Page images
PDF
EPUB

Sive Acido Aereo

377

statum metallicum reducantur, ope cujusvis rei inflammabilis, aëra dephlogisticatum e calcibus exeuntem cum aëre inflammabili, vel materia carbonaria rei inflammabilis (nam idem designant) conjungi, et sic aëra fixum effici. Dicit autem, calces, si ad statum metallicum reducerentur, sine ullo additamento (uti in mercurio præcipitato per se), aëra dephlogisticatum emissuras esse. Exinde compertum est, eum arbitrari metalla nullam materiam carbonariam comprehendere; si aër fixus in calcibus metallorum agitur fuerit retectus, ejus doctrinæ omnino oppugnaret, et deinceps eam opinionem, quam asserere vellem, confirmaret. Hoc effectum esse constat.

Priestley' ope lentis vitræ accendentis, nactus fuit e ferri rubigine aëris magnam vim, cujus duæ partes e tribus, acidum aëreum fuere, et tertia, aëre nitroso non diminuta fuit, sed flammam extinxit; ita ut totum videretur aër fixus esse, tantum cum majori residuo, partis quæ cum aqua haud misceri potuit. E cinnabaris in pulverem redactæ quantitate comperta, aëris fixi prompte aqua absorpti paravit magnitudinem quadragies majorem cinnabaris ipsius magnitudine. Cerussa quoque ope lentis ejusdem, aëra fixum omnino purum, produxit. Vitriola omnigena, aëra eundem dedere. Nec his objectandum est, horum plurima (uti cinnabarem, cerussam, et vitriola), esse calces cum alio quopiam conjunctas; cum, quod ad cinnabarem, ejus composito opinioni Lavoisier maxime oppugnat Ea calx est hydrargyri sulphuri conjuncti; sulphur, ipse affirmat acidum vitriolicum esse, aëris puri vel dephlogisticati orbatum; sed quod non censetur ullam materiam carbonariam continere, quoniam comburendo aëra fixum non efficit. Necessarium igitur foret, aliquem rationem reddere, cur cinnabaris (quæ quoniam calx est mercurii, alium præter aëra purissimum continere negatur, et hunc non cohibere putari potest, majori abundantia, quam comprehenditur in calce integerrima, nempe, præcipitato per se), cur hæcce materies nihil nisi aëra fixum sincerum emitteret? Cur aëris magnitudinem, magnitudine materiæ ipsius quadragies majorem emitteret, cum præcipitatus per se quinquies tantum majorem cedat? Et, si, calx mercurii aëra dephlogisticatum comprehenderet, et sulphur, eum absorbendo, se in acidum vitriolicum vertere potuit, cur aëre ex mercurio calore expulso, sulphur eum ad se non traheret, sicque, se in acidum vitriolicum mutans, totum in turpethum minerale mutaret? Metallorum conjunctio cum acidis puris, illius doctrinæ æque oppugnat; nam ea acorem ex aëre dephlogisticato obtinere ponit; igitur non credi possunt, materiam carbonariam calcibus dare2.

Opinio autem acid ex aëre dephlogisticato solummodo effici, mihi videtur a veritate abhorrere. Illustr. Fontana3 aëra fixtum obtinuit ex omni fere acido, vel vegetabili vel animali. Sed hoc speciatim oppugnat sententiæ, nempe, quod ex acido sacchari, sola ignis ope, magnam vim aëris fixi accepit, cum vix ullo aëre respirabili. Spectatu quoque dignissimum est (quoniam acidum aëreum creditur, quod ad multo maximam partem, ex aëre dephlogisticato componi, et idem aër acoris, principium esse), cur illud, tanto plus principii acoris, quam reliqua acida in se continens, sit nihilominus omnium debilissimum? Antea narrabatur, conjunctis sulphure et acido vitriolico, aëra evolvi paulo pejorem aëre communi; hoc quoque videtur contra ejus theoriam de acidis militare. Jamjam memoratum est, hunc aëra probabiliter fuisse principio dephlogisticatum; hujusce aliquantum procul dubio retinuit, quum lucerna in eo flagrare potuit. Ex sulphuris diminutione deducere fas est, partem perditam, vel in vaporem volatilem, vel in acidum vitriolicum, mutari; quorum utrumque, aëra ad ejus compositionem postularet, eumque igitur absorberet, non emitteret. Nec huic respondendum, me conjecisse, hunc aëra non ex sulphure, sed ex acido oriri, quoniam talis conjectura

Vol. ii, p. III, et sequent.

Haud mihi constat, quin ulla metalli calx sive mercurii, sive plumbi, aëra dephlogisticatum absorbeat. Si phlogiston existere concedatur, suspicor id e metallo liberatum, aëra purum absorbendum corrumpere. Calces, quæ dum ad statum metallicum restituuntur, aëra dephlogisticatum emittunt, credo aera communem absorbere. Ope ignis sola autem reducuntur, et calore affininitate mutante, calx, phlogiston ex aëre communi sibi conjungit, atque hunc quam maxime purum emittit.

Ita abunde constabit, cur aer fixus semper detegi possit in aere dephlogisticato quem metalla quædam revivicata emittunt, quique quod ad cætera apprime purus est. Ita quoque explicari potest unde calces quæ ad statum metallicum reducta sunt sine additamento in vasis opertis, phlogiston compareant; nam adhuc minime probantur phlogiston idem esse ac ignem.

Le Journal de Physique, A. D. 1778.

Pagina 31, apud annotationem.

[blocks in formation]

nostrum argumentum stabilire videtur. Si acidum ejus principii acoris orbatum sit, acorem ipsum amittere debuit. Cujus contrarium evenisse videtur, acido fortiore reddito. Color ejus quidem mutabatur; sed hoc non tribuendum est aëris jacturæ, si verum sit, quod cum aër evolutus fuerit in copia maxima, acidum minime mutatum fuit (et hoc absolute assererem, si propria observatione inniti auderem). Sed, utrum ita sit necne, hæcce nigrities illi causæ profecto non assignanda, quoniam produci potest radiis lucis, vel frusto quidem minimo materiæ inflammabilis, quod certe aëra dephlogisticatum non absorbere potest; nam Lavoisier ipse probare conatur, id aëra communem combustione minuendi potestatem non possidere1. En altera autem conjectura! Acidi pars in vaporem volatilem mutata est; idcirco aliquantum aëris dimisit. Hoc tamen quoque deficit; nam, si acidi quidvis, in vaporem volatilem conversum sit (calore solo id efficere minime sufficiente) sulphuri adjudicandum est. Illud autem agit ad se aëra trahendo (ipsum vaporis forma surrecturum; plus aëris ergo non ex acido evolveretur, quam sulphuri conjunctum fuit, hoc est, nullus in apparatum transire debet. Mirari itidem non nequeo, quomodo portionis mephiticæ tantum, quantum flammæ extinctionem brevi post tempore efficere suffecit (si aër dephlogisticatus corruptus non sit), unquam evenit cum sulphure vel acido vitrioli conjungi. Sed, quoniam hoc proprio argumento alienum est, id ulterius prosequi non licet.

Si ullam theoriam de acidi aërei natura evulgare rogarer, valde silerem. Ahuc forsan inscii sumus multarum dotum fluidorum aëreorum; sed longius adhuc remoti e notitia eorum naturæ et constructionis. Hoc tamen asserere ausim, quantum judicare licet, aëra fixum materiæ simplici æque appropinquare, ac ullum aëra, vel ullum acidum, et, e quibus conficiuntur, in utroque casu æque ignari sumus.

DE ACIDI AEREI IN MEDICINA USIBUS.

Res cujus vires antisepticæ in materiam exanimem toties monstratæ fuere; et quæ effectus tam insignes, quam aër fixus, in corpus vivum edit, medici attentionem semper efflagitare videbatur. Idcirco ejus in medicina dotes jam bene exploratæ sunt, et sæpe faustissimo cum eventu expertæ, aliquando mehercle ultra spes ei etiam maxime addictorum; ita ut quidem eo solo inniti adducantur, vel in morbis valde periculosis, ubi lethum imminere videbatur. Sæpissime tamen apud medicos, remedium quodvis laudibus evehendi avidos, eventus fausti soli memoriæ produntur, dum infausti ex toto vel fere celantur. Hoc modo, qui medicinam a libris solis haurit, is sæpe credulitatem vel infortunium dolebit, donec, experentia doctus, scriptis plurimis fidem caute addat. Siquis, exempli gratia, aëri fixo soli confideret, eum haud dubie erroris pœniteret; sed asserere ausim, eum sæpe præpotentem adjutricem fore, consociatum cum remediis crebro perspectis et probatis; sed nullæ dotes adhuc cognitæ, nec mirus eventus quem ejus usus interdum exhibuit, medicum ei soli confisum, vita periclitata, culpæ liberare possunt.

Administratur vel in statu aereo, vel cum liquido quodam conjunctus. Statu in aëreo interne sumitur, inspiratione, nempe, ac enematibus, externe quoque ulceribus admovetur. Priestley ejus usum externum quibusdam in morbis laudavit, ejusque consilium cl. Dobson felicissime fuit secutus. Ejus inspiratio non adeo metuenda est, ac a priore suspicati essemus; nam pericula iterum iterumque instituta monstrarunt, eum, dummodo aëri communi satis commixtum, et ore solo haustum, esse non modo tutum, sed gratum. Ubi enemata necessaria sunt, apparatus concinnus, ei qui vaporem nicotianæ injecit similis, ab Hey2 fuit descriptus. In hoc aëra fixum adhibendi modo cavendum est, ne ullus aër communis, una cum fixo, intestina intret; quoniam ibi non absorberi queat, et abdominis inflationem molestimaque crearet.

Quomodo acido aëreo implentur fluida, tam omnibus notum est, ut hic id non memorare oporteat.

Fffects of combustion on air, page 26, translated by Henry. "Priestley, &c. vol. I, page 296, append.

Sive Acido Aereo

379

Aër hicce vim stimulatricem, æque ac antisepticam, corpori humano præbere videtur: aquæ minerales aliquando ebrietatem temporalem movent, eodem modo ac vina quædam, aëre fixo impleta; et experimenta a Doctore Dobson instituta, probant eandem esse ejus naturam in statu aëreo. Morbi etiam in quibus commodo sit, ejus potestatem stimulantem testantur. Antequam hos memoro, forsan necesse erit commonefacere, sequi nullam nosologiæ feriem, sed morbos tractare, ut similia signa eos in memoriam revocant, esse in animo. A morbis localibus incipiam.

Aër fixus ulceribus vetustis, et sanatu difficilimis sæpe prosperrime admotus fuit, vel, e materia fermentante, uti daucorum cataplasmate, vel e mistura effervescente, sicut acido vitriolico et terra calcaria oriundus. Hujusmodi exempla, a viris infig. Percival1 et Dobson2 narrantur; sed una voce dicunt, etiamsi cancri mala aliquando sublevat, se tamen nunquam morbum sustulisse; ulceris saniei aliquando fœtorem equidem diminuere, et dolores extenuare; sed morbi progressum vix umquam impedisse.

Forsan hujus remedii effectus salubres, in morbis nonnullis vel corporis totius, omnino ex eo partibus ulceratus adhibito oriuntur, ut posthac animadvertere erit.

Acidum aëreum, gangrænæ libere adhibitum, cum aliis antisepticis potentibus comitatum apprime utile inventum est. Percival3 ejus usum expertus est, ubi crurum gangræna ultra spem esse videbatur; aliique medici ejus commodum confirmant; et quidem vesiculæ, in hoc morbo aliquando apparentes, et partis putredo, eum perspicue indicant.

Usus hujus medicinæ, in morbis ventriculi a vigoris defectu orientibus, optime spectatur. Olim equidem, usque, ad ætatem Riverii, antequam hoc philosophiæ caput indagatum fuerat, haustus effervescentes, ad vomitionem sedandam, summo cum fructu propinati fuerant; nec eorum existimatio imminuitur multis examinibus, quibus jam inde tentati fuere. Repertum quoque est, aëra fixum appetitum et vigorem ventriculo restituere, etiam ubi nulla vomitio adfuerit. In ventriculi malis arthriticis, non exitu secundo, adhibitus fuit; sed, in tali morbo, confugere ad remedia validore maluerim.

Aër fixus plurimis laudibus nuper evectus est in calculo vesica. Experimenta in calculis e corpore extractis Doctoribus Saunders, Percival, et Falconer instituta, notionem primo credibilem reddidere. Invenerunt calculorum quos experti sunt, compagem eo multum solvi, pondusque imminui, et probaverunt eum simul cum sanguine ad vesicam, pervehi posse, etiam copia tanta, quanta urinæ cujusvis eo in potu communi utentis, vim calculum solvendi impertiret; et exempla traduntur, in quibus commode adhibitus fuit.

De veritate horum experimentorum et historiarum, non in animo est disceptare; me tamen non adducunt, ut aëra fixum inter valida lithontriptica collocarem. Celeb. Home eum dedit in Nosocomio nostro, cum eventu minime prospero; periculaque facta a Doctore Plunkett ostendunt, eum non tam universalem, quod ad hanc vim, ac primo intuitu videretur, esse censendum. Nulla deinceps historia traditur, in qua procul dubio probatur eum calculum in vesica unquam solvisse. Theoria quidem ipsa, me judice, videtur hanc rem dubiam quodammodo reddere. Cognoscitur, calculum effici ex urinæ sedimento, quod in variis hominibus multum mutatur, et, etiam in eodem, non semper sibi constat. Suspicor autem, id aliquando ex ossibus sanguine evehi, et in vesicam excerni; hoc (quoniam ossea terra est) a cel. Scheele et Lewis probatur terra calcaria esse, cum acido phosphori arctissime conjuncta, et ergo non aëris fixi imperio obnoxium. Mucus quoque animalis qui, sæpe partem majorem,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

aliquando quidem calculi totum efficit, in acido aëreo non solubilis est. Ii revera calculi soli, qui e terra calcaria componuntur, aëris fixi potestati cedunt, iique ipsi, aliquando ejus actione resistere possunt. Compertum est, vesicam irritatam, multum muci secernere, quem calculus ad se ipsum vestiendum attrahit; hic, ut jam memoratum fuit, in aëre fixo non solvendus, forsan terram intra se tutatur, eadem ratione, ac tenuis auri lamella, glandem argenteam in acido nitroso tueretur; et observari oportet, calculos, in quos experimenta extra corpus humanum instituta fuere, nulla muci lamella tectos fuisse, unde forsan diversus exitus ederetur. Insuper, notare volo, si inductioni chymicæ ulla sit fides, licere dubitare, utrum vel alkali causticum ullam vim exhibere potest, nisi in calculum e muco et terra calcaria compositum; et opinor, si terra ossea unquam in eorum constructionem intret, remediorum neutrum jam memoratorum quaslibet dotes solventes possidere, siquidem acidum phosphori affinius calci vivæ, quam alkali vegetabili est.

Traditur apud medicos plerosque, uti consilium nunquam negligendum, alkali causticum et acidum aëreum, eodem tempore, non esse adhibenda, siquidem eorum vires sunt omnino diversæ. Confiteor, me de hac re reputantem, utrum consilium esset in omni casu rectum, dubitasse; quæ dubia, etsi parum experimentis fulta, nunc proponere audebo. Dictum est, calculos nonullos nec in alkali caustico, nec in acido aëreo, solubiles esse. Hoc effici putavi, propter partem componentem forsan præcipuam, terram scilicet osseam; mihi tunc operæ videbatur pretium, considerare, num ope duplicis affinitatis, adhibito alkali quam maxime cum acido aëreo onerato, alkali ad acidum phosphori et aër fixus ad terram calcariam jungerentur. Ut hoc periculo subjiceretur, aliquam terram osseam in pulverem redactam paravi, et acido vitrioli supra eam affuso, aër fixus non evolutus fuit. Tunc ejusdem altera portione, in phialam immissa, ei fuit salis alkalini vegetabilis solutio affusa, tanto aëris fixi conjuncta, quantum cohibere potuit. Phiala obturata, in calore, circiter corporis humani, quadraginta octo servata fuit; transfusa tunc solutione, et sedimento bene loto, ei affudi acidum vitrioli, cum effervescentia manifesta et diuturna1. Exinde conjicio, etiam in tempore tam brevi, aliquod e sedimento in terram calcariam mutatum esse, acidi phosphorici nonnulla, sali alkalino conjuncto. Simili argumento quoque suspicor, si calculus e muco animali et terra calcaria compositus sit, alkali ejusdem aëris maxime plenum, mucum solvere posse; nam aër fixus terræ calcariæ debet sese conjungere, ad quam majore vi adducitur, quam ad salem alkalinum, et hoc modo ille mucus, cujus incrementum probabiliter aëris fixi potentiæ oppugnat, semper solveretur. Hoc pacto, forsan alkali quod causticum, ægris tam nocet, eorum corporibus mite evaderet, sed vim dissolventem non amitteret.

Etiamsi acidi aërei dotes lithontripticæ omnino improbatæ sint, tamen summo cum fructu calculo laborantibus adhiberi potest. Cum alkali causticum diu usitatum sit, sæpe ventriculi robur imminuit, et fluidis putredinem infert. Aër fixus probatus est, his utrisque malis adversari, et (si eorum conjuncta exhibitio non placet), propter has rationes, cum lixivio commode alternari potest. Quinetiam, cum calculi irritatione ulcus in ureteribus vel vesica efficiatur, tunc acidum aëreum utilissimum foret, et propter diluentia ejus usum semper comitantia, et quia repertum est ulcera expedite fanare.

Morbis localibus in quibus utiliter usurpatus est, nunc ad finem perductis, ad universales pergamus.

Historiæ tot narrantur, de aëris fixi miris effectibus in typho putrido, quod multum adducor eum summis viribus commendare maxime autem, quia cum omnibus solitis contra hunc morbum remediis conjungi potest. Putredinem impedit, et si

Factor equidem, fontem erroris hoc in experimento existere; nam, si acidum vitrioli terræ osseæ large affusum sit, mistura propter calorem effervescere videtur. Sed acidum nunquam large stillavi; cujus (quantum conjicere potui) usus sum quantitatibus rationem quandam tenentibus ad quantitatem terræ, tum priusquam alkalinam solutionem huic conjunxi, tum postquam sedimentum lotum fuit. Spero igitur me hunc errorem evitasse.

Sive Acido Aereo

381

diarrhoea ægrum tentaverit, hanc optime compescit. Quicunque vult accuratius in ejus potestatum inquirere, historias a Percival1, Hey2, Dobsons, Warren, et Rotherham, traditas, adeat; hæ enim ejus potestatem prorsus evincunt.

Methodus aptissima, aëra fixum in hoc morbo adhibendi, est ægri vinum vel potum, et, si diarrhoea supervenerit, enemata, eo implere. Si opus sit aëra fixum liberrime impertire, optime con ficitur, alkalinam solutionem quam maxime aëre fixo onerando, secundum methodum a cel. Bewleys memoratam; hoc modo acidi aërei quantitas, magnitudinem aquæ tribus vicibus superans, exhiberi, alkalique ab aëre disjungi, et neutrum reddi, ope acidi cujusvis postea hausti, potest.

Sed notandum est, nec vinum, nec ullum fluidum acidulatum, sic onerari valet; quoniam alkali acido aëreo haud conjungi potest.

Siquidem pestis nunquam apud nos sævierit ab aëris fixi investigatione medica, possumus solummodo conjuicere, ex ejus usu in typhis, aliisque ejusdem generis morbis. Historiæ quidem narrantur, in quibus commodum ex eo oriri videbatur; sed cœli tempestas, vel aliud non notatum, æque honorem vindicaret. Dotes compertæ tamen ejus in hoc morbo potestatem monstrare videntur.

In angina maligna, et totius corporis, et ulcerum habitus, aëris fixi usum postulant. Henry casum memorat, quem recordari haud absonum erit, nempe, ejus diuturnam exhibitionem, cum ulcera detergerentur, faucium inflammationem induxisse.

Idem remedium in variola confluenti et morbilis putridi generis, eadem signa indicant. In variola, et forsan quoque in morbilis, ex usu esset, ægrum nudo corpore vaporibus e materia fermentante surgentibus exponere.

Multi de illius usu in phthisi pulmonali dubitavere; et si quis inde plenum auxilium expectabit, ejus spem fore irritam, multum timeo. Hoc tamen dicendum, illum sæpe spiritus fætorem imminuere, et febrem hecticam sublevare; medici vel sagacissimi etiam narrant, hocce remedium aliquos ad secundam valetudinem restituisse. Sed exitus tam faustus vix unquam sperandus est; nunquam cum tubercula adsint; nec nisi cum pulmones læsi sint, vel pneumonia, vel injuria externa1o. Levamentum autem non injucundum in malo tam lethali, haud aspernandum est.

Aëra fixum toti corpori debili, in hoc morbo prodesse, quibusdam placet; suspicor tamen, eum ulcera præcipue afficere. Tempus ergo optimum eum adhibendi esse credo, cum sputa purulenta sint; si tunc felices simus, ac ulcera detergeantur, remedium vix diutius adhiberi debet; ne, iis ad sanandum jam paratis, illius inspiratio pulmones irritaret, et sic partium adhuc tenerarum inflammationem augeret, ut nuper dictum est in angina maligna evenisse.

Sagaciss. Percival, conjecit ex ejus effectibus in typho, eum in dysenteria fructuose præcipi potuisse, et periclitationem suade11, Mihi videtur, aëra fixum accommodari nullius morbi symptomata melius sublevando, vel forsan amovendo, quam dysenteriæ. Pyrexia eam comitans semper fere typhodes est; Doctoris Percival analogia, hic igitur multum valet; et quoniam intestinorum agitatio incomposita, ex symtomatibus molestissimis in hoc morbo est, alvi citationem et tenesmum gignens, haustuum effervescentium bene notæ vires, ad actionem ejusdem generis in ventriculo sedandam, et acidi aërei potestas, ad diarrhoeam in febris stadio novissimo compescendam, ejus injectum indicant. Aliud quoque commodum ex ejus usu oriri potest. Si (ut sæpius accidit) intestina ulceribus corroderentur, ea sanabit. Nec illius laudes theoria sola nituntur. Henry12 memorat duas historias, in quibus,

[blocks in formation]

"Percival's Essays, vol III, page 237.

Medical Commentary, &c., from page 23 to 32.

"Priestley, &c., vol. III, page 356, Append.

Experiments and Observations, &c, page 127.

Vide London Medical Observations, vol. IV, art. xi.

Vide Priestley, &c, vol. I, page 301, Append., and Medical Commentary, &c, pages 58 to 60. 10 Medical Commentary, &c, page 58.

"Priestley, &c, vol. I, page 305, Append.

12 Experiments and Observations, &c, page 125.

« PreviousContinue »