Page images
PDF
EPUB

condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo sexcentesimo septuagesimo Undecimo kalendas Januarium Pontificatus nostri anno primo.1

Bulla do papa Clemente X a el-Rei

1670-Dezembro 22

Clemens episcopus servus servorum Dei Charissimo in Christo filio Regi Portugallie et Algarbiorum Salutem et apostolicam benedictionem Gratie divine premium et humane laudis preconium acquiritur si per seculares principes Ecclesiarum prelatis presertim pontificali dignitate preditis opportuni favoris presidium et honor debitus impendatur Hodie siquidem Ecclesie Goanensi tunc per obitum bone memorie Francisci olim Archiepiscopi Goanensis extra Romanam Curiam defuncti pastoris solatio destitute de persona dilecti filii Christophori Electi Goanensis Nobis et fratribus nostris ob suorum exigentiam meritorum accepta de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate providimus ipsumque quem dilectus filius Nobilis vir Petrus Portugallie et Algarbiorum Princeps et Gubernator Nobis ad hoc per suas literas presentavit illi in Archiepiscopum prefecimus et pastorem curam et administrationem ipsius ecclesie sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in nostris inde confectis literis plenius continetur Cum igitur fili charissime sit virtutis opus Dei ministros benigno favore prosequi ac eos verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari Maiestatem tuam regiam rogamus et hortamur attente quatenus eundem Christophorum Electum et prefatam ecclesiam sue cure commissam habens pro nostra et sedis apostolice reverentia propensius commendatos in conservandis et ampliandis juribus suis sic eos benigni favoris auxilio prosequaris quod ipse Christophorus Electus tue celsitudinis fultus presidio in commisso sibi cure pastoralis officio possit Deo propitio prosperari ac tibi exinde a Deo perennis vite premium et a

1ARCH. NAC., Maç. 38 de Bullas, num. 36.

TOMO XIV.

15

Nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Rome apud Sanctam mariam maiorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo sexcentesimo septuagesimo Undecimo kalendas Januarium Pontificatus nostri anno primo.1

Breve do papa Clemente X

1670-Dezembro 22

Clemens Papa X Ad futuram rei memoriam.

Cum sicut pro parte dilectissimi in Christo filii nostri Petri Principis Regnorum Portugalliæ, et Algarbiorum Gubernatoris per dilectum filium, et nobilem virum Franciscum de Sansa (sic) Comitem de Prado, et Marchionem de las Minas, ejusdem Petri Principis Gubernatoris apud Nos et Sedem Apostolicam Oratorem, nobis nuper expositum fuit circa provisiones Ecclesiarum Metropolitanarum, et Cathedralium in dictis Regnis, eorumque Indiis, et conquistis consistentium, nonnullæ innovationes post decessum claræ memoriæ Sebastiani, et Henrici, dum vixerunt, Portugalliæ et Algarbiorum Regum illustrium, factæ fuerint, propter quas prætendi forsan posset juribus Coronæ Portugalliæ aliquo modo præjudicatum esse. Nos eundem Petrum Principem specialis favore gratiæ prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis, a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine, per quascumque innovationes, quæ circa provisiones ecclesiarum prædictarum post decessum memoratum Sebastiani, et Henrici Regum principaliter, et accessorie, sive antecedenter, vel consequenter, aut concomitanter, vel alias quomodolibet factæ fuerunt, juribus Coronæ prædictæ nullo modo præjudicatum esse, aut prætendi posse, sed omnia, et singula provisiones earundem ecclesiarum quovis modo concernentia in eo statu, in quo ante innovationes hu1 ARCH. NAC., Maç. 38 de Bullas, num. 38.

jusmodi tempore prædictorum Sebastiani, et Henrici, eorumque antecessorum Regum erant, remansisse, et remanere in omnibus, et per omnia perinde ac si eædem innovationes nullo modo facta fuissent, tenore præsentium declaramus. Decernentes ipsas literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in præmissis per quoscumque Judices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de Latere Legatos, et Apostolicæ Sedis Nuncios, aliosve quoslibet quacumque præeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et authoritate judicari, et definiri debere; ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus præmissis, necnon Apostolicis ac in universalibus, provincialibusque et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, et quatenus opus sit dictarum ecclesiarum, etiam juramento confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis, et Literis Apostolicis, aliisque quibusvis sub quibuscumque verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, seu alias quomodolibet in contrarium præmissorum concessis, confirmatis, ac pluries innovatis, et approbatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata exprimerentur, et insererentur præsentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter expresse derogamus, et derogatum esse volumus, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Maiorem sub anulo Piscatoris die 22 Decembris 1670 Pontificatus nostri anno primo.1 1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 48, pag. 49.

Breve do papa Clemente X

1670 Dezembro 22

Clemens Papa X Ad futuram rei memoriam.

Cum nos hodie motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine per quascumque innovationes, quæ circa provisiones ecclesiarum Metropolitanarum, et Cathedralium in Portugalliæ, et Algarbiorum Regnis eorumque Indiis, et conquistis consistentium post decessum claræ memoriæ Sebastiani, et Henrici, dum vixerunt, Portugalliæ, et Algarbiorum Regum illustrium quomodolibet factæ fuerunt juribus Coronæ Portugalliæ nullo modo præjudicatum esse, aut prætendi posse sed omnia, et singula, provisiones earundem ecclesiarum quovis modo concernentia in eo statu, in quo ante innovationes hujusmodi tempore præfatorum Sebastiani et Henrici, eorumque antecessorum Regum erant, remansisse, et remanere in omnibus, et per omnia perinde, ac si eædem innovationes nullo modo unquam factae fuissent, declaravimus, et alias, prout in nostris desuper in simili forma brevis expeditis literis, quarum tenorem præsentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis haberi volumus, uberius continetur. Et (sicut accepimus) prætendi forsan posse per innovationes hujusmodi aliquid præjudicii juribus hujus Sanctae Sedis Apostolicae illatum esse, aut inferri quoquo modo posse Hinc est quod nos, qui ex debito Pastoralis officii nobis divinitus commisso jura dictae Sedis tueri, et illibata conservare tenemur, ejusdem Sedis indemnitati, hac in re quantum cum Domino possumus, consulere volentes, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus per præfatas, et alias quascumque innovationes, quæ circa provisiones Metropolitanarum, et Cathedralium Ecclesiarum præfatarum, seu alterius illarum post decessum memoratum Sebastiani, et Henrici Regum principaliter, vel accessorie, sive antecedenter, vel consequenter, aut concomitanter, vel alias quomodolibet factæ fuerunt, seu quas factas fuisse imposterum quandocumque apparuerit, ac inde secuta, el secutura quæcumque, nullum omnino etiam

quantumvis modicum, et minimum præjudicium quibuslibet Sedis Apostolicæ præfatæ juribus circa legitima, pia, et privilegiata causa, colore, prætextu, et capite, etiam in corpore juris clauso, etiam enormis, enormissimæ, et totalis læsionis nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intensionis nostræ, vel interesse habentium consensu, aliove quolibet, etiam quantumvis formali, et substantiali defectu notari, redargui, impugnari, vel infringi, aut in controversiam vocari, seu ad tramitis juris reduci, aut adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliudve quodcumque juris, facti, vel gratiæ remedium intentari, vel impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus concesso, vel emanato, quempiam in Judicio, vel extra illud uti, seu se juvare posse, sed ipsas præsentes literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortire, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari: sicque, et non aliter in præmissis censeri, atque ita per quoscumque Judices ordinarios, vel delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores ac Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de latere Legatos, et Sedis præfatæ Nuncios, alios, vel quolibet quacumque præeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et authoritate judicari, et definiri debere; ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, nostra, et Cancellariæ Apostolicæ Regula de Jure quæsito non tollendo aliisque Apostolicis, ac in universalibus provincialibusque, et synodalibus Conciliis editis, generalibus, vel specialibus constitutionibus, necnon Ecclesiarum præfatarum, et aliis quibusvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis sub quibuscumque verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis in genere, vel specie, etiam motu similiter, ac consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium præmissorum concessis, editis factis, ac pluries iteratis, et quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem im

« PreviousContinue »