Page images
PDF
EPUB

causae arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His . omnibus rebus unum repugnabat, quod Divitiaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat: nam, ne eius supplicio Divitiaci animum offenderet, verebatur. Itaque 3 prius, quam quicquam conaretur, Divitiacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Procillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo colloquitur: simul commone- 4 facit, quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur, 5 ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat, vel civitatem statuere iubeat. 20. Di- 20 vitiacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit, ne quid gravius intercedes in fratrem statueret: Scire se illa esse vera, brother with 2 nec quemquam ex co plus quam se doloris Caesar, who capere, propterea quod, cum ipse gratia Dammorix. plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adolescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad 3 minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare 4 gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae

Divitlacus

for his

merely

warns

21

apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum, uti totius 5 Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet ; praeterita se Divitiaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.

21. Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum

Caesar

resolves to

attack the

in front and

rear, but is

a false alarm.

ab ipsius castris octo, qualis esset natura enemy both montis et qualis in circuitu ascensus, qui cognoscerent, misit. Renuntiatum est facibaulked by lem esse. De tertia vigilia Titum Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant, summum iugum montis ascendere iubet; quid sui con3 silii sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos contendit equita4 tumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum ex22 ploratoribus praemittitur. 22. Prima luce, cum

summus mons a Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut a ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut 3 undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit 4 et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiasse. Eo die quo consuerat 5 intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

Caesar

marches to
followed by

Bibracte,

the Helvetii.

23. Postridie eius diei, quod omnino biduum 23 supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Aeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milium passuum xviii aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit: Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod 3 timore perterritos Romanos discedere a se existi

iter ab

Ea res a

Caesar

defeats the

Helvetii in a

marent, eo magis, quod pridie superioribus locis. occupatis proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. 24 24. Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret hostium impegreat battle tum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum [ita uti supra]; sed in summo iugo duas legiones, quas in Gallia citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia collocari ac totum montem hominibus compleri et interea sarcinas in unum locum conferri et eum ab his, qui in superiore acie constiterant, muniri iussit. 4 Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta 5 in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie

near

Bibracte;

they flee to the Lingones.

reiecto nostro equitatu phalange facta sub primam 25 nostram aciem successerunt. 25. Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, colortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum 3 fecerunt. Gallis magno ad pugnam etat impedimento, quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et colligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis com. 2

mode pugnare poterant, multi yt diu iactato bracchio 4 praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem re-s ferre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succeden- 6 tibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto aggressi circumvenire et id conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt. Romani conversa signa bi- 7 partito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret. 26. Ita ancipiti proelio diu atque acriter 26 pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab · hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem 3 etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant, et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant, nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pug- 4 natum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. 5 Ex eo proelio circiter millia hominum cxxx superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt: nullam

« PreviousContinue »