Page images
PDF
EPUB

12

eiusque radiis acies uestra sensusque uincitur.'

Haec

ego admirans referebam tamen oculos ad terram idéntidem.

15

VI. Tum Africanus: 'sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari: quae si tibi 5 parua, ut est, ita uidetur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem, sermonis hominum aut quam expetendam gloriam consequi potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, uastas soli- 10 tudines interiectas, eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut nihil inter ipsos ab aliis að alios manare possit, sed partim obliquos, partim transuersos, partim etiam aduersos stare uobis, a quibus exspectare 13 gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli "uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis 20 ille, in quo qui insistunt, aduersa uobis urgent uestigia, nihil ad uestrum genus: hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui uos parte contingat. Omnis enim terra, quae colitur a uobis, angustata uerticibus, lateribus latior, parua quaedam insula est, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam uestrum nomen uel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit uel illum 30 Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austriue partibus tuum nomen

14

25

.

audiet? quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis uestra se gloria dilatari uelit. Ipsi autem, qui de uobis locuntur, quam loquentur diu?

VII. Quin etiam, si cupiat proles illa futurorum 15 shominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo [non] aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid To autem interest, ab eis, qui postea nascentur, sermonem fore de te, cum ab eis nullus fuerit, qui ante nati sunt? qui nec pauciores et certe meliores fuerunt uiri; praeser- 16 tim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit? 15 Homines enim populariter annum tantum modo solis, id est, unius astri reditu metiuntur: cum autem ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra redierint eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis rettulerint, tum ille uere uertens annus appellari potest: in 20 quo uix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere sol hominibus exstinguique uisus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, ita quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus 25 ad principium stellisque reuocatis expletum annum habeto: cuius quidem anni nondum uicensumam partem scito esse conuersam. Quocirca si reditum in hunc locum 17 desperaueris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus uiris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae perti30 nere uix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare si uoles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus uulgi dedideris

2-2

2

18

nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te oportet inlecebris ipsa uirtus trahat ad uerum decus, quid de te alii loquantur ipsi uideant; sed loquen-, tur tamen sermo autem omnis ille et angustiis cingitur eis regionum, quas uides, nec umquam de ullo perennis 5 fuit: et obruitur hominum interitu et obliuione posteritatis exstinguitur.'

VIII. Quae cum dixisset, 'ego uero' inquam 'Africane, si quidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia uestigiis ingres 10 sus patris et tuis decori uestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo uigilantius.' Et ille: 'tu uero enitere et sic habeto, non esse te mortalem sed corpus hoc: nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura, quae 15 digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, si quidem est deus, qui uiget, qui sentit, qui meminit, qui prouidet, qui tam regit et moderatur et mouet i corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus 19 mouet. Nam quod semper mouetur, aeternum est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod se ipsum mouet, quia 25 numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit: quin etiam ceteris, quae mouentur, hic fons, hoc principium est mouendi. Principio autem nulla est origo: nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id princi- 30 pium, quod gigneretur aliunde. Quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam: nam principium

20

[ocr errors]

на

exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se mouetur; id autem nec nasci potest nec mori: uel con5 cidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est nec uim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa

moueatur.

IX. Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se 20 ipso moueatur, quis est qui hanc naturam animis esse To tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu made to go agitatur externo, quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo: nam haec est propria natura animi atque uis; quae si est una ex omnibus, quae se ipsa moueat, neque nata certe est et aeterna est. Hanc tu 21 15 exerce optumis in rebus; sunt autem optumae curae de

salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit. 7.Idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans 20 quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis uoluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt impulsuque libidinum uoluptatibus oboedientium deorum et hominum iura uiolarunt, corporibus elapsi circum terram ipsam uolu25 tantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur.""*.

Ille discessit, ego somno solutus sum.

« PreviousContinue »