Page images
PDF
EPUB

Breve do papa Clemente X á Rainha

1670—Agosto 12

Clemens Papa X-Carissima in Christo filia nostra salutem etc. (sic) Eximia non minus pietate, quam suprema dominatione Portugalliæ Regno præest Maiestas Tua preclaris enim religiosa prestantiæ studiis interea perennem populorum felicitatem hisce tanta (sic) modo stare fundamentis diserte doces. Voluntatem idcirco Tuam conciliaturum sibi omnino confidimus venerabilem fratrem Franciscum Archiepiscopum Sidoniensem Prelatum nostrum Domesticum et Assistentem, quem Pontificiæ mentis interpretem, atque ordinarium istuc Nuntium ellegamus, (sic) inclyto nimirum hic Divini cultus amplificandi zelo exardescens ad celsiora usque Te provocare decora profecto non desinet, solidam his incumbens artibus procurationi suæ gloriam quæsiturus. Præsulem igitur ob præcipuas integritatis, prudentiæ, cæterarumque, quibus ample præditus est virtutum dotes, quam maxime spectabilem tantoque Magistratui parem, ut Regia continenter suffragatione adiuves, pronasque eidem impertractandis muneris sui negotiis, ac de nostræ in Te præsertim charitatis magnitudine prolixe disserenti, aures præstes enixe cupimus. Pontificiam voluntatem arctius Tibi sic in dies adstrinxeris atque immortales nomini tuo laudes comparaveris. Omnium interea bonorum auctorem Deum impense deprecamur ut Apostolicam Benedictionem, quam Maiestati Tuæ amantissime impertimur, profusis ipse quoque benificentiæ suæ thesauris comulate confirmet. Datum Romæ ut supra etc. (sic) die 12 Augusti 1670 (sic)1

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 39, fol. 234.- Sobrescrito: Carissimæ in Christo filiæ nostræ Mariæ Portugalliæ et Algarbiorum Reginæ Illustri.

Carta do Principe Regente ao Nuncio

(1670)

O Marquez meu Embaxador me deu conta de Sua Santidade vos haver nomeado Nuncio nestes meus Reynos, e pela vossa carta vejo eu o dezejo com que ficais de vir exercitar esta occupação. Espero que nella vos hajaes, de maneira que façais grande serviço a Deos, e me deis a mim igual contentamento ao que receby com a elleição de vossa pessoa, pelas virtudes que nella concorrem de que faço, e farei sempre a divida estimação.1

Breve do papa Clemente X ao Principe Regente

1670-Novembro 22

Clemens Papa X-Dilectissime in Christo fili noster salutem etc. (sic) Jucundum nobis apprime fuit, cum ex Tuis vigesima secunda Augusti datis, tum ex voce nobilis viri Marchionis de Minas Oratoris Tui diserte cognoscere quanti apud Te sint eximiæ virtutes, excelsaque, quibus ample refulget venerabilis frater Episcopus Laudunensis decora. Presulem enim precipua quem nos charitate prossequimur; (sic) nec vacuam eidem esse patiemur benevolentiam nostram, quæ preclarum accedente sufragatione Tua incrementum accepit, ubi enim cum Domino recte poterimus paternum huic amorem nostrum rebus profecto ipsis prolixe declarari non omittemus uti fusius ab eodem Oratore intellexeris. Propitium interea faventemque Tibi dilectissime fili bonorum omnium auctorem Deum precamur

1 Copia sem data, no Arch. Nac., Liv. mss., num. 171, pag. 476.

atque Apostolicam Benedictionem ex omni cordis nostris (sic) sensu impertimur. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die xxii novembris MCLXX (sic) Pontificatus nostri anno primo.1

Bulla do papa Clemente X

1670 Dezembro 15

Clemens episcopus servus servorum Dei Ad perpetuam rei memoriam Onerosum pastorale munus cui sua ineffabili providentia Nos meritis licet imparibus preesse voluit Altissimus mentem nostram continuo sollicitat ne lupi rapacis astutia oves cure nostre commissas ac quas suo pretioso sanguine redemit rapiat atque disperdat imo que extra ovile sunt ad illum et veri luminis agnitionem reducantur libentissime propterea Illustrium Principum a christiana pietate simul cum religione coniunctis derivantibus votis nostrum prebemus assensum prout ad maiorem Dei gloriam fideique catholice propagationem conspicimus in Domino salubriter expedire Cum itaque Nos hodie Ecclesie Colimbriensis certo tunc expresso modo pastoris solatio destitute de persona dilecti filii Emanuelis de Noronha Electi Colimbriensis pro quo dilectus etiam filius Petrus Portugallie et Algarbiorum Princeps et Gubernator Nobis humiliter supplicaverat de venerabilium fratrum nostrorum Sancte Romane Ecclesie Cardinalium consilio apostolica auctoritate providerimus preficiendo ipsum illi in Episcopum et Pastorem curam regimen et administrationem ipsius Ecclesie Colimbriensis sibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo prout in cedula consistoriali desuper confecta plenius continetur Nos dilectis scilicet filiis Congregationi presbyterorum Missionariorum a dicto Petro Principe et Gubernatore ad plagas orientales conquistas nuncupatas pro fidei catholice propagatione sacramentorum administratione et Evangelii predicatione destinandorum cuius Congregationis administratio personis ecclesiasticis secularibus non tamen regularibus incumbit et que dicto Petro Principi et Gubernatori grata et accepta existit ut accepi

1 Copia, na BIBLIOTH. D'AJUDA, Sym. Lus., tomo 39, fol. 248 v.- Sobrescrito: Dilectissimo in Christo filio nostro Principi Petro Regis Portugalliæ et Algarbiorum Fratri.

mus ut facilius ad partes tam remotas Missionarios transferre et illos commodius sustentare valeat de alicuius subventionis auxilio providere volentes ac dicte Congregationis presbyteros prefatos a quibusvis excommunicationis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis si quibus. quomodolibet innodati existunt ad effectum presentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes motu proprio non ad suam vel alterius pro se Nobis super hoc oblate petitionis instantiam sed ex nostra mera liberalitate Congregationi prefate pensionem annuam ad quatuordecim annos tantum duraturam duorum millium quadringentorum et quinquaginta cruciatorum monete Portugallie noningenta et octuaginta millia regalium eiusdem monete ut etiam accepimus constituentium super Mense Episcopalis Colimbriensis fructibus super quibus Nos etiam hodie alias pensiones annuas usque ad summam septem millium quingentorum quinquaginta cruciatorum monete similis computatis tamen in eis pensionibus antiquis si que essent quas salvas esse voluimus personis per Nos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem quandocumque nominandis eidem tamen Petro Principi et Gubernatori gratis et acceptis dummodo omnes pensiones huiusmodi insimul cum antiquis prefatis quartam partem fructuum dicte Mense non excederent dicta auctoritate reservari concessimus Congregationi prefate vel eius procuratoribus legitimis per dictum Emanuelem Electum et successores suos dicte Ecclesie Colimbriensis presules seu administratores pro tempore existentes annis singulis duabus equalibus solutionibus pro una videlicet in Domini nostri Jesu Christi et altera medietatibus pensionis per presentes reservande huiusmodi in Sancti Joannis Baptiste nativitatum festivitatibus pro rata temporis integre durantibus dictis quatuordecim annis tantum persolvendam apostolica auctoritate prefata tenore presentium reservamus constituimus et assignamus Decernentes easdem presentes de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis nostre aut quopiam alio defectu notari impugnari retractari annullari invalidari in jus vel ad controversiam vocari ad viam et terminos juris reduci aut adversus illas quodcumque juris gratie vel facti remedium impetrari vel etiam motu simili concedi nullatenus posse sed illas semper validas et efficaces fore et esse suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere debere sicque per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores necnon eiusdem Sancte Ro

mane Ecclesie Cardinales etiam de Latere Legatos Vicelegatos et Sedis Apostolice Nuncios sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate iudicari et definiri debere irritumque et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari ipsosque Emanuelem Electum et successores prefatos ad integram solutionem pensionis per presentes reservate prefate eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis quatuordecim annis tantum faciendam iuxta reservationis constitutionis et assignationis prefatarum continentiam et tenorem fore efficaciter obligatos Ac volentes et eadem auctoritate statuentes quod illi ex Emanuele Electo et successoribus prefatis qui in dictis festivitatibus vel saltem infra triginta dies illarum singulas immediate sequentes pensionem per presentes reservatam prefatam eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis quatuordecim annis non persolverit cum effectu lapsis diebus eisdem ingressus ecclesie interdictus existat cuius interdicti relaxationem is donec eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis de pensione per presentes reservata prefata integre satisfactum aut alias cum eadem Congregatione vel procuratoribus prefatis super hoc amicabiliter concordatum fuerit preterquam in mortis articulo constitutus nequeat obtinere Si vero per sex menses dictos triginta dies immediate sequentes sub huiusmodi interdicto permanserit indurato ex tunc effluxis mensibus eisdem a regimine et administratione dicte Ecclesie Colimbriensis suspensus existat eo ipso Quocirca dilectis filiis Causarum Curie Camere Apostolice Generali Auditori et Decano Ecclesie Colimbriensis ac Cantori dicte Ecclesie Colimbriensis motu simili per apostolica scripta mandamus quatenus ipsi vel duo aut unus eorum per se vel alium seu alios faciant auctoritate nostra pensionem per presentes reservatam prefatam eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis durantibus dictis quatuordecim annis tantum iuxta reservationis constitutionis assignationis et decreti prefatorum tenorem integre persolvi Et nihilominus quemlibet ex Emanuele Electo et successoribus prefatis quem interdicti et suspensionis sententias huiusmodi incurrisse eis constiterit quoties super hoc pro parte dicte Congregationis vel procuratorum suorum fuerint requisiti tamdiu dominicis et aliis festivis diebus in ecclesiis dum maior inibi populi multitudo ad divina convenerit interdictum et suspensum publice nuncient et faciant ab aliis nunciari donec eidem Congregationi vel procuratoribus prefatis de pensione per presentes reservata huiusmodi tunc debita integre satisfactum fuerit ipse

TOMO XIV.

13

« PreviousContinue »