perpetuum habendam donavimus. Quod, ut ratum habeatur, scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri precipimus. >>

[blocks in formation]

« Carta Ebroicensis episcopi, de Premonte, de dono Philippi de Blarru. »

(1143-1157 1.)

« Rotrodus, Ebroicensis episcopus, omnibus fidelibus salutem et gratiam a Domino: Notum vobis facimus et auctoritate nostri sigilli roboramus donum, quod, coram episcopis Theobaldo Parisiensi et Arnulfo Lexoviensi, dedit Philippus de Blarru monachis de Sarnaio, ponens illud in manu nostra. Dedit autem predictus Philippus de Blarru, coram predictis personis, assensu filiorum suorum Petri et Ivonis, sancte Marie et monachis de Sarnaio in elemosinam perpetuam quater XX jornalia terre et locum ad grangiam constituendam, et preter hoc quatuor carrucatas terre, de quibus sibi retinuit in redditum unum modium avene et alterum ibernagii, sicut carruce lucrari poterunt; eo pacto ut duos modios predictos alii ecclesie dare non posset. Dedit etiam eis et concessit in perpetuum usum nemorum suorum, scilicet Chebreie et Gasum, ad edificia sua et necessitatem foci et ad pastionem animalium suorum liberam, porcorumque pasnagium. »

[merged small][ocr errors][merged small]

1 Cette charte a été donnée en présence de Thibaut, qui a gouverné l'Église de Paris de 1143 à 1157. Les deux autres évêques mentionnés dans l'acte donnent des limites chronologiques encore moins restreintes.

VII.

a Carta de vineis Ablonis. »

(1145.)

<< In nomine sancte ac individue Trinitatis. Ego Ludovicus, Dei gratia, rex Francorum et dux Aquitanorum, notum facimus omnibus, tam futuris quam presentibus, Philipum, avunculum nostrum', ecclesie sancte Marie de Sernaio et fratribus ibidem Deo famulantibus, quatuor arpennos vinearum in clauso Ablonis, in perpetuum possidendos, assensu nostro, karitative donasse. Cujus donum, ut in posterum stabile permaneret, rogatu abbatis et monachorum prenominate ecclesie, scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri, nostrique nominis subterinscripto karactere coroborari precepimus. Actum publice Parisius, anno ab incarnatione Domini M° C° XL° V°, regni vero nostri VIIII; astantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt et signa. Signum Radulphi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. S. Guillelmi buticularii. S. Mathei camerarii. S. Mathei constabularii. Data per manum Cadurci (monogramma) cancellarii. »

[blocks in formation]

1 Philippe, comte de Mantes et de Mehun-sur-Yèvre, était fils de Philippe Ier et de Bertrade de Montfort. Il est appelé Philippus de Montibus dans les lettres de confirmation de Thibaut, évêque de Paris, et dans celles d'Albert de Soisy, de l'an 1166. (Voyez nos XIII et XXIX.)

« PreviousContinue »