Page images
PDF
EPUB

tas pro fidei catholice propagatione sacramentorum administratione et Evangelii predicatione destinandorum cuius Congregationis administratio personis ecclesiasticis secularibus non tamen regularibus incumbit et que dicto Petro Principi et Gubernatori grata et accepta existit ut accepimus ut facilius ad partes tam remotas Missionarios transferre et illos commodius sustentare valeat de alicuius subventionis auxilio providere volentes ac dicte Congregationis presbyteros prefatos a quibusvis excommunicationis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis si quibus quomodolibet innodati existunt ad effectum presentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes motu proprio non ad suam vel alterius pro se Nobis super hoc oblate petitionis instantiam sed ex nostra mera liberalitate Congregationi prefate pensionem annuam ad sexdecim annos tantum duraturam mille octingentorum et quinquaginta cruciatorum monete Portugallie septingenta et quadraginta millia regalium eiusdem monete ut etiam accepimus constituentium super mense Archiepiscopalis Ulixbonensis fructibus super quibus Nos etiam hodie unam aliorum mille octigentorum et quinquaginta domui pie Expositorum civitatis Ulixbonensis et alteras pensiones annuas sex millium trecentorum cruciatorum monete similis computatis tamen in eis pensionibus antiquis si que essent quas salvas esse voluimus personis per Nos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem quandocumque nominandis eidem tamen Petro Principi et Gubernatori gratis et acceptis dummodo omnes pensiones huiusmodi insimul cum antiquis prefatis quartam partem fructuum dicte Mense non excederent dicta auctoritate reservari concessimus Congregationi prefate vel eius procuratoribus legitimis per dictum Antonium Electum et successores suos dicte Ecclesie Ulixbonensis presules seu Administratores pro tempore existentes annis singulis duabus solutionibus pro una videlicet in Domini nostri Jesu Christi et altera medietatibus pensionis per presentes reservande huiusmodi in Sancti Joannis Baptiste nativitatum festivitatibus pro rata temporis integre durantibus dictis sexdecim annis tantum persolvendam apostolica auctoritate prefata tenore presentium reservamus constituimus et assignamus Decernentes easdem presentes de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis nostre aut quopiam alio defectu notari impugnari retractari annullari invalidari in jus vel ad controversiam vocari ad viam et terminos juris reduci aut adversus illas quodcumque juris gratie vel facti reme

dium impetrari vel etiam motu simili concedi nullatenus posse sed illas semper validas et efficaces fore et esse suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere debere sicque per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores necnon eiusdem Sancte Romane Ecclesie Cardinales etiam de Latere Legatos Vicelegatos et Sedis apostolice Nuncios sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate iudicari et definiri debere irritumque et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari ipsosque Antonium Electum et successores prefatos ad integram solutionem pensionis per presentes reservate prefate eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis sexdecim annis tantum faciendam iuxta reservationis constitutionis et assignationis prefatarum continentiam et tenorem fore efficaciter obligatos Ac volentes et eadem auctoritate statuentes quod illi ex Antonio Electo et successoribus prefatis qui in dictis festivitatibus vel saltem infra triginta dies illarum singulas immediate sequentes pensionem per presentes reservatam prefatam eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis sexdecim annis tantum vere realiter et cum effectu non persolverit lapsis diebus eisdem ingressus ecclesie interdictus existat cuius interdicti relaxationem is donec eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis de pensione per presentes reservata prefata integre satisfactum aut alias cum eadem Congregatione vel procuratoribus prefatis super hoc amicabiliter concordatum fuerit preterquam in mortis articulo constitutus nequeat obtinere Si vero per sex menses dictos triginta dies immediate sequentes sub huiusmodi interdicto animo quod absit permanserit indurato ex tunc effluxis mensibus eisdem a regimine et administratione dicte ecclesie Ulixbonensis suspensus existat eo ipso Quocirca dilectis filiis Causarum Curie Camere Apostolice Generali Auditori et Decano Ecclesie Ulixbonensis ac Cantori dicte Ecclesie Ulixbonensis motu simili per apostolica scripta mandamus quatenus ipsi vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios faciant auctoritate nostra pensionem per presentes reservatam prefatam eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis sexdecim annis tantum iuxta reservationis constitutionis assignationis et decreti prefatorum tenorem integre persolvi Et nihilominus quemlibet ex Antonio Electo et successoribus prefatis quem interdicti et suspensionis sententias huiusmodi incurrisse eis constiterit quoties super hoc pro parte dicte Congregationis vel pro

