Page images
PDF
EPUB

deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere. 32. Hac oratione ab 32 Divitiaco habita omnes, qui aderant, magno

of the

fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. The bearing Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequani. Sequanos nihil earum rerum facere, quas

ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset, miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem 3 tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Divitiacus Aeduus respondit: Hoc esse 4 miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas 5 daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.

interfere.

33. His rebus cognitis Caesar Gallorum animos 33 verbis confirmavit pollicitusque est sibi Caesar eam rem curae futuram: magnam se habere promises to spem, et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita concilium dimisit. Et secundum ea 2 multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, imprimis quod

Aeduos fratres consanguineosque saepenumero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei pub3 licae esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano peri4 culosum videbat; neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret; quibus rebus 5 quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam 34 sumpserat, ut ferendus non videretur. 34. Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo postularent, uti alia conference: quem locum medium utriusque colloquio deligeret: velle sese de re publica et sum2 receives an mis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi Ariovistus respondit: Si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire opor3 tere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere, quas Caesar possideret, nequo exercitum sine magno commeatu atque molimento in 4 unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum

Caesar summons

Ariovistus to

Ariovistus

scornfully

refusing,

ultimatum.

videri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset. 35. His responsis ad Caesarem relatis iterum ad 35 eum Caesar legatos cum his mandatis mittit: Quo- 2 niam tanto suo populique Romani beneficio affectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in colloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo postularet: primum 3 ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret: deinde obsides, quos haberet ab Aeduis, redderet Sequanisque permitteret, ut, quos illi haberent, voluntate eius reddere illis liceret; neve Aeduos iniuria lacesseret, neve his sociisque eorum bellum inferret. Si id ita fecisset, 4 sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram: si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Aeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Aeduorum iniurias non neglecturum. 36. Ad 36 haec Ariovistus respondit: Ius esse belli, Ariovistus ut, qui vicissent, iis, quos vicissent, quem- replies admodum vellent, imperarent: item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. populo Romano non praescriberet, quemadmodum.

defiantly.

Si ipse

2

37

suo iure uteretur, non oportere sese a populo Romano 3 in suo iure impediri. Aeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati 4 essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi de5 teriora faceret. Aeduis se obsides redditurum non esse, neque iis neque eorum sociis iniuria bellum illaturum, si in eo manerent, quod convenisset, stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani 6 afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret, se Aeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine 7 sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum, quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos xiv tectum non subissent, virtute possent.

Caesar occupies Vesontio.

37. Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur, et legati ab Aeduis et a Treveris veniebant: Aedui questum, quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem 3 datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; his prae4 esse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti s posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit

comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit. 38. Cum tridui viam processisset, nuntiatum 38 est ei, Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere, triduique viam a suis finibus profecisse. Id ne accideret, magnopere sibi ▶ praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium 3 rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur, 4 ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit; reliquum spatium, s quod est non amplius pedum mille sexcentorum, qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita, ut radices montis ex utraque parte ripae fluminis 6 contingant. Hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis noc-7 turnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium collocat. 39. Dum paucos 39 dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione Germans nostrorum vocibusque Gallorum ac merca- of the torum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum 2

Dread of the

in the minds

soldiers.

« PreviousContinue »