Page images
PDF
EPUB

13

2

in a high

tone ask

for peace.

13. Hoc proelio facto reliquas copias Helvetiorum The Helvetii ut consequi posset, pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id, quod ipsi diebus xx aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helve3 tiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: Si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar + constituisset atque esse voluisset: sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. 5 Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti 6 tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent, quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi Romani et internicione exercitus nomen 14 caperet aut memoriam proderet. 14. His Caesar ita

Caesar demands hostages and satisfaction for injuries done to the allies. The 2 Helvetii refuse.

respondit: Eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent: : qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere;

sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret, quare timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, 3 num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Aeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere, posse? Quod sua victoria tam inso- 4 lenter gloriarentur, quodque tam diu se impune tulisse iniurias admirarentur, eodem pertinere. Con- 5 suesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita 6 sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea, quae polliceantur, facturos intellegat, et si Aeduis de iniuriis, quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus, satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: Ita Helvetios a maio- 7 ribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. 15. Hoc responso dato discessit. Postero 15 die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem ad numerum gain the quattuor millium, quem ex omni provincia a slight et Aeduis atque eorum sociis coactum habe- Caesar bat, praemittit, qui videant, quas in partes enemy with hostes iter faciant. Qui cupidius novissi- caution. mum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris

The Helvetii

advantage in

cavalry fight.

follows the

Dumnorix

prevents the Aedui from sending the

3 cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere nonnunquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. 4 Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populas tionibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis 16 milibus passuum interesset. 16. Interim cotidie Caesar Aeduos frumentum, quod essent publice pol2 liciti, flagitare. Nam propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita the Aeduan est, non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat: eo autem frupromised to mento, quod flumine Arare navibus subvexerat, propterea minus uti poterat, quod iter ab Arare Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere 5 Aedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Divitiaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Aedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potes6 tatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore,

4

3

corn which

they had

Caesar. This

is told to Caesar by Divitiacus and Liscus.

2

tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur; praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit, multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. 17. Tum demum Liscus 17 oratione Caesaris adductus, quod antea tacuerat, proponit: Esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod debeant: praestare si iam principatum 3 Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre; neque dubitare, quin si Hel- 4 vetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Aeduis libertatem sint erepturi. Ab eisdem nostra 5 consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari: hos a se coërceri non posse. Quin etiam, quod 6 necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse. 18. Caesar hac 18 oratione Lisci Dumnorigem, Divitiaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea, quae in conventu 2 dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem 3 secreto ab aliis quaerit; repperit esse vera Ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum Compluris annos portoria reliquaque omnia Aeduorum vectigalia parvo pretio redempta

novarum.

4 nemo.

habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse ; 5 magnum numerum equitatus suo sumptu semper 6 alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo collocasse, ipsum ex 7 Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates collocasse. 8 Favere et cupere Helvetiis propter eam affinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Divitiacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit 9 restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea, 10 quam habeat, gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugac factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Aedui miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum 19 perterritum. 19. Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Aeduorum accusaretur, satis esse

« PreviousContinue »