Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

They pro

ing through the Pro

vince.'

ceptos ad se socios sibi adsciscunt. 6. Erant omnino 6 itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum pose marchet difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum 3 Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, exis. timabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem com- + paratis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.

Caesar, then

strongly,

7. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per pro- 7 vinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest at Rome, itineribus in Galliam ulteriorem contendit objects et ad Genavam pervenit. Provinciae toti and marches quam maximum potest militum numerum speed to imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores 3

with all

Genava.

2

facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent, sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare, ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat, L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum 5 missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo data facultate per provinciam itineris faciundi temperaturos ab iniuria et maleficio existi6 mabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit, diem se ad deliberandum sumpturum: si 8 quid vellent, ad Id. April. reverterentur. 8. Interea ea legione, quam secum habebat, militifortification busque, qui ex provincia convenerant, a bank of the lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum

He builds a

on the S.

Rhone; the enemy are unable to get by.

decem novem murum in altitudinem pedum 2 sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se 3 invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus

factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, nonnunquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent, conati operis munitione et militum concursu et telis repulsi hoc conatu destiterunt. 9. Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire pass through non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Aeduum mittunt, ut eo deprecatore territory. a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia

Another

the Sequani,

who allow

the Helvetii
to pass

through their

9

2

3

et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Ita- 4 que rem suscipit et a Sequanis impetrat, ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent, perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant. 10. Caesari renuntiatur, Helvetiis esse 10 in animo, per agrum Sequanorum et Aedu- Caesar, fearorum iter in Santonum fines facere, qui ing for the non longe a Tolosatium finibus absunt, raises forces quae civitas est in provincia. Id si fieret, the Rhone. intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labic- 3

Province,'

and crosses

3

num legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. 4 Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conan5 tur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit: inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segu11 siavos exercitum ducit. 11. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi. Helvetii

The Acdui

country the Helvetii had arrived), Aedui Ambarri, and 2 Allobroges ask Caesar for aid; he determines 3 on imme

diate action.

(into whose iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Aeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Aedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: Ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore Aedui Ambarri, necessarii et consanguinei Aeduorum, Caesarem certiorem faciunt, sese depopulatis agris non facile ab 5 oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant, sibi

4

praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus 6 adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santones Helvetii pervenirent.

Caesar over

takes the

Helvetii as

crossing the

(Saône), and

one division

army.

12. Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et 12 Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit. Id Helvetii they are ratibus ac lintribus iunctis transibant. Arar Ubi per exploratores Caesar certior factus annihilates est tres iam partes copiarum Helvetios id of their flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus magnam par- 3 tem eorum concidit: reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus: nam omnis Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum s domo exisset patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immor- 6 talium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed ▾ etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proclio, quo Cassium, interfecerant.

« PreviousContinue »