curatorum suorum fuerint requisiti tamdiu dominicis et aliis festivis diebus in ecclesiis dum maior inibi populi multitudo ad divina convenerit interdictum et suspensum publice nuncient et faciant ab aliis nunciari donec eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis de pensione per presentes reservata prefata eidem Congregationi tunc debita integre satisfactum (sic) ipseque interdictus et suspensus interdicti et suspensionis huiusmodi relaxationem meruerit obtinere contradictores per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescendo Non obstantibus nostra per quam dudum inter alia voluimus et ordinavimus quod litere reservationis et assignationis etiam motu proprio cuiusvis pensionis annue super alicuius beneficii fructibus expediri non possent nisi de consensu illius qui pensionem ipsam persolvere tunc haberet ac Lateranensis Concilii novissime celebrati pensiones annuas super fructibus mensarum Archiepiscopalium nisi ex cessionis aut alia probabili causa reservari prohibentis aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis dicteque Ecclesie Ulixbonensis etiam juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque Aut si Antonio Electo et successoribus prefatis vel quibusvis aliis communiter aut divisim ab eadem sit sede indultum quod ad prestationem vel solutionem pensionis alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis reservationis constitutionis assignationis decreti statuti mandati et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum Datum Rome apud Sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo sexcentesimo septuagesimo Decimo octavo kalendas Januarium Pontificatus nostri anno primo.1

1 ARCH. NAC., Maç. 38 de Bullas, num. 30.

TOMO XIV.

14

Bulla do papa Clemente X a el-Rei

1670-Dezembro 15

Clemens episcopus servus servorum Dei Charissimo in Christo filio Regi Portugallie et Algarbiorum Salutem et apostolicam benedictionem Gratie divine premium et humane laudis preconium acquiritur si per seculares principes ecclesiarum prelatis presertim pontificali dignitate preditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur Hodie siquidem ecclesie Colimbriensi tunc per obitum bone memorie Joannis olim Episcopi Colimbriensis extra Romanam Curiam defuncti pastoris solatio destitute de persona dilecti filii Emanuelis Electi Colimbriensis Nobis et fratribus nostris ob suorum exigentiam meritorum accepta de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate providimus ipsumque pro quo dilectus filius Nobilis vir Petrus Portugallie et Algarbiorum Princeps et Gubernator Nobis humiliter supplicavit illi in Episcopum prefecimus et pastorem curam et administrationem ipsius ecclesie sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in nostris inde confectis literis plenius continetur Cum igitur fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari Maiestatem tuam regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Emanuelem Electum et prefatam Ecclesiam sue cure commissam habens pro nostra et sedis apostolice reverentia propensius commendatos in conservandis et ampliandis juribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod ipse Emanuel Electus tue celsitudinis fultus presidio in commisso sibi cure pastoralis officio possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vite premium et a Nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo sexcentesimo septuagesimo Decimo octavo kalendas Januarium Pontificatus nostri anno primo.1

1ARCH. NAC., Maç. 38 de Bullas, num. 29.

Bulla do papa Clemente X a el-Rel

1670 Dezembro 15

Clemens episcopus servus servorum Dei Charissimo in Christo filio Regi Portugallie et Algarbiorum Salutem et apostolicam benedictionem Gratie divine premium et humane laudis preconium acquiritur si per seculares principes Ecclesiarum Prelatis presertim pontificali dignitate preditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur Hodie siquidem Ecclesie Ulixbonensi tunc per obitum bone memorie Roderici olim Archiepiscopi Ulixbonensis extra Romanam Curiam defuncti pastoris solatio destitute de persona dilecti filii Antonii Electi Ulixbonensis Nobis et fratribus nostris ob suorum exigentiam meritorum accepta de fratrum eorumdem consilio et apostolica auctoritate providimus ipsumque pro quo dilectus filius Nobilis vir Petrus Portugallie et Algarbiorum Princeps et Gubernator Nobis humiliter supplicavit illi in Archiepiscopum prefecimus et pastorem curam et administrationem ipsius ecclesie sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in nostris inde confectis. literis plenius continetur Cum igitur fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari Maiestatem tuam Regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Antonium Electum et prefatam ecclesiam sue cure commissam habens pro nostra et sedis apostolice reverentia propensius commendatos in conservandis et ampliandis juribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod ipse Antonius Electus tue celsitudinis fultus presidio in commisso sibi cure pastoralis officio possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vite premium et a Nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo sexcentesimo septuagesimo Decimo octavo kalendas Januarium Pontificatus nostri anno primo.1

1 ARCH. NAC., Maç. 38 de Bullas, num. 31.

« PreviousContinue »