Page images
PDF
EPUB

27

surrender

partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri 6 triduum morati eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco, quo Helvetios, habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit. The Helvetii 27. Helvetii omnium rerum inopia adducti and are sent legatos de deditione ad eum miserunt. 2 away home. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare iussisset, 3 paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, 4 arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur nocte intermissa, circiter hominum milia sex eius pagi, qui Vergibenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt. 28 28. Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit: reductos in hostium 2 numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, 3 perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios,

Tulingos, Latovicos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum, 4 unde Helvetii discesserant, vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Aeduis, quod egregia virtute erant s cogniti, ut in finibus suis collocarent, concessit; quibus illi agros dederunt, quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem, atque ipsi erant, receperunt. 29. In castris Helvetiorum tabulae 29 repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis giving nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum, qui arma ferre the Helvetii. possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum Helve-2 tiorum milia cclxiii, Tulingorum milia xxxvi, Latovicorum xiv, Rauricorum xxiii, Boiorum xxxii; ex his, qui arma ferre possent, ad milia xcii. Summa omnium fuerunt ad milia ccclxviii. Eorum, qui 3 domum redierunt, censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium c et x.

Documents

statistics as

to the
number of

GERMAN WAR. CH. 30 TO END.

30 30. Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem

Congratula

upon Caesar. -Deputa

2 tions pour in gratulatum convenerunt: Intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repe

tion of the Gauls to him.

tisset, tamen eam rem non minus ex usu 3 terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, 4 reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt, ut sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret sese habere quasdam res, quas ex communi • consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iureiurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, 31 inter se sanxerunt. 31. Eo concilio dimisso idem principes civitatum, qui ante fuerant, ad

Divitiacus

to aid the Gauls against the 2 tyrannic Ariovistus.

begs Caesar Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi secreto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: Non minus se id contendere et laborare, pe

ea, quae dixissent, enuntiarentur, quam uti ea, quae vellent, impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent, Locutus est pro his Divitiacus Aeduus: Galliae 3 totius factiones esse duas: harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Arvernos. Hi cum 4 tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo cir- 5 citer milia xv Rhenum transisse: posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures: nunc esse in Gallia ad centum et xx milium numerum. Cum his 6 Aeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque 7 fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iureiurando civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos, quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent. Unum se 8 esse ex omni civitate Aeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam að 9 senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iureiurando neque obsidibus teneretur. Sed 10

[ocr errors]

peius victoribus Sequanis quam Aeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum xxiv ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur. Futurum esse paucis annis, uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem victus cum 12 illa comparandam. Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit Admagetobrigae, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium ; 14 non posse eius imperia diutius sustinere. Nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, 15 quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare, quin de omnibus obsidibus, qui apud eum sint, gravissimum supplicium 16 sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani

« PreviousContinue »