Page images
PDF
EPUB

CAMBRIDGE, 1878. (I.)

I. TRANSLATE into English :

Sunt1 avidae volucres, non quae Phineïa mensis
Guttura fraudabant, sed genus inde trahunt;
Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis :
Canities pinnis, unguibus hamus inest.
Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes
Et vitiant cunis corpora rapta suis.
Carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
Et plenum poto sanguine guttur habent.
Est illis strigibus nomen: sed nominis hujus
Causa, quod horrendum stridere nocte solent.
Sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt,

Naeniaque in volucres Marsa figurat anus:
In thalamos venere Procae. Proca natus in illis
Praeda recens avium quinque diebus erat :
Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis :
At puer infelix vagit opemque petit.
Territa voce sui nutrix occurit alumni,
Et rigido sectas invenit ungue genas.
Quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
Esse solet seris, quas nova laesit hiems.

2.1" Quid petis hinc,"-cognorat enim-" matertera Bacchi?

An numen quod me, te quoque vexat?" ait. Illa docet partim, partim praesentia nati Continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, Estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. Hospita Carmentis fidos intrasse penates Diceris, et longam deposuisse famem. Liba suo properata manu Tegeaea sacerdos Traditur in subito cocta dedisse foco. Nunc quoque liba juvant festis Matralibus illam ; Rustica sedulitas gratior arte fuit.

"Nunc" ait, "O vates, venientia fata resigna, Qua licet hospitiis hoc, precor, adde meis!"

Notes.

1 See Paley's Notes to Book 6 of the Fasti, from 131 to 150, and from 523 to 535.

CAMBRIDGE, 1878. (I.)

I. TRANSLATE :—

Gramina continuo loculis depromit eburnis :-
Profuerant Glauci manibus illa prius,

Tunc, cum observatas anguis descendit in umbras,
Usus et auxilio est augur ab angue dato :-
Pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit;
Depositum terra sustulit ille caput.

Lucus eum nemorisque tui, Dictynna, recessus
Celat Aricino Virbius ille lacu.

Ab Clymenus Clothoque dolent; haec, fila reneri,
Hic, fieri regni jura minora sui.

Jupiter, exemplum veritus, direxit in ipsum
Fulmina, qui nimiae moverat artis opem.
Phoebe, querebaris : deus est, placare parenti;
Propter te, fieri quot vetat, ipse facit.

2. Explain the allusions in the following passages :-
a. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata

C..

2

Multum animo vidit, lumine captus erat.

b. Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe
Fertur, et a tergo non habet Ursa metum.
4 Leto consulis omnes
Attoniti Mauras pertimuere Manus.
d. Tertia lux veniet, qua tu, Dodoni Thyene,
Stabis Agenorei fronte videnda bovis.
Superat Masinissa Syphacem,
Et cecidit telis Hasdrubal ipse suis.

e..

6

3. Translate and explain

:

a. Nunc quoque non luctor de nomine temporis hujus : Blandior, et partes paene rogantis ago,

Remque mei juris malim tenuisse precando;
Et faveas causae forsitan ipse maeae.
Account for the mood of malim and faveas.

b. Dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
Cum flammae custos aede recepta sua est:
Regis opus placidi, quo non metuentius ullum
Numinis ingenium terra Sabina tulit.

Explain the construction of numinis.

c. Nox erat et vinis oculique animique natabant,
Cum praecomposito nuntius ore venit,

Atque ita, "Quid cessas convivia solvere ?" dixit:
Auctor vindictae jam venit ecce tuae. Explain vindicta.

[blocks in formation]

CAMBRIDGE, 1878. (I.)

TRANSLATE into English :

1. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt, nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus. noster est, repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam. Nam et Cimbricas res adulescens attigit1 et ipsi illi C. Mario, qui durior ad haec studia videbatur, jucundus fuit. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod 2 acroama aut cujus vocem libentissime audiret, "ejus a quo sua virtus optime praedicaretur."

2. Postremo haec vis est istius et juris et verbi, ut fundi 3 populi beneficio nostro, non suo jure fiant. Cum aliquid populus Romanus jussit, id si est ejus modi ut quibusdam populis sive foederatis sive liberis permittendum esse videatur, ut statuant ipsi non de nostris, sed de suis rebus, quo jure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videtur: de nostra vero republica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt.

3. Sed si qui sunt, quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum est, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. İllam enim pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate conjunctam. Sed si certorum hominum mentes nulla ratione, judices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus. non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.

Notes.

Attingere means here to touch upon, treat cursorily. See Sall. Jug. 85, where Marius defends his ignorance of Greek. Praeconium (praecino), the voice of the crier, here means commendation.

Acroama (akрóaμa) probably here (as we gather from the answer) means a minstrel or singer. It generally means a musical sound or symphony, music at table.

The term "fundus" is applied to one who ratifies or formally approves of a thing.

Which law they prefer using. S. P. Q. R. is the subject to "noluerunt.”

CAMBRIDGE, 1878. (I.)

1. Give an account of the laws under which Archias might have claimed Roman citizenship. Which did he prefer?

2. Distinguish between-socii, liberi populi, 2 foederati, Latini, stipendiarii.

3. Account for the connection of Balbus with Cæsar and with Cicero. What was the object of his prosecution?

pro

4. Translate and explain: Immo vero eis tabulis* fessus est, quae solae ex illa professione collegioque praetorum optinent publicarum tabularum auctoritatemcum ei libellum malus poeta de populo subjecissetsanctiones sacrandae sunt-reprehendit ut in Cornelio causa ipsius probetur-primi pili centurio-Cn. Pompei tres triumphi-proferam testes.

(II.)

1. (a) Parse fully :-Donarunt, litura, praeconem, irrepsisse, librarioli, privatim, sanaissemus, feriret, iri, terretote, obstreperetur, arsit, pares, strigibus, quater, farra, mero, scisse, palus.

(b) Parse the following words, and write in tabular form the nominative case singular of all their degrees of comparison: difficile, libentius, optimorum, breviter, potentes, celebrem.

2. Parse and give the meanings of: fuisset, fiet, foret, amares, monebit, audiremus, eunto, regimini, vereare, utimini, partirer, aiat, osurus, fare, taeduit, pollere, malit, nolet, prodes, salvete.

3. Define attraction, and show by examples where it occurs in Latin Grammar.

Notes.

1 The Lex Papiria and Lex Papia were both available. Archias chose the former.

The term foederati was applied to independent Italian states, who were connected with Rome by a treaty, and liable to furnish a contingent to the Roman army. Stipendiarii paid tribute in money, vectigales, in kind.

It was nominally to deprive him of the civitas given him by Pompey, but really out of hatred to Pompey and Cæsar, in whose army he held an important command. Pompey and Crassus, who defended him, requested Cicero to take the chief direction of the defence.

Profiteri means to make a return publicly of one's name, property, and business.

An inferior poet had slipped a book of his own writing into the hand of Archias, who gave him a reward not to write any more about him.

CAMBRIDGE, 1878. (II.)

TRANSLATE into English :—

1

Mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti; simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae 1 demandabantur. Principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat. Is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso diu, modo brevioribus, modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. Ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros, quorum parentes capità ibi rerum sint, in potestatem dediderit. Quae ubi Camillus audivit,— 'non ad similem" inquit, tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis, quae 2 pacto fit humano, societas non est ; quam ingeneravit natura, utrisque est eritque. Sunt et belli sicut pacis jura, justeque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. Arma habemus non adversus eam aetatem, cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt. Eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute opere armis, sicut Veios vincam. Denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit.

66

Notes.

1 Demandare is to entrust; instituere, to make a practice of; stationes, outposts; pactum, an agreement; inligare, to tie, and virga, a rod.

Translate thus: there does not exist that union which is formed by human convention.

F

« PreviousContinue »