Page images
PDF
EPUB

damnare, ac proscribere, debitaque itidem censura percellere. Ut autem eædem præsentes literæ ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus et auctoritate præfata decernimus illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, necnon Curiæ generalis in Monte Citatorio, et in Acie Campi Flora de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui, ita ut sic publicatæ omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter notificatæ et intimatæ fuissent; ipsarum autem litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicujus Notarij publici subscriptis et sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eamdem prorsus fidem tam in judicio quam extra illud ubique locorum haberi, quæ haberetur ipsis præsentibus, si exhibitæ forent vel ostensæ. Dat. s. m. m. etc. 3a octobris 1733 a° 4°.

Damnatio et prohibitio libelli gallico idiomate impressi sub titulo: Instruction Pastorale de Monseigneur l'Evêque de Montpellier adressée au Clergé et aux Fidels de son Diocese, au sujet des Miracles, que Dieu fait en faveur des appellans de la Bulle Unigenitus 1733, reservato Sedi Apostolicae cetera dicti episcopi acta et scripta adversus ejusmodi constitutionem, illiusque receptionem, aut alias contra Pontificias sanctiones novissime edita et evulgata itidem damnare ac censura notare. Adest votum Congregationis sancti Officij.

Placet.

15.

Zu XLI (oben S. 56).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Clem. XII II 292.
Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Clemens PP. XII.

=

Ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut Nobis innotuit, in lucem prodierint duo libri Gallico idiomate typis impressi, unus quidem sub titulo: Essay Philosophique concernant l'Entendement humain, où l'on montre quelle est l'étendüe de nos connoissances certaines, et la maniere, dont nous y parvenons, traduit de l'Anglois de Monsieur Locke par Pierre Coste sur la quatrieme edition, revüe, corrigée, et augumentée e par l'Auteur. Quam bellum est velle confiteri potius nescire, quod nescias, quam ista effutientem nauseare, atque ipsum sibi displicere! Cic. de nat. Deor. lib. I. à Amsterdam chez Henri Schelte 1700 avec privilege de Nosseigneurs les Etats d'Hollande, et de West-Frise alter vero super istius libri compendio, cui titulus: Extrait d'un Livre Anglois, qui n'est pas encor publié, intitulé: Essay Philosophique concernant l'entendement humain, où l'on montre quelle est l'étenduë de nos connoissances certaines, et la maniere, dont nous y parvenons, communiquè par Monsieur Locke =; ac Venerabiles Fratres nostri S. R. E. Cardinales in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem generales Inquisitores à Sede Apostolica specialiter deputati, auditis Librorum huiusmodi censuris sibi relatis, illos tanquam continentes propositiones falsas, suspectas, piarum aurium offensivas, scandalosas, iniuriosas, errorem, vel haeresim respective sapientes, erroneas, haereticas, et universim impias ad seducendum cultores Christianae Religionis, eosque a veritate Fidei avertendum quaqua versum conducentes, omnino damnandos, et prohibendos esse censuerint. Hinc est, quod Nos pro commissa Nobis Divinitus gregis Dominici cura, animarum pretioso Salvatoris, et Domini Nostri Iesu Christi sanguine redemptarum periculis, atque detrimentis, quae ex eorundem Librorum lectione, et usu provenire possent, pastorali solicitudine, quantum cum Domino possumus, occurrere volentes, de memoratorum Cardinalium consilio, et etiam Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Libros praedictos, et eorum quemlibet sub superius expressis, aliisque quibusvis titulis, ubicumque, et quocumque alio idiomate, seu quavis editione ; aut versione hucusque impressos, ac manu descriptos, aut (quod absit) inposterum imprimendos, et describendos tenore praesentium damnamus, et prohibemus, ipsorumque Librorum, et eorum cuiuslibet impressionem, descriptionem, retentionem, lectionem, et usum omnibus, et

singulis Christifidelibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub paena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in mortis articulo constitutus, absolvi possit, omnino interdicimus. Volentes, et Apostolica auctoritate praecipientes, ut quicumque Libros praedictos, vel aliquem eorum penes se habuerint, illos, seu illum statim, atque praesentes literae ad eorum notitiam pervenerint, teneantur tradere, atque consignare locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui exemplaria sibi tradita illico flammis aboleri curent. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ceterum, ut ipsae praesentes literae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam valeat allegare, volumus pariter, et auctoritate praefata decernimus, ut illae ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostolicae, necnon Curiae generalis in Monte Citatorio, et in acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur, sic vero publicatae omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficiant, et arctent acsi unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent; utque earumdem praesentium literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum, tam in Iudicio, quam extra illud habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die XIX Iunii MDCCXXXIV. Pontificatus nostri Anno Quarto.

F. Cardinalis Oliverius.

Anno a Nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo septingentesimo trigesimo quarto, Indictione duodecima, die vero vigesima tertia mensis Iunii etc.

16.

Zu XLII (oben S. 57).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Clem. XII II 302.
Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Clemens PP. XII.

Ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut accepimus, in lucem prodierit quidam libellus Gallico idiomate absque Typographi, ac loci nomine impressus, cui titulus: Mandement de Monseigneur l'Evêque d'Auxerre, à l'occasion du Miracle operé dans la Ville de Seignelay de ce Diocèse, le six Janvier Mil sept cent trente trois, jour de l'Epiphanie 1734 = Venerabiles autem Fratres nostri S. R. E. Cardinales in tota Republica Christiana adversus haereticam pravitatem generales Inquisitores à Sede Apostolica specialiter deputati, audita libelli huiusmodi censura sibi relata illum tanquam continentem propositiones falsas, temerarias, scandalosas, et simplicium seductivas, Apostolicae Sedis, imo universae Ecclesiae authoritati derogantes, iniuriosas, erroneas, schismaticas, haereticis, et haeresi faventes, de haeresi suspectas, et haeretico spiritu plenas respective, prohibendum, et condemnandum esse censuerint. Hinc est, quod Nos creditum nobis a Domino Pastoralis curae, atque vigilantiae munus salubriter exequi cupientes, de eorumdem Cardinalium consilio, supradictum Libellum authoritate Apostolica tenore praesentium damnamus et reprobamus, ac legi, et retineri prohibemus, ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub paena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et authoritate Apostolica mandantes, ut quicumque libellum huiusmodi penes se habuerint, vel in futurum quandocumque habebunt, illum statim atque praesentes literae eis innotuerint, locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, atque consignare teneantur, hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent: In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes literae omnibus facilius innotescant, nec quisquam

illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et authoritate praedicta decernimus, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, necnon Curae generalis in Monte Citatorio, et in acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui, ita ut sic publicatae omnes, et singulos quos concernunt, perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter notificatae, et intimatae fuissent: Ipsarum autem literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eandem prorsus fidem tam in iudicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae haberetur ipsis praesentibus, si exhibitae forent vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die XIX Iunii MDCCXXXIV. Pontificatus Nostri anno quarto. F. Cardinalis Oliverius.

Anno a Nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo septingentesimo trigesimo quarto, Indictione duodecima, die vero vigesima tertia mensis Iunii etc.

17.

Zu XLIV (oben S. 58).

Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Abdruck: Du Plessis d'Argentré III 1, app. p. 8.

Ad perpetuam rei memoriam.

Clemens PP. XII.

In Suprema Beati Petri Cathedra, meritis licet imparibus, divinâ disponente bonitate, constituti, summo animi moerore percepimus, quaedam folia gallico idiomate typis impressa, sub titulo Arrest de la Cour du Parlement, portant Suppression d'un Livre intitulé: Instruction Pastorale de M. l'Archévêque de Cambray,

et d'un [sic] Thèse soutenue en Sorbonne le 30 Octobre 1734. du 18. Fevrier 1735. A Paris chez Simon Pierre Imprimeur du Parlement, au bas de la rüe de la Harpe, à l'Hercule. 1735. = non sine gravi bonorum offensione in vulgus circumferri; Quapropter plures ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliosque in Sacra Theologia Magistros delegimus, qui post accuratum dictorum foliorum examen, quid sibi ea de re videretur, Nobis referrent. Auditis itaque memoratorum Cardinalium, et in Sacra Theologia Magistrorum Sententiis, ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ordinationes, et alia quaecumque in praefatis foliis contenta cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis, penitus, et omnino nulla, inania, irrita, invalida, temere attentata, et de facto praesumpta, nulliusque prorsus roboris, et momenti esse, et perpetuò fore, tenore praesentium declaramus: Et nihilominus ad majorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula harum serie perpetuò revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, et abolemus, viribusque, et effectu penitus et omnino vacuamus, ac pro revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis semper haberi debere decernimus, et pariter declaramus; necnon eadem folia tam impressa, quam manuscripta, ubicumque, et quomodocumque evulgata, tanquam continentia propositiones temerarias, falsas, Summorum Pontificum Authoritati, et Ordini Episcopali injuriosas, Novatoribus faventes, inobedientiam et rebellionem adversus Ecclesiam nutrientes, et ad Schisma inducentes respective, legi, seu retineri prohibemus, illorumque impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specificâ, et individuâ mentione, et expressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto, absque alia declaratione incurrenda, à quo nemo à quoquam, praeterquam à Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino itidem interdicimus. Volentes, et auctoritate Apostolicà mandantes, ut quicumque folia hujusmodi penes se habuerint, illa statim, atque praesentes Litterae eis innotuerint, Locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, atque consignare teneantur; hi verò ea sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes Litterae ad omnium notitiam facilius perveniant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praefata etiam decernimus, ut illae ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostolicae, Curiaeque generalis in Monte Citatorio, ac in

acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur, et sic publicatae omnes, et singulos, quos concernunt, perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter notificatae, et intimatae fuissent: Utque ipsarum praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et Sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in judicio quam extra illud ubique locorum habeatur, quae iisdem praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xviij. Maij MDCCXXXV. Pontificatus nostri anno quinto. F. Cardinalis Oliverius.

Anno à Nativitate Domini Nostri Iesu Christi millesimo septingentesimo trigesimo quinto, Indictione decima tertia, die verò decima nona mensis Maij etc.

18.

Zu XLV (oben S. 58).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Clem. XII II 418.
Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Clemens PP. XII.

Ad perpetuam rei memoriam. - Cum, sicut accepimus, in lucem prodierit quoddam folium gallico idiomate typis impressum, cui titulus: Mandement de Monseigneur l'Evêque de Montpellier, portant Condamnation d'un Ecrit intitulé Testament de Monseigneur Jean Soanen Evêque de Senez, dressé à la Chaise Dieu par Me. Antibule Protonotaire du nouveau Siege Apostolique Datum die 23 Martii 1735. Nos nonnullos ex Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliosque in Sacra Theologia Magistros, ad ejusdem folii examen delegimus, qui folium ipsum uti impium, blasphemum, Schismata excitans, et propositiones haereticales continens damnandum, et prohibendum esse censuerunt. Auditis itaque eorundem Cardinalium, et in Sacra Theologia Magistrorum Sententiis, creditum Nobis à Domino Pastoralis curae, atque vigilantiae munus, quantum Nobis ex alto conceditur, salubriter exequi cupientes, de memoratorum Cardinalium consilio, deque Apostolicae potestatis plenitudine, folium supradictum tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, et retineri prohibemus, illiusque impressionem, descriptionem, retentionem, lectionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specificâ, et individuâ mentione, et expressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto, absque alia declaratione incurrenda, à qua nemo à quoquam, praeterquam à Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et auctoritate Apostolicâ mandantes, ut quicumque folium hujusmodi penes se habuerint, illud statim, atque praesentes Litterae eis innotuerint, Locorum Ordinariis, vel Haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui autem Episcopo Montispessulan. subsunt, Metropolitano tradere, atque consignare teneantur; hi verò exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Caeterum ut eaedem praesentes Litterae ad omnium notitiam facilius perveniant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus pariter, ac auctoritate praefata decernimus, ut illae ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, Curiaeque generalis in Monte Citatorio, ac in acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur, et sic publicatae omnes, et singulos, quos concernunt, perinde afficiant, et arctent, ac si unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent: Utque ipsarum praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et Sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in judicio, quam extra illud habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xxiij. Maij MDCCXXXV. Pontificatus nostri anno quinto. F. Cardinalis Oliverius.

Anno à Nativitate Domini Nostri Jesu Christi millesimo septingentesimo quinto, Indictione decima tertia, die vero vigesima quarta mensis Maij etc.

19.

Zu XLVI (oben S. 58).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Div. Clem. XII III 311.
Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Clemens Papa XII.

[ocr errors]

Ad perpetuam rei memoriam. Supremam Catholicae Ecclesiae procurationem a Pastorum Principe Iesu Christo Sacerdotii sui Vicariis Petrique Successoribus creditam Nos, meritis licet imparibus, altissimo tamen Divinae providentiae consilio gerentes, summa cum cordis nostri laetitia in Domino laetabamur, debitas quoque misericordiarum Patri, et Deo totius consolationis gratias agentes quod more majorum, sollenni [sic] statoque ritu Servum Dei Vincentium a Paulo eximiis virtutibus, dum vixit, insignem; et miraculis, quibus Servum suum aeternae felicitatis participem factum esse ostenderat Omnipotens Deus, inclarescentem cum tribus aliis coelestis gloriae consortibus uno eodemque die Sanctorum fastis adscribere Nobis datum fuerit; ut Christifideles mirabilem Deum, praedicantes in Sanctis suis, eorumque intuentes exitum, conversationis imitarentur et fidem; In hoc autem maximi momenti negotio, cum nihil, quod Veneranda antiquitate praescriptum, sanctissime servatum erat [sic]: et tantae rei gravitas exigebat, ommissum esset; insimul gratulabamur, iteratis Praesulum, Antistitum, Principum, Magnatum, ac potissimum Charissimi in Christo Filii Nostri Ludovici Francorum Regis Christianissimi votis ac precibus satisfactum esse. Adaugebatur etiam gaudium nostrum, quod universa Ecclesia, et Galliarum praesertim Dioeceses Canonizationem eiusdem Beati Vincentii a Nobis habitam festivis plausibus excepissent, atque Apostolicas literas nostras decretales, desuper expeditas, exequutioni, ut par erat, demandandas curassent. Interea opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet, cum narrabitur: Siquidem Parisiensis Senatus, seu ut aiunt, Parlamentum Sanctiora Christi in Terris Vicarii, Petri Successoris, eiusque Cathedrae iura (proh facinus!) veluti assentantium commenta traducere non erubuit; et arrepta exinde occasione, probroso memoratas Apostolicas literas Decreto, seu ut inquiunt Arresto, ipso Rege inscio, IV Ianuarii MDCCXXXVIII. suppressit. Vulnera itaque tam acuta, quae Apostolicae auctoritati, et potestati quarum a Domino custodes et assertores constituti sumus, licet inani conatu inferre moliuntur; et iniurias, quibus palam Apostolicam sedem afficere non verentur, cum dissimulare non valeamus, ne Fideles in errorem inducantur (sapientibus enim et insipientibus debitores sumus); primum quidem manus nostras cum lacrymis, et suspiriis ad Dominum levavimus, ut, qui Dives est in misericordia, redire faciat ad cor ingratos filios; qui quamvis amantissimi Patris eos in Charitatis visceribus gerentis beneficia in amaritudinem convertere non horruerunt, tandem aliquando Ecclesiae Matris iura impetere desistant. Deinde vero ad tam audacis facinoris memoriam, quantum fieri potest, abolendam, habito prius quamplurimorum S. R. E. Cardinalium consilio, praevia matura deliberatione, ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine Decretum, seu Arrestum, cui titulus: Arrest de la Cour du Parlement, qui supprime un imprimé intitulé: Canonizatio B. Vincentii a Paulo Parisiis, et Typis Petri Simon 1737 = et in eo contenta cum omnibus, et singulis inde sequutis, et quocumque tempore sequuturis ipso iure nulla, inania; invalida, irrita, nulliusque omnino roboris, et momenti esse, et perpetuo fore tenore praesentium decernimus, et declaramus; et nihilominus ad abundantiorem cautelam, et quatenus opus sit, harum serie itidem improbamus, revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, et abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, et pro improbatis, revocatis, cassatis, irritis, et nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis haberi volumus et mandamus. Nec non idem Decretum seu Arrestum, tam impressum, quam manuscriptum, ubicumque, et quomodocumque evulgatum legi, seu retineri prohibemus, illiusque impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis sub paena Excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes pariter et auctoritate Apostolica mandantes, ut quicumque Decretum,

« PreviousContinue »