Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

4 Nihilo secius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas in castra maiora 50 reduxit. 50. Proximo die instituto suo Caesar e castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit, hosti• bus pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugna3 tum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et illatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. 4 Cum ex captivis quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matresfamiliae eorum sortibus et vaticinationibus declararent, utrum proelium committi ex usu esset, 5 necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos supe51 rare, si ante novam lunam proelio contendissent. 51. Postridie eius diei Caesar praesidium utrispelled to fight, que castris, quod satis esse visum est, reliand pursued quit, omnes alarios in conspectu hostium to the Rhine. pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium acces

Ariovistus's

forces, com

are routed,

sit. Tum demum necessario Germani suas copias 2 castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Triboces, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam redis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, 3 quae in proelium proficiscentes passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent. 52. Caesar singulis legionibus singulos legatos et 52 quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam partem 2 minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes signo 3 dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. Reiectis pilis cominus gladiis pugnatum est./At Germani celeriter ex consuetu- 4 dine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites, qui in 5 phalangas insilirent et scuta manibus revellerent [et desuper vulnerarent]. Cum hostium acies a sinistro 6 cornu pulsa atque in fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset Publius Crassus 7 adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. 53. Ita 53 proelium restitutum est, atque omnes hostes terga

4

vei terunt neque prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter 2 quinque pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis 3 sibi salutem reppererunt; in his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu consecuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat, a fratre missam: utraque in ea fuga periit. Fuerunt duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. Gaius Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostis equitatu persequentem incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium sibi restitutum videbat, neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna 7 diminuerat. Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur, an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum 54 reductus est. 54. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos Ubii, qui proximi Rhenum

5 Recovery, and tale, of Procillus and Metius.

6

Arrange

incolunt, perterritos insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius ments for paulo, quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam 3 ad conventus agendos profectus est.

the winter.

NOTES.

PAGE 1.

CHAP. 1.-1. Gallia corresponded generally with modern France, but extended to the Rhine.

omnis, as a whole,' a meaning given to the word by its position. Contrast 12. 4: omnis civitas Helvetia divisa est. Belgae, of Gallic stock mainly, and Caesar's most formidable enemies in Gaul.

aliam = alteram, a fairly common usage after Livy. Cic. Brut. 95: genera Asiaticae dictionis duo sunt: unum ... aliud.

nostrā lingua.

Galli. Caesar uses the term Gallia in its restricted sense of 'Celtic Gaul,' § 6; 30. 1; 30. 3.

§ 3. cultu atque humanitate, 'civilization and refinement;' the second more significant word qualifying the less precise one. provincia, now Provence, probably made 'the Province' about B.C. 120.

minime, with saepe.

mercatores, from Massilia (Marseilles), a flourishing commercial centre, of Greek origin.

commeant words of motion compounded with cum often contain an idea of 'hither and thither.'

ad effeminandos animos pertinent, tend to enervate the courage.'

§ 4. incolunt, 'dwell,' 5. 4; 54. 1.

qui . . . quibuscum: not connected by a conjunction, because not coordinative; qui trans Rhenum incolunt is an adjective clause = Transrhenanis.

« PreviousContinue »