Page images
PDF
EPUB

aan de abdij van S. Bernaarts bij de stichting dezer gedaan en ontslaat andermaal die kloostergemeente van de verplichting, in die gift voorgeschreven, haar klooster te bouwen in eene der vier plaatsen, in de stichtingsakte vermeld.

Meert 1257.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego, Ludovicus, vir nobilis, dictus Berthout, omnibus presens scriptum inspecturis cognoscere veritatem. Presentium attestatione notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos omnem elemosinam quam contulit felicis recordationis germanus noster, vir nobilis, Egidius Berthout, in villis de Vrimde, de Houden, de Millenghem et de Broghem ad construendum novum monasterium monachorum Cysterciensis ordinis, quod, nunc constructum, Locus sancti Bernardi vocatur, ob remedium anime nostre, domine Sophie, uxoris nostre, necnon et predecessorum nostrorum, ratam habemus et acceptam, nichil iuris nobis, nichil nostris heredibus in dicta elemosina in posterum reservantes, excepto dominio alte iusticie et hominibus nostris feodalibus et mansionariis ad idem feodum pertinentibus. Abrenuntiantes etiam omnibus quibus dicta elemosina a nobis vel a nostris successoribus in futurum repeti possit vel rescindi. Cupientes etiam dictorum monachorum indempnitati et paci in posterum providere, ab illis conditionibus et obligationibus, quas tangit carta pie recordationis prefati nobilis, germani nostri, Egidii, memoratis fratribus tradita, videlicet ut in aliqua de villis prenominatis monasterium ipsorum fratrum construeretur, eosdem absolvimus et quitamus, concedentes ipsis in loco, ubi nunc resident, commorandi, vel alias ubicumque eis visum fuerit, monasterium suum transferendi liberam facultatem. Ipsi etiam monachi et fratres pro nobis et predecessoribus et successoribus nostris, in quocumque loco manserint, ac si in fundo nostri dominii morarentur, inperpetuum fideliter orare tenebuntur. Ut igitur ea que premissa sunt perpetuum robur obtineant, presentem paginam fratribus predicti monasterii cum sigilli nostri munimine et testimonio, una cum sigillo domine S., uxoris nostri predicte, que premissis suum adhibuit

consensum pariter et assensum, contulimus roboratam. Actum et datum anno Domini Mo CCo quinquagesimo sexto, mense Martio.

[blocks in formation]

Arnold van Zellaer, scholaster te Mechelen, schenkt aan de abdij van S. Bernaarts twee riën tienden te Eekeren.

Mei 1257.

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Arnoldus de Zellaer, scolasticus Mechliniensis, salutem et cognoscere veritatem. Presentium attestatione litterarum notum facio universis, tam presentibus quam futuris, quod ego, sane mentis et mei compos, paupertati monasterii Loci S. Bernardi, ordinis Cysterciensis, de novo fundati, pie propter Deum compatiens, viris religiosis, abbati et conventui eiusdem monasterii, in puram et perpetuam eleemosinam duas rias decimarum, sic vulgariter nominatas, quas intra limites ville de Ekerna possideo et iamdiu possedi, ob remedium anime mee donatione inter vivos do, confero et assigno ab abbate et conventu predicti monasterii in perpetuum pacifice et quiete possidendas. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum ego sigillo meo proprio una cum sigillis reverendi domini patris, domini B[onifacii], episcopi quondam Lausanensis, et domini abbatis Villariensis, presentem paginam predictis abbati et conventui contuli roboratam. Datum anno Domini Mo CCo quinquagesimo septimo, mense Mayo. A.-B. Cartul. I-II, K (rub.) 9. MIRÆUS et FOPPENS, IV, 559

NAMEN DER PLAATSEN

vermeld in den jaargang der Bijdragen van 1911.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Drongen 37

Glabbeek 37

Goidsenhoven 36

Gorinchem 40

Duffel 180, 191, 200, 201, 205, Gouppignie 159

404, 528

E

[blocks in formation]

Echternach 15

Edeghem 34, 95

Grobbendonk 210

Grootloo 404

Gussenhoven 36

[blocks in formation]

Herenthals 31, 142. 158, 204, Kerskamp 37

210, 528

Herentbout 404

Hersselt 404

Herstal 356

Hespene 64

Hesterle 210

Heusden 492

Hingene 404, 531

Hoboken 31, 105, 180, 389

Hoegaarde 465, 467, 477

Hoei 43

Hoelede 59, 315

Hoeven 296, 298, 492

Hoevenen 231

Hoogstraten 24, 285, 358, 371,

393, 396, 405

Hove 95, 185, 223

Hovorst 114

Kersne 35

[blocks in formation]
« PreviousContinue »