Page images
PDF
EPUB

M. TULLI CICERONIS

SOMNIUM SCIPIONIS.

10

[ocr errors]

I. CUM in Africam uenissem M'. Manilio consuli ad 1 quartam-legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius quam ut Masinissam conuenirem, regem familiae nostrae iustis de caussis amicissimum. Ad quem "s ut ueni, conplexus me senex conlacrimauit, aliquantoque post suspexit ad caelum, et: 'grates' inquit 'tibi ago, summe Sol, uobisque, reliqui caelites, quod, antequam ex hac uita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor, itaque numquam ex animo meo discedit illius optumi atque inuictissimi uiri memoria.' Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est, multisque uerbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies. Post autem apparatu regio accepti 2 15 sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de uia et qui ad multam noctem uigilassem, artior quam solebat sömnus conplexus est. Hic 20 mihi-credo equidem ex hoc quod eramus locuti; fit enim fere ut cogitationes, sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius,

5

de quo uidelicet saepissime uigilans solebat cogitare et loqui-Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnoui, equidem cohorrui, sed ille: 'ades' inquit 'animo et omitte timorem, Scipio, et quae dicam trade memoriae. 3 II. Videsne illam urbem, quae parere" populo Romano coacta per me, renouat pristina bella nec potest quiescere'-ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum, illustri et claro quodam loco-'ad quam tu oppugnandam nunc uenis paene miles? Hanc 10 hoc biennio consul euertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Carthaginem deleueris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, delegere iterum consul absens bellumque maximum 15 conficies, Numantiam exscindes. Sed cum eris curru in Capitolium inuectus, offendes rem publicam consiliis per4 turbatam nepotis mei. Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi, ingeni consilique tui. Sed eius temporis ancipitem uideo quasi fatorum uiam. Nam 20 cum aetas tua septenos octiens solis amfractus reditusque conuerterit, duoque hi numeri, quorum uterque plenus, alter altera de caussa, habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas: te senatus, te omnes boni, te 25 socii, te Latini intuebuntur; tu eris unus, in quo nitatur ciuitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.' Hic cum exclamauisset Laelius ingemuissentque uehementius ceteri, leniter arridens Scipio: 'st! quaeso' 30 inquit 'ne me e somno excitetis et parumper audite

cetera.

5

[ocr errors]

which

III. Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem 5 publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conseruauerint, adiuuerint, auxerint, certum esse in caelo, definitum locum, ubi beati aeuo sempiterno fruantur. Nihil est, enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur: harum rectores et conseruatores hinc profecti huc reuertuntur.' Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam 6 10 insidiarum a meis, quaesiui tamen uiueretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos exstinctos arbitraremur. Immo uero inquit 'ii uiuunt, qui e corporum uinclis tamquam e carcere euolauerunt, uestra uero quae dicitur uita mors est. Quin tu aspicis ad te uenientem Paulum 15 patrem?' Quem ut uidi, equidem uim lacrimarum profudi, ille autem me conplexus atque osculans flere prohibebat. Atque ego ut primum fletu represso loqui posse 7 coepi, quaeso' inquam 'pater sanctissime atque optume, quoniam haec est uita, ut Africanum audio dicere, quid 20 moror in terris? quin huc ad uos uenire propero?' 'Non est ita' inquit ille. 'Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, 25 quem in hoc templo medium uides, quae terra dicitur, eisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis, quae globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Qua re et tibi, Publi, et piis 30 omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus [humanum] adsignatum a deo

[ocr errors]

ат

8 defugisse uideamini. Sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est ea uita uia est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam uixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, 5 quem uides'—erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens-'quem uos, ut a Grais accepistis, orbem lacteum nuncupatis.' Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur-erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco uidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris, luce lucebat aliena, stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant-iam ipsa terra ita mihi parua uisa est, ut me imperi nostri, quo quasi 15 punctum eius attingimus, paeniteret.

9

the

to

10

IV. Quam cum magis intuerer: 'quaeso' inquit Africanus quo usque humi defixa tua mens erit? Nonne aspicis quae in templa ueneris? Nouem tibi orbibus uel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est cae- 20 lestis, extimus, [qui reliquos omnes conplectitur,] summus ipse deus, arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi, qui uoluuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti sunt septem, qui uersantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus unum globum possidet illa, 25 quam in terris Saturniam nominant: deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iouis: tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis: deinde subter mediam fere regionem sol optinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi 30 et temperatio, tanta magnitudine ut cuncta sua luce lustret et conpleat. Hunc ut comites consecuntur Ve

41

[ocr errors]

neris alter, alter Mercuri cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia : 5 nam ea, quae est media et nona, Tellus, neque mouetur et infima est et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.'

[ocr errors]

V. Quae cum intuerer stupens, ut me recepi: 'quid? 10 hic' inquam quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?' 'hic est' inquit ille, qui interuallis 10 disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte, ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum grauibus temperans uarios aequabiliter concentus efficit.

Nec enim silentio tanti motus incitari

possunt et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, 15 ex altera autem acute sonent. Quam ob caussam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acuto et excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus: nam terra, nona, inmobilis manens una sede semper haeret, conplexa medium mundi locum. 20 Illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est: quod docti homines neruis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in uita 25 humana diuina studia coluerunt. Hoc sonitu oppletae 11 aures hominum obsurduerunt. Nec est ullus hebetior sensus in uobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitatur ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter magnitudinem sonitus 30 sensu audiendi caret. Hic uero tantus est totius mundi incitatissima conuersione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem aduersum nequitis

P. C.

2

« PreviousContinue